IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 17

D. 17.1MANDATI UEL CONTRA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Obligatio mandati consensu contrahentium consistit.

1Ideo per nuntium quoque uel per epistulam mandatum suscipi potest.

2Item siue ‘rogo’ siue ‘uolo’ siue ‘mando’ siue alio quocumque uerbo scripserit, mandati actio est.

3Item mandatum et in diem differri et sub condicione contrahi potest.

4Mandatum nisi gratuitum nullum est: nam originem ex officio atque amicitia trahit, contrarium ergo est officio merces: interueniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potius respicit.

2 · Gaius libro secundo cottidianarum

pr.Mandatum inter nos contrahitur, siue mea tantum gratia tibi mandem siue aliena tantum siue mea et aliena siue mea et tua siue tua et aliena. quod si tua tantum gratia tibi mandem, superuacuum est mandatum et ob id nulla ex eo obligatio nascitur.

1Mea tantum gratia interuenit mandatum, ueluti si tibi mandem, ut negotia mea geras uel ut fundum mihi emeres uel ut pro me fideiubeas.

2Aliena tantum, ueluti si tibi mandem, ut Titii negotia gereres uel ut fundum ei emeres uel ut pro eo fideiubeas.

3Mea et aliena, ueluti si tibi mandem, ut mea et Titii negotia gereres uel ut mihi et Titio fundum emeres uel ut pro me et Titio fideiubeas.

4Tua et mea, ueluti si mandem tibi, ut sub usuris crederes ei, qui in rem meam mutuaretur.

5Tua et aliena, ueluti si tibi mandem, ut Titio sub usuris crederes: quod si, ut sine usuris crederes, aliena tantum gratia interuenit mandatum.

6Tua autem gratia interuenit mandatum, ueluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quam faeneres, uel ex diuerso ut faeneres potius quam in emptiones praediorum colloces: cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligatorium, quia nemo ex consilio obligatur, etiamsi non expediat ei cui dabatur, quia liberum est cuique apud se explorare, an expediat sibi consilium.

3 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Praeterea in causa mandati etiam illud uertitur, ut interim nec melior causa mandantis fieri possit, interdum melior, deterior uero numquam.

1Et quidem si mandaui tibi, ut aliquam rem mihi emeres, nec de pretio quicquam statui tuque emisti, utrimque actio nascitur.

2Quod si pretium statui tuque pluris emisti, quidam negauerunt te mandati habere actionem, etiamsi paratus esses id quod excedit remittere: namque iniquum est non esse mihi cum illo actionem, si nolit, illi uero, si uelit, mecum esse.

4 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum

pr.Sed Proculus recte eum usque ad pretium statutum acturum existimat, quae sententia sane benignior est.

5 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Diligenter igitur fines mandati custodiendi sunt:

1nam qui excessit, aliud quid facere uidetur et, si susceptum non impleuerit, tenetur.

2Itaque si mandauero tibi, ut domum Seianam centum emeres tuque Titianam emeris longe maioris pretii, centum tamen aut etiam minoris, non uideris implesse mandatum.

3Item si mandauero tibi, ut fundum meum centum uenderes tuque eum nonaginta uendideris et petam fundum, non obstabit mihi exceptio, nisi et reliquum mihi, quod deest mandatu meo, praestes et indemnem me per omnia conserues.

4Seruo quoque dominus si praeceperit certa summa rem uendere, ille minoris uendiderit, similiter uindicare eam dominus potest nec ulla exceptione summoueri, nisi indemnitas ei praestetur.

5Melior autem causa mandantis fieri potest, si, cum tibi mandassem, ut Stichum decem emeres, tu eum minoris emeris uel tantidem, ut aliud quicquam seruo accederet: utroque enim casu aut non ultra pretium aut intra pretium fecisti.

6 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Si remunerandi gratia honor interuenit, erit mandati actio.

1Si cui fuerit mandatum, ut negotia administraret, hac actione erit conueniendus nec recte negotiorum gestorum cum eo agetur: nec enim ideo est obligatus, quod negotia gessit, uerum idcirco quod mandatum susceperit: denique tenetur et si non gessisset.

2Si passus sim aliquem pro me fideiubere uel alias interuenire, mandati teneor et, nisi pro inuito quis intercesserit aut donandi animo aut negotium gerens, erit mandati actio.

3Rei turpis nullum mandatum est et ideo hac actione non agetur.

4Si tibi mandauero quod mea non intererat, ueluti ut pro Seio interuenias uel ut Titio credas, erit mihi tecum mandati actio, ut Celsus libro septimo digestorum scribit, et ego tibi sum obligatus.

5Plane si tibi mandauero quod tua intererat, nulla erit mandati actio, nisi mea quoque interfuit: aut, si non esses facturus, nisi ego mandassem, etsi mea non interfuit, tamen erit mandati actio.

6Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum quaeritur: si dominus iusserit procuratorem suum certam pecuniam sumere et faenerare periculo suo ita, ut certas usuras domino penderet dumtaxat, si pluris faenerare potuisset, ipse lucraretur, in creditam pecuniam uidetur, inquit, accepisse. plane si omnium negotiorum erat ei administratio mandata, mandati quoque eum teneri, quemadmodum solet mandati teneri debitor, qui creditoris sui negotia gessit.

7Marius Paulus quidam fideiusserat pro daphnide mercedem pactus ob suam fideiussionem et sub nomine alterius ex euentu litis cauerat sibi certam quantitatem dari: hic a Claudio Saturnino praetore maiores fructus inferre iussus erat et aduocationibus ei idem Saturninus interdixerat. uidebatur autem mihi iudicatum solui fideiussisse et quasi redemptor litis extitisse et uelle a daphnide mandati iudicio consequi, quod erat condemnatus. sed rectissime diui fratres rescripserunt nullam actionem eum propter suam calliditatem habere, quia mercede pacta accesserat ad talem redemptionem. Marcellus autem sic loquitur de eo qui pecunia accepta spopondit, ut, si quidem hoc actum est, ut suo periculo sponderet, nulla actione agat, sin uero non hoc actum est, utilis ei potius actio competat: quae sententia utilitati rerum consentanea est.

7 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Salarium procuratori constitutum si extra ordinem peti coeperit, considerandum erit, laborem dominus remunerare uoluerit atque ideo fidem adhiberi placitis oporteat an euentum litium maioris pecuniae praemio contra bonos mores procurator redemerit.

8 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Si procuratorem dedero nec instrumenta mihi causae reddat, qua actione mihi teneatur? et Labeo putat mandati eum teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam.

1Sed et si per collusionem procuratoris absolutus sit aduersarius, mandati eum teneri: sed si soluendo non sit, tunc de dolo actionem aduersus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait.

2Sed et de lite quam suscepit exsequenda mandati eum teneri constat.

3Si quis mandauerit alicui gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandauerat, habebit mandati actionem, quia et ipse tenetur (tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim uolgo dicatur procuratorem ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agendum enim dumtaxat hoc facere non potest.

4Si tutores mandauerint contutori suo mancipium emendum pupillo et ille non emerit, an sit mandati actio, et utrum tantum mandati an uero et tutelae? et Iulianus distinguit: referre enim ait, cuius generis seruum tutores uni tutorum mandauerint ut emeret. nam si superuacuum seruum uel etiam onerosum, mandati actione tantum eum teneri, tutelae non teneri: si uero necessarium seruum, tunc et tutelae eum teneri non solum, sed et ceteros: nam et si mandassent, tenerentur tutelae, cur seruum pupillo necessarium non comparauerunt: non sunt igitur excusati, quod contutori mandauerunt, quia emere debuerunt. plane habebunt nihilo minus mandati actionem, quia mandato non est obtemperatum. contra quoque Iulianus ait tutorem qui emit mandati actionem habere aduersus contutores suos.

5Si liber homo, cum bona fide seruiret, mandauerit Titio ut redimeretur et nummos ex eo peculio dederit, quod ipsum sequi, non apud bonae fidei emptorem relinqui debuit, Titiusque pretio soluto liberum illum manumiserit, mox ingenuus pronuntiatus est, habere eum mandati actionem Iulianus ait aduersus eum cui se redimendum mandauit, sed hoc tantum inesse mandati iudicio, ut sibi actiones mandet, quas habet aduersus eum a quo comparauit. plane si eam pecuniam dederit, quae erat ex peculio ad bonae fidei emptorem pertinente, nullae ei, inquit Iulianus, mandari actiones possunt, quia nullas habet, cum ei suos nummos emptor dederit: quinimmo, inquit, ex uendito manebit obligatus, sed et haec actio inutilis est, quia quantum fuerit consecutus, tantum empti iudicio necesse habebit praestare.

6Mandati actio tunc competit, cum coepit interesse eius qui mandauit: ceterum si nihil interest, cessat mandati actio, et eatenus competit, quatenus interest. ut puta mandaui tibi, ut fundum emeres: si intererat mea emi, teneberis: ceterum si eundem hunc fundum ego ipse emi uel alius mihi neque interest aliquid, cessat mandati actio. mandaui, ut negotia gereres: si nihil deperierit, quamuis nemo gesserit, nulla actio est, aut si alius idonee gesserit, cessat mandati actio. et in similibus hoc idem erit probandum.

7Si ignorantes fideiussores debitorem soluisse uel etiam acceptilatione siue pacto liberatum ex substantia debitoris soluerunt, non tenebuntur mandati.

8Quod et ad actionem fideiussoