IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 17

D. 17.2PRO SOCIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Societas coiri potest uel in perpetuum, id est dum uiuunt, uel ad tempus uel ex tempore uel sub condicione.

1In societate omnium bonorum omnes res quae coeuntium sunt continuo communicantur,

2 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.quia, licet specialiter traditio non interueniat, tacita tamen creditur interuenire.

3 · Paulus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Ea uero, quae in nominibus erunt, manent in suo statu: sed actiones inuicem praestare debent.

1Cum specialiter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est aut quaqua ratione adquisitum communioni adquiretur.

2De illo quaeritur, si ita sit coita societas, ut, si qua iusta hereditas alterutri obuenerit, communis sit, quae sit iusta hereditas, utrum quae iure legitimo obuenit an etiam ea quae testamento? et probabilius est ad legitimam hereditatem tantum hoc pertinere.

3Societas si dolo malo aut fraudandi causa coita sit, ipso iure nullius momenti est, quia fides bona contraria est fraudi et dolo.

4 · Modestinus libro tertio regularum

pr.Societatem coire et re et uerbis et per nuntium posse nos dubium non est.

1Dissociamur renuntiatione morte capitis minutione et egestate.

5 · Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum

pr.Societates contrahuntur siue uniuersorum bonorum siue negotiationis alicuius siue uectigalis siue etiam rei unius.

1Societas autem coiri potest et ualet etiam inter eos, qui non sunt aequis facultatibus, cum plerumque pauperior opera suppleat, quantum ei per comparationem patrimonii deest. donationis causa societas recte non contrahitur.

6 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Si societatem mecum coieris ea condicione, ut partes societatis constitueres, ad boni uiri arbitrium ea res redigenda est: et conueniens est uiri boni arbitrio, ut non utique ex aequis partibus socii simus, ueluti si alter plus operae industriae pecuniae in societatem collaturus sit.

7 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Coiri societatem et simpliciter licet: et si non fuerit distinctum, uidetur coita esse uniuersorum quae ex quaestu ueniunt, hoc est si quod lucrum ex emptione uenditione, locatione conductione descendit.

8 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Quaestus enim intellegitur, qui ex opera cuius descendit.

9 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Nec adiecit Sabinus hereditatem uel legatum uel donationes mortis causa siue non mortis causa, fortassis haec ideo, quia non sine causa obueniunt, sed ob meritum aliquod accedunt.

10 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Et quia plerumque uel a parente uel a liberto quasi debitum nobis hereditas obuenit:

11 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.et ita de hereditate legato donatione Quintus Mucius scribit.

12 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Sed nec aes alienum, nisi quod ex quaestu pendebit, ueniet in rationem societatis.

13 · Paulus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Sed et si adiciatur, ut et quaestus et lucri socii sint, uerum est non ad aliud lucrum, quam quod ex quaestu uenit, hanc quoque adiectionem pertinere.

14 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Si conuenerit inter socios, ne intra certum tempus communis res diuidatur, non uidetur conuenisse, ne societate abeatur. quid tamen si hoc conuenit, ne abeatur, an ualeat? eleganter Pomponius scripsit frustra hoc conuenire: nam et si non conuenit, si tamen intempestiue renuntietur societati, esse pro socio actionem. sed et si conuenit, ne intra certum tempus societate abeatur, et ante tempus renuntietur, potest rationem habere renuntiatio. nec tenebitur pro socio qui ideo renuntiauit, quia condicio quaedam, qua societas erat coita, ei non praestatur: aut quid si ita iniuriosus et damnosus socius sit, ut non expediat eum pati?

15 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Uel quod ea re frui non liceat, cuius gratia negotiatio suscepta sit?

16 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Idemque erit dicendum, si socius renuntiauerit societati, qui rei publicae causa diu et inuitus sit afuturus: quamuis nonnumquam ei obici possit, quia potuit et per alium societatem administrare uel socio committere: sed hoc non alias, nisi ualde sit idoneus socius aut facilis afuturo etiam per alium societatis administratio.

1Qui igitur paciscitur ne diuidat, nisi aliqua iusta ratio intercedat, nec uendere poterit, ne alia ratione efficiat, ut diuidatur. sed sane potest dici uenditionem quidem non impediri, sed exceptionem aduersus emptorem locum habere, si ante diuidat, quam diuideret is qui uendidit.

17 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Sed et socius qui alienauerit contra pactionem accipit committit et tenetur societatis aut communi diuidundo iudicio.

1Si absenti renuntiata societas sit, quoad is scierit, quod is adquisiuit qui renuntiauit in commune redigi, detrimentum autem solius eius esse qui renuntiauerit: sed quod absens adquisiit, ad solum eum pertinere, detrimentum ab eo factum commune esse.

2In societate autem coeunda nihil attinet de renuntiatione cauere, quia ipso iure societatis intempestiua renuntiatio in aestimationem uenit.

18 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Si seruus societatem coierit, non sufficiet, si iubeatur a domino seruus abire a societate, sed socio renuntiandum est.

19 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Qui admittitur socius, ei tantum socius est qui admisit, et recte: cum enim societas consensu contrahatur, socius mihi esse non potest quem ego socium esse nolui. quid ergo si socius meus eum admisit? ei soli socius est.

20 · Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum

pr.(nam socii mei socius meus socius non est)

21 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.et quidquid fuerit de societate nostra consecutus, cum illo qui eum adsumpsit communicabit, nos cum eo non communicabimus. sed factum eius praestabitur societati, id est aget socius et societati praestabit quod fuerit consecutus.

22 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Ex contrario factum quoque sociorum debet ei praestare sicuti suum, quia ipse aduersus eos habet actionem. item certum est nihil uetare prius inter eum qui admiserit et eum qui admissus fuerit societatis iudicio agi, quam agi incipiat inter ceteros et eum qui admiserit.

23 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.De illo Pomponius dubitat, utrum actionem eum mandare sociis sufficit, ut, si facere ille non possit, nihil ultra sociis praestet, an uero indemnes eos praestare debeat. et puto omnimodo eum teneri eius nomine, quem ipse solus admisit, quia difficile est negare culpa ipsius admissum.

1Idem quaerit, an commodum, quod propter admissum socium accessit, compensari cum damno, quod culpa praebuit, debeat, et ait compensandum. quod non est uerum, nam et Marcellus libro sexto digestorum scribit, si seruus unius ex sociis societati a domino praepositus neglegenter uersatus sit, dominum societati qui praeposuerit praestaturum nec compensandum commodum, quod per seruum societati accessit, cum damno: et ita diuum Marcum pronuntiasse, nec posse dici socio: ‘abstine commodo, quod per seruum accessit, si damnum petis.’

24 · Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum

pr.Plane si ambo socii seruum alterius praeposuerint, non tenebitur dominus eius nomine, nisi dumtaxat de peculio: commune enim periculum esse oportet, cum ambo eum praeponamus.

25 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Non ob eam rem minus ad periculum socii pertinet quod neglegentia eius perisset, quod in plerisque aliis industria eius societas aucta fuisset: et hoc ex appellatione imperator pronuntiauit.

26 · Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum

pr.Et ideo si socius quaedam neglegenter in societate egisset, in plerisque autem societatem auxisset, non compensatur compendium cum neglegentia, ut Marcellus libro sexto digestorum scribsit.

27 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Omne aes alienum, quod manente societate contractum est, de communi soluendum est, licet posteaquam societas distracta est solutum sit. igitur et si sub condicione promiserat et distracta societate condicio exstitit, ex communi soluendum est: ideoque si interim societas dirimatur, cautiones interponendae sunt.

28 · Paulus libro sexagesimo ad edictum

pr.Si socii sumus et unus ex die pecuniam debeat et diuidatur societas, non debet hoc deducere socius quemadmodum praesens pure debet, sed omnes diuidere et cauere, cum dies uenerit, defensu iri socium.

29 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Si non fuerint partes societati adiectae, aequas eas esse constat. si uero placuerit, ut quis duas partes uel tres habeat, alius unam, an ualeat? placet ualere, si modo aliquid plus contulit societati uel pecuniae uel operae uel cuiuscumque alterius rei causa.

1Ita coiri societatem posse, ut nullam partem damni alter sentiat, lucrum uero commune sit, Cassius putat: quod ita demum ualebit, ut et Sabinus scribit, si tanti sit opera, quanti damnum est: plerumque enim tanta est industria socii, ut plus societati conferat quam pecunia, item si solus nauiget, si solus peregrinetur, pericula subeat solus.

2Aristo refert Cassium respondisse societatem talem coiri non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam solitum appellare: et nos consentimus talem societatem nullam esse, ut alter lucrum sentiret, alter uero nullum lucrum, sed damnum sentiret: iniquissimum enim genus societatis est, ex qua quis damnum, non etiam lucrum spectet.

30 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Mucius libro quarto decimo scribit non posse societatem coiri, ut aliam damni, aliam lucri partem socius ferat: Seruius in notatis Mucii ait nec posse societatem ita contrahi, neque enim lucrum intellegitur nisi omni damno deducto neque damnum nisi omni lucro deducto: sed potest coiri societas ita, ut eius lucri, quod reliquum in societate sit omni damno deducto, pars alia feratur, et eius damni, quod similiter relinquatur, pars alia capiatur.

31 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Ut sit pro socio actio, societatem intercedere oportet: nec enim sufficit rem esse communem, nisi societas intercedit. communiter autem res agi potest etiam citra societatem, ut puta cum non affectione societatis incidimus in communionem, ut euenit in re duobus legata, item si a duobus simul empta res sit, aut si hereditas uel donatio communiter nobis obuenit, aut si a duobus separatim emimus partes eorum non socii futuri.

32 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Nam cum tractatu habito societas coita est, pro socio actio est, cum sine tractatu in re ipsa et negotio, communiter gestum uidetur,

33 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.ut in conductionibus publicorum, item in emptionibus: nam qui nolunt inter se contendere, solent per nuntium rem emere in commune, quod a societate longe remotum est. et ideo societate sine tutoris auctoritate coita pupillus non tenetur, attamen communiter gesto tenetur.

34 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Quibus casibus si quid forte unus in eam rem impenderit siue fructus mercedesue unus perceperit uel deteriorem fecerit rem, non societatis iudicio locus est, sed inter coheredes quidem familiae herciscendae iudicio agitur, inter ceteros communi diuidundo. inter eos quoque, quibus hereditario iure communis res est, posse et communi diuidundo agi.

35 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Nemo potest societatem heredi suo sic parere, ut ipse heres socius sit: in heredem autem socii proponitur actio, ut bonam fidem praestet

36 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.et acti etiam culpam, quam is praestaret in cuius locum successit, licet socius non sit.

37 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Plane si hi, qui sociis heredes exstiterint, animum inierint societatis in ea hereditate, nouo consensu quod postea gesserint efficitur ut in pro socio actionem deducatur.

38 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Pro socio arbiter prospicere debet cautionibus in futuro damno uel lucro pendente ex ea societate. quod Sabinus in omnibus bonae fidei iudiciis existimauit, siue generalia sunt (ueluti pro socio, negotiorum gestorum, tutelae) siue specialia (ueluti mandati, commodati, depositi).

1Si tecum societas mihi sit et res ex societate communes, quam impensam in eas fecero quosue fructus ex his rebus ceperis, uel pro socio uel communi diuidundo me consecuturum et altera actione alteram tolli Proculus ait.

39 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Si fundus mihi tecum communis sit et in eum mortuum intuleris, agam tecum pro socio.

40 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Heres socii quamuis socius non est, tamen ea, quae per defunctum inchoata sunt per heredem explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest.

41 · Ulpianus libro uicensimo ad edictum

pr.Si quis a socio poenam stipulatus sit, pro socio non aget, si tantundem in poenam sit, quantum eius interfuit.

42 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum

pr.Quod si ex stipulatu eam consecutus sit, postea pro socio agendo hoc minus accipiet poena ei in sortem imputata.

43 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Si actum sit communi diuidundo, non tollitur pro socio actio, quoniam pro socio et nominum rationem habet et adiudicationem non admittit. sed si postea pro socio agatur, hoc minus ex ea actione consequitur, quam ex prima actione consecutus est.

44 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Si margarita tibi uendenda dedero, ut, si ea decem uendidisses, redderes mihi decem, si pluris, quod excedit tu haberes, mihi uidetur, si animo contrahendae societatis id actum sit, pro socio esse actionem, si minus, praescriptis uerbis.

45 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Rei communis nomine cum socio furti agi potest, si per fallaciam doloue malo amouit uel rem communem celandi animo contrectet: sed et pro socio actione obstrictus est, nec altera actio alteram tollet. idemque in omnibus bonae fidei iudiciis dicendum est.

46 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Idem est et in colono et in eo qui negotia gerit et qui mandatum nostrum exsequitur et in tutore.

47 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Sed si ex causa furtiua condixero, cessabit pro socio actio, nisi si pluris mea intersit.

1Si damnum in re communi socius dedit, Aquilia teneri eum et Celsus et Iulianus et Pomponius scribunt:

48 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.sed nihilo minus et pro socio tenetur,

49 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.si hoc facto societatem laesit, si uerbi gratia negotiatorem seruum uulnerauerit uel occidit.

50 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Sed actione pro socio consequitur, ut altera actione contentus esse debeat, quia utraque actio ad rei persecutionem respicit, non ut furti ad poenam dumtaxat.

51 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Merito autem adiectum est ita demum furti actionem esse, si per fallaciam et dolo malo amouit, quia cum sine dolo malo fecit, furti non tenetur: et sane plerumque credendum est eum, qui partis dominus est, iure potius suo re uti quam furti consilium inire.

1Et ideo uidebimus, an Fabia teneatur. et ratio quidem facit, ne teneatur, uerum si plagium fecit uel suppressit, Fabia teneri.

52 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Cum duobus uicinis fundus coniunctus uenalis esset, alter ex his petit ab altero, ut eum fundum emeret, ita ut ea pars, quae suo fundo iuncta esset, sibi cederetur: mox ipse eum fundum ignorante uicino emit: quaeritur, an aliquam actionem cum eo uicinus habeat. Iulianus scripsit implicitam esse facti quaestionem: nam si hoc solum actum est, ut fundum Lucii Titii uicinus emeret et mecum communicaret, aduersus me qui emi nullam actionem uicino competere: si uero id actum est, ut quasi commune negotium gereretur. societatis iudicio tenebor, ut tibi deducta parte quam mandaueram reliquas partes praestem.

1Uenit autem in hoc iudicium pro socio bona fides.

2Utrum ergo tantum dolum an etiam culpam praestare socium oporteat, quaeritur. et Celsus libro septimo digestorum ita scripsit: socios inter se dolum et culpam praestare oportet. si in coeunda societate, inquit, artem operamue pollicitus est alter, ueluti cum pecus in commune pascendum aut agrum politori damus in commune quaerendis fructibus, nimirum ibi etiam culpa praestanda est: pretium enim operae artis est uelamentum. quod si rei communi socius nocuit, magis admittit culpam quoque uenire.

3Damna quae imprudentibus accidunt, hoc est damna fatalia, socii non cogentur praestare: ideoque si pecus aestimatum datum sit et id latrocinio aut incendio perierit, commune damnum est, si nihil dolo aut culpa acciderit eius, qui aestimatum pecus acceperit: quod si a furibus subreptum sit, proprium eius detrimentum est, quia custodiam praestare debuit, qui aestimatum accepit. haec uera sunt, et pro socio erit actio, si modo societatis contrahendae causa pascenda data sunt quamuis aestimata.

4Quidam sagariam negotiationem coierunt: alter ex his ad merces comparandas profectus in latrones incidit suamque pecuniam perdidit, serui eius uulnerati sunt resque proprias perdidit. dicit Iulianus damnum esse commune ideoque actione pro socio damni partem dimidiam adgnoscere debere tam pecuniae quam rerum ceterarum, quas secum non tulisset socius nisi ad merces communi nomine comparandas proficisceretur. sed et si quid in medicos impensum est, pro parte socium agnoscere debere rectissime Iulianus probat. proinde et si naufragio quid periit, cum non alias merces quam naui solerent aduehi, damnum ambo sentient: nam sicuti lucrum, ita damnum quoque commune esse oportet, quod non culpa socii contingit.

5Cum duo erant argentarii socii, alter eorum aliquid separatim quaesierat et lucri senserat: quaerebatur, an commune esse lucrum oporteret. et imperator Seuerus Flauio Felici in haec uerba rescripsit: ‘etiamsi maxime argentariae societas inita est, quod quisque tamen socius non ex argentaria causa quaesiit, id ad communionem non pertinere explorati iuris est’.

6Papinianus quoque libro tertio responsorum ait: si fratres parentium indiuisas hereditates ideo retinuerunt, ut emolumentum ac damnum in his commune sentirent, quod aliunde quaesierint in commune non redigetur.

7Item ex facto consultum respondisse se ait libro tertio responsorum: inter Flauium uictorem et bellicum Asianum placuerat, ut locis emptis pecunia uictoris monumenta fierent opera et peritia Asiani, quibus distractis pecuniam uictor cum certa quantitate reciperet, superfluum Asianus acciperet, qui operam in societatem contulit: erit pro socio actio.

8Idem Papinianus eodem libro ait, si inter fratres uoluntarium consortium initum fuerit, et stipendia ceteraque salaria in commune redigi iudicio societatis, quamuis filius emancipatus haec non cogatur conferre fratri, inquit, in potestate manenti, quia et si in potestate maneret, praecipua ea haberet.

9Idem respondit societatem non posse ultra mortem porrigi, et ideo nec libertatem de supremis iudiciis constringere quis poterit uel cognatum ulteriorem proximioribus praeferre.

10Idem respondit: socius, qui cessantis cessantiumue portiones insulae restituerit, quamuis aut sortem cum certis usuris intra quattuor menses, postquam opus refectum erit, recipere potest exigendoque priuilegio utetur aut deinceps propriam rem habebit, potest tamen pro socio agere ad hoc, ut consequatur quod sua intererat. finge enim malle eum magis suum consequi quam dominium insulae. oratio enim diui Marci idcirco quattuor mensibus finit certas usuras, quia post quattuor dominium dedit.

11Si qui societatem ad emendum coierint, deinde res alterius dolo uel culpa empta non sit, pro socio esse actionem constat. plane si condicio sit adiecta ‘si intra illum diem ueniret’, et dies sine culpa socii praeterierit, cessabit actio pro socio.

12Item si in communem riuum reficiendum inpensa facta sit, pro socio esse actionem ad reciperandum sumptum Cassius scripsit.

13Item Mela scribit, si uicini semipedes inter se contulerunt, ut ibi craticium parietem inter se aedificarent ad onera utriusque sustinenda, deinde aedificato pariete alter in eum inmitti non patiatur, pro socio agendum. idemque et si aream in commune emerint, ne luminibus suis officeretur, et alteri tradita sit nec praestet alteri quod conuenit, pro socio actionem esse.

14Si plures sint inter eosdem societates coitae, ad omnes societates sufficere hoc unum iudicium constat.

15Si quis ex sociis propter societatem profectus sit, ueluti ad merces emendas, eos dumtaxat sumptuum societati imputabit qui in eam rem impensi sunt: uiatica igitur et meritoriorum et stabulorum, iumentorum carrulorum uecturas uel sui uel sarcinarum suarum gratia uel mercium recte imputabit.

16Socium uniuersa in societatem conferre debere Neratius ait, si omnium bonorum socius sit: et ideo siue ob iniuriam sibi factam uel ex lege Aquilia, siue ipsius siue filii corpori nocitum sit, conferre debere respondit.

17Ibidem ait socium omnium bonorum non cogi conferre, quae ex prohibitis causis adquisierit.

18Per contrarium quoque apud ueteres tractatur, an socius omnium bonorum, si quid ob iniuriarum actionem damnatus praestiterit, ex communi consequatur ut praestet. et Atilicinus Sabinus Cassius responderunt, si iniuria iudicis damnatus sit, consecuturum, si ob maleficium suum, ipsum tantum damnum sentire debere. cui congruit, quod Seruium respondisse Aufidius refert, si socii bonorum fuerint, deinde unus, cum ad iudicium non adesset, damnatus sit, non debere eum de communi id consequi, si uero praesens iniuriam iudicis passus sit, de communi sarciendum.

53 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Quod autem ex furto uel ex alio maleficio quaesitum est, in societatem non oportere conferri palam est, quia delictorum turpis atque foeda communio est. plane si in medium collata sit, commune erit lucrum.

54 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Quod enim ex maleficio contulerit socius, non aliter recipere debet, quam si damnatus sit.

55 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Si igitur ex hoc conuentus fuerit qui maleficium admisit, id quod contulit aut solum aut cum poena auferet: solum auferet, si mihi proponas insciente socio eum in societatis rationem hoc contulisse: quod si sciente, etiam poenam socium agnoscere oportet: aequum est enim, ut cuius participauit lucrum participet et damnum.

56 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Nec quicquam interest, utrum manente societate praestiterit ob furtum an dissoluta ea. idemque est in omnibus turpibus actionibus, ueluti iniuriarum, ui bonorum raptorum, serui corrupti et similibus, et in omnibus poenis pecuniariis quae ex publicis iudiciis accidunt.

57 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Nec praetermittendum esse Pomponius ait ita demum hoc esse uerum, si honestae et licitae rei societas coita sit: ceterum si maleficii societas coita sit, constat nullam esse societatem. generaliter enim traditur rerum inhonestarum nullam esse societatem.

58 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Si id quod quis in societatem contulit exstinctum sit, uidendum, an pro socio agere possit. tractatum ita est apud Celsum libro septimo digestorum ad epistulam Cornelii Felicis: cum tres equos haberes et ego unum, societatem coimus, ut accepto equo meo quadrigam uenderes et ex pretio quartam mihi redderes. si igitur ante uenditionem equus meus mortuus sit, non putare se Celsus ait societatem manere nec ex pretio equorum tuorum partem deberi: non enim habendae quadrigae, sed uendendae coitam societatem. ceterum si id actum dicatur, ut quadriga fieret eaque communicaretur tuque in ea tres partes haberes, ego quartam, non dubie adhuc socii sumus.

1Item Celsus tractat, si pecuniam contulissemus ad mercem emendam et mea pecunia perisset, cui perierit ea. et ait, si post collationem euenit, ut pecunia periret, quod non fieret, nisi societas coita esset, utrique perire, ut puta si pecunia, cum peregre portaretur ad mercem emendam, periit: si uero ante collationem, posteaquam eam destinasses, tunc perierit, nihil eo nomine consequeris, inquit, quia non societati periit.

2Si filius familias societatem coierit, deinde emancipatus a patre fuerit, apud Iulianum quaeritur, an eadem societas duret an uero alia sit, si forte post emancipationem in societatem duratum est. Iulianus scribsit libro quarto decimo digestorum eandem societatem durare, initium enim in his contractibus inspiciendum: duabus autem actionibus agendum esse, una aduersus patrem, altera aduersus filium: cum patre de eo, cuius dies ante emancipationem cessit, nam eius temporis, quo post emancipationem societas durauit, nihil praestare patrem oportet: cum filio autem de utroque tempore, id est de tota societate, nam et si quid, inquit, socius filii post emancipationem filii dolo fecerit, eius non patri, sed filio actio danda est.

3Si seruus meus societatem cum Titio coierit et alienatus in eadem permanserit, potest dici alienatione serui et priorem societatem finitam et ex integro alteram inchoatam, atque ideo et mihi et emptori actionem pro socio competere, item tam aduersus me quam aduersus emptorem ex his causis quae ante alienationem inciderunt dandam actionem, ex reliquis aduersus emptorem solum.

59 · Pomponius libro duodecimo ad Sabinum

pr.Adeo morte socii soluitur societas, ut nec ab initio pacisci possimus, ut heres etiam succedat societati. haec ita in priuatis societatibus ait: in societate uectigalium nihilo minus manet societas et post mortem alicuius, sed ita demum, si pars defuncti ad personam heredis eius adscripta sit, ut heredi quoque conferri oporteat: quod ipsum ex causa aestimandum est. quid enim, si is mortuus sit, propter cuius operam maxime societas coita sit aut sine quo societas administrari non possit?

1Quod in alea aut adulterio perdiderit socius, ex medio non est laturus: si quid uero dolo nostro socius damni ceperit, a nobis repetet.

60 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Socium, qui in eo, quod ex societate lucri faceret, reddendo moram adhibuit, cum ea pecunia ipse usus sit, usuras quoque eum praestare debere Labeo ait, sed non quasi usuras, sed quod socii intersit moram eum non adhibuisse: sed si aut usus ea pecunia non sit aut moram non fecerit, contra esse: item post mortem socii nullam talem aestimationem ex facto heredis faciendam, quia morte socii dirimatur societas.

1Socius cum resisteret communibus seruis uenalibus ad fugam erumpentibus, uulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamuis propter societatem inpensum sit, sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermississet aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, ueniret in medium, ueluti si propter societatem heres fuisset institutus aut quid ei donatum esset.

61 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Secundum Iulianum tamen et quod medicis pro se datum est recipere potest, quod uerum est.

62 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Si Titius cum quo mihi societas erat decesserit egoque cum putarem Titii hereditatem ad Seium pertinere, communiter cum eo res uendiderim et partem pecuniae ex uenditione redactae ego, partem Seius abstulerit, te, qui re uera Titio heres es, partem ad me redactae pecuniae societatis iudicio non consecuturum Neratio et Aristoni placebat, quia meae dumtaxat partis pretia percepissem, neque interesse, utrum per se partes meas uendidissem an communiter cum eo, qui reliquas partes ad se pertinere diceret. alioquin euenturum, ut etiam, si duo socii rem uendiderint, unusquisque quod ad se peruenerit partem alteri societatis iudicio praestare debeat. sed nec te ex parte, quam hereditatis petitione forte a Seio consecuturus sis, quicquam mihi praestare debere, quia quod ad Seium peruenerit, tuarum partium pretium sit nec ad me habentem meum quicquam ex eo redire debeat.

63 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Uerum est quod Sabino uidetur, etiamsi non uniuersorum bonorum socii sunt, sed unius rei, attamen in id quod facere possunt quodue dolo malo fecerint quo minus possint, condemnari oportere. hoc enim summam rationem habet, cum societas ius quodammodo fraternitatis in se habeat.

1Uidendum est, an et fideiussori socii id praestari debeat an uero personale beneficium sit, quod magis uerum est. sed si hic fideiussor quasi defensor socii iudicium susceperit, proderit sibi: namque Iulianus libro quarto decimo digestorum scribsit defensorem socii in id quod socius facere potest condemnari oportere. idemque et in patroni defensore accipere debere ait: et utique idem erit in uniuersis, qui in id quod facere possunt conueniuntur.

2Patri autem uel domino socii, si iussu eorum societas contracta sit, non esse hanc exceptionem dandam, quia nec heredi socii ceterisque successoribus hoc praestabitur: quia nec ceterorum heredibus successoribusue, quos in id quod facere possunt conuenimus, idem praestatur.

3Id quod facere socius potest quemadmodum aestimandum sit? et placuit non debere deduci aes alienum quod debetur a socio: ita et Marcellus libro septimo digestorum scribsit, nisi forte, inquit, ex ipsa societate debeatur.

4Item uidendum, an cautio ueniat in hoc iudicium eius quod facere socius non possit, scilicet nuda promissio: quod magis dicendum arbitror.

5Si, cum tres socii essent, egerit cum uno ex sociis socius et partem suam integram sit consecutus, deinde alius socius cum eodem agat et partem consequi integram non poterit, quia facere solidum non potest, an hic qui minus consecutus est cum eo agere possit qui solidum accepit ad communicandas partes inter eos, id est exaequandas, quasi iniquum sit ex eadem societate alium plus, alium minus consequi? sed magis est, ut pro socio actione consequi possit, ut utriusque portio exaequetur: quae sententia habet aequitatem.

6Tempus autem spectamus quantum facere socius possit rei iudicandae.

7Hoc quoque facere quis posse uidetur quod dolo fecit quo minus possit: nec enim aequum est dolum suum quemquam releuare. quod et in ceteris, qui in id quod facere possunt conueniuntur, accipiendum est. si tamen non dolo, sed culpa sua facere posse desiit, dicendum est condemnari eum non debere.

8In heredem quoque socii pro socio actio competit, quamuis heres socius non sit: licet enim socius non sit, attamen emolumenti successor est. et circa societates uectigalium ceterorumque idem obseruamus, ut heres socius non sit nisi fuerit adscitus, uerumtamen omne emolumentum societatis ad eum pertineat, simili modo et damnum adgnoscat quod contingit, siue adhuc uiuo socio uectigalis siue postea: quod non similiter in uoluntaria societate obseruatur.

9Si seruo communi legatum sine libertate unus ex dominis reliquit, hoc ad solum socium pertinet: an tamen pro socio iudicio communicari debeat cum herede socii, quaeritur. et ait Iulianus Sextum Pomponium referre Sabinum respondentem non communicari, et posse hanc sententiam defendi Iulianus ait: non enim propter communionem hoc adquisitum est, sed ob suam partem, nec oportet id communicari, quod quis non propter societatem, sed propter suam partem adquisierit.

10Societas soluitur ex personis, ex rebus, ex uoluntate, ex actione. ideoque siue homines siue res siue uoluntas siue actio interierit, distrahi uidetur societas. intereunt autem homines quidem maxima aut media capitis deminutione aut morte: res uero, cum aut nullae relinquantur aut condicionem mutauerint, neque enim eius rei quae iam nulla sit quisquam socius est neque eius quae consecrata publicataue sit. uoluntate distrahitur societas renuntiatione.

64 · Callistratus libro primo quaestionum

pr.Itaque cum separatim socii agere coeperint et unusquisque eorum sibi negotietur, sine dubio ius societatis dissoluitur.

65 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Actione distrahitur, cum aut stipulatione aut iudicio mutata sit causa societatis. Proculus enim ait hoc ipso quod iudicium ideo dictatum est, ut societas distrahatur, renuntiatam societatem, siue totorum bonorum siue unius rei societas coita sit.

1Item bonis a creditoribus uenditis unius socii distrahi societatem Labeo ait.

2Si in rem certam emendam conducendamue coita sit societas, tunc etiam post alicuius mortem quidquid lucri detrimentiue factum sit, commune esse Labeo ait.

3Diximus dissensu solui societatem: hoc ita est, si omnes dissentiunt. quid ergo, si unus renuntiet? Cassius scripsit eum qui renuntiauerit societati a se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare. quod utique obseruandum est, si dolo malo renuntiatio facta sit, ueluti si, cum omnium bonorum societatem inissemus, deinde cum obuenisset uni hereditas, propter hoc renuntiauit: ideoque si quidem damnum attulerit hereditas, hoc ad eum qui renuntiauit pertinebit, commodum autem communicare cogetur actione pro socio. quod si quid post renuntiationem adquisierit, non erit communicandum, quia nec dolus admissus est in eo.

4Item si societatem ineamus ad aliquam rem emendam, deinde solus uolueris eam emere ideoque renuntiaueris societati, ut solus emeres, teneberis quanti interest mea: sed si ideo renuntiaueris, quia emptio tibi displicebat, non teneberis, quamuis ego emero, quia hic nulla fraus est: eaque et Iuliano placent.

5Labeo autem posteriorum libris scribsit, si renuntiauerit societati unus ex sociis eo tempore, quo interfuit socii non dirimi societatem, committere eum in pro socio actione: nam si emimus mancipia inita societate, deinde renunties mihi eo tempore, quo uendere mancipia non expedit, hoc casu, quia deteriorem causam meam facis, teneri te pro socio iudicio. Proculus hoc ita uerum esse ait, si societatis non intersit dirimi societatem: semper enim non id, quod priuatim interest unius ex sociis, seruari solet, sed quod societati expedit. haec ita accipienda sunt, si nihil de hoc in coeunda societate conuenit.

6Item qui societatem in tempus coit, eam ante tempus renuntiando socium a se, non se a socio liberat: itaque si quid compendii postea factum erit, eius partem non fert, at si dispendium, aeque praestabit portionem: nisi renuntiatio ex necessitate quadam facta sit. quod si tempus finitum est, liberum est recedere, quia sine dolo malo id fiat.

7Renuntiare societati etiam per alios possumus: et ideo dictum est procuratorem quoque posse renuntiare societati. sed utrum de eo dictum sit, cui omnium bonorum administratio concessa est, an de eo, cui hoc ipsum nominatim mandatum est, uideamus, an uero per utrumque recte renuntietur? quod est uerius, nisi si prohibuerit eum dominus specialiter renuntiare.

8Item scriptum est posse procuratori quoque meo socium meum renuntiare. quod Seruius apud Alfenum ita notat: esse in potestate domini, cum procuratori eius renuntiatum est, an uelit ratam habere renuntiationem. igitur is cuius procuratori renuntiatum est liberatus esse uidebitur: an autem ipse quoque qui renuntiauit procuratori liberetur, in potestate eius erit, quemadmodum diximus in eo, qui socio renuntiat.

9Morte unius societas dissoluitur, etsi consensu omnium coita sit, plures uero supersint, nisi in coeunda societate aliter conuenerit. nec heres socii succedit: sed quod ex re communi postea quaesitum est, item dolus et culpa in eo quod ex ante gesto pendet tam ab herede quam heredi praestandum est.

10Item si alicuius rei societas sit et finis negotio impositus, finitur societas: quod si integris omnibus manentibus alter decesserit, deinde tunc sequatur res, de qua societatem coierunt, tunc eadem distinctione utemur, qua in mandato, ut si quidem ignota fuerit mors alterius, ualeat societas, si nota, non ualeat.

11Societas quemadmodum ad heredes socii non transit, ita nec ad adrogatorem, ne alioquin inuitus quis socius efficiatur cui non uult. ipse autem adrogatus socius permanet: nam et si filius familias emancipatus fuerit, permanebit socius.

12Publicatione quoque distrahi societatem diximus. quod uidetur spectare ad uniuersorum bonorum publicationem, si socii bona publicentur: nam cum in eius locum alius succedat, pro mortuo habetur.

13Si post distractam societatem aliquid in rem communem impenderit socius, actione pro socio id non consequitur, quia non est uerum pro socio communiterue id gestum esse. sed communi diuidundo iudicio huius quoque rei ratio habebitur: nam etsi distracta esset societas, nihilo minus diuisio rerum superest.

14Si communis pecunia penes aliquem sociorum sit et alicuius sociorum quid absit, cum eo solo agendum, penes quem ea pecunia sit: qua deducta de reliquo, quod cuique debeatur, omnes agere possunt.

15Nonnumquam necessarium est et manente societate agi pro socio, ueluti cum societas uectigalium causa coita est propterque uarios contractus neutri expediat recedere a societate nec refertur in medium quod ad alterum peruenerit.

16Si unus ex sociis maritus sit et distrahatur societas manente matrimonio, dotem maritus praecipere debet, quia apud eum esse debet qui onera sustinet: quod si iam dissoluto matrimonio societas distrahatur, eadem die recipienda est dos, qua et solui debet.

66 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Quod si eo tempore quo diuiditur societas in ea causa dos sit, ut certum sit eam uel partem eius reddi non oportere, diuidere eam inter socios iudex debet.

67 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Si unus ex sociis rem communem uendiderit consensu sociorum, pretium diuidi debet ita, ut ei caueatur indemnem eum futurum. quod si iam damnum passus est, hoc ei praestabitur. sed si pretium communicatum sit sine cautione et aliquid praestiterit is qui uendidit, an, si non omnes socii soluendo sint, quod a quibusdam seruari non potest a ceteris debeat ferre? sed Proculus putat hoc ad ceterorum onus pertinere quod ab aliquibus seruari non potest, rationeque defendi posse, quoniam, societas cum contrahitur, tam lucri quam damni communio initur.

1Si unus ex sociis, qui non totorum bonorum socii erant, communem pecuniam faenerauerit usurasque perceperit, ita demum usuras partiri debet, si societatis nomine faenerauerit: nam si suo nomine, quoniam sortis periculum ad eum pertinuerit, usuras ipsum retinere oportet.

2Si quid unus ex sociis necessario de suo impendit in communi negotio: iudicio societatis seruabit et usuras, si forte mutuatus sub usuris dedit: sed et si suam pecuniam dedit, non sine causa dicetur, quod usuras quoque percipere debeat, quas possit habere, si alii mutuum dedisset.

3Non alias socius in id quod facere potest condemnatur, quam si confitetur se socium fuisse.

68 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Nemo ex sociis plus parte sua potest alienare, etsi totorum bonorum socii sint.

1Illud quaeritur, utrum is demum facere uidetur quo minus facere possit, qui erogat bona sua in fraudem futurae actionis, an et qui occasione adquirendi non utitur. sed uerius est de eo sentire proconsulem, qui erogat bona sua, idque ex interdictis colligere possumus, in quibus ita est: ‘quod dolo fecisti, ut desineres possidere.’

69 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Cum societas ad emendum coiretur et conueniret, ut unus reliquis nundinas id est epulas praestaret eosque a negotio dimitteret, si eas eis non soluerit, et pro socio et ex uendito cum eo agendum est.

70 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum

pr.Nulla societatis in aeternum coitio est.

71 · Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum

pr.Duo societatem coierunt, ut grammaticam docerent et quod ex eo artificio quaestus fecissent, commune eorum esset: de ea re quae uoluerunt fieri in pacto conuento societatis proscripserunt, deinde inter se his uerbis stipulati sunt: ‘haec, quae supra scripta sunt, ea ita dari fieri neque aduersus ea fieri? si ea ita data facta non erunt, tum uiginti milia dari?’ quaesitum est, an, si quid contra factum esset, societatis actione agi posset. respondit, si quidem pacto conuento inter eos de societate facto ita stipulati essent, ‘haec ita dari fieri spondes?’, futurum fuisse, ut, si nouationis causa id fecissent, pro socio agi non possit, sed tota res in stipulationem translata uideretur. sed quoniam non ita essent stipulati ‘ea ita dari fieri spondes?’ sed ‘si ea ita facta non essent, decem dari?’ non uideri sibi rem in stipulationem peruenisse, sed dumtaxat poenam (non enim utriusque rei promissorem obligari, ut ea daret faceret et, si non fecisset, poenam sufferret) et ideo societatis iudicio agi posse.

1Duo colliberti societatem coierunt lucri quaestus compendii, postea unus ex his a patrono heres institutus est, alteri legatum datum est. neutrum horum in medium referre debere respondit.

72 · Gaius libro secundo cottidianarum rerum

pr.Socius socio etiam culpae nomine tenetur, id est desidiae atque neglegentiae. culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est: sufficit etenim talem diligentiam communibus rebus adhibere, qualem suis rebus adhibere solet, quia qui parum diligentem sibi socium adquirit, de se queri debet.

73 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Maximino respondit, si societatem uniuersarum fortunarum coierint, id est earum quoque rerum, quae postea cuique adquirentur, hereditatem cuiuis eorum delatam in commune redigendam. idem maximae respondit, si societatem uniuersarum fortunarum ita coierint, ut quidquid erogetur uel quaereretur communis lucri atque impendii esset, ea quoque, quae in honorem alterius liberorum erogata sunt, utrisque inputanda.

74 · Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum

pr.Si quis societatem contraxerit, quod emit ipsius fit, non commune: sed societatis iudicio cogitur rem communicare.

75 · Celsus libro quinto decimo digestorum

pr.Si coita sit societas ex his partibus, quas Titius arbitratus fuerit, si Titius antequam arbitraretur decesserit, nihil agitur: nam id ipsum actum est, ne aliter societas sit, quam ut Titius arbitratus sit.

76 · Proculus libro quinto epistularum

pr.Societatem mecum coisti ea condicione, ut Nerua amicus communis partes societatis constitueret: Nerua constituit, ut tu ex triente socius esses, ego ex besse: quaeris, utrum ratum id iure societatis sit an nihilo minus ex aequis partibus socii simus. existimo autem melius te quaesiturum fuisse, utrum ex his partibus socii essemus quas is constituisset, an ex his quas uirum bonum constituere oportuisset. arbitrorum enim genera sunt duo, unum eiusmodi, ut siue aequum sit siue iniquum, parere debeamus ( quod obseruatur, cum ex compromisso ad arbitrum itum est), alterum eiusmodi, ut ad boni uiri arbitrium redigi debeat, etsi nominatim persona sit comprehensa, cuius arbitratu fiat.

77 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.(ueluti cum lege locationis comprehensum est, ut opus arbitrio locatoris fiat):

78 · Proculus libro quinto epistularum

pr.in proposita autem quaestione arbitrium uiri boni existimo sequendum esse, eo magis quod iudicium pro socio bonae fidei est.

79 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.Unde si Neruae arbitrium ita prauum est, ut manifesta iniquitas eius appareat, corrigi potest per iudicium bonae fidei.

80 · Proculus libro quinto epistularum

pr.Quid enim si Nerua constituisset, ut alter ex millesima parte, alter ex duo millesimis partibus socius esset? illud potest conueniens esse uiri boni arbitrio, ut non utique ex aequis partibus socii simus, ueluti si alter plus operae industriae gratiae pecuniae in societatem collaturus erat.

81 · Papinianus libro nono quaestionum

pr.Si socius pro filia dotem promisit et prius quam solueret herede ea relicta decessit: quae postea cum marito de exigenda dote egit, accepto liberata est. quaesitum est, an, si pro socio ageret, dotis quantitatem praecipere deberet, si forte conuenisset inter socios, ut de communi dos constitueretur. dixi pactum non esse iniquum, utique si non de alterius tantum filia conuenit: nam si commune hoc pactum fuit, non interesse, quod alter solus filiam habuit. ceterum si numeratam dotem pater defuncta in matrimonio filia reciperasset, reddi pecuniam societati debuisse, pactum ex aequitate sic nobis interpretantibus. quod si salua societate diuortio matrimonium solutum foret, cum sua causa dotem reciperari, scilicet ut ea uel alii marito dari possit. nec, si prior maritus facere non posset, denuo de societate constituendam dotem, nisi si nominatim ita conuenisset. uerum in proposito largiter interesse uidebatur, dos numerata esset an uero promissa: nam si filia datam dotem, posteaquam patri heres exstitit, iure suo recepisset, non esse referendam pecuniam societati, quam mulier habitura fuit, etsi alius heres exstitisset: quod si accepto a marito liberata esset, nequaquam imputari posse societati non solutam pecuniam.

82 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Iure societatis per socium aere alieno socius non obligatur, nisi in communem arcam pecuniae uersae sunt.

83 · Paulus libro primo manualium

pr.Illud quaerendum est, arbor quae in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur an, cum succisa arbor uel lapis exemptus eius sit cuius fundus, pro ea quoque parte singulorum esse debeat, pro qua parte in fundo fuerat? an qua ratione duabus massis duorum dominorum flatis tota massa communis est, ita arbor hoc ipso, quo separatur a solo propriamque substantiam in unum corpus redactam accipit, multo magis pro indiuiso communis fit, quam massa? sed naturali conuenit rationi et postea tantam partem utrumque habere tam in lapide quam in arbore, quantam et in terra habebat.

84 · Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Quotiens iussu alicuius uel cum filio eius uel cum extraneo societas coitur, directo cum illius persona agi posse, cuius persona in contrahenda societate spectata sit.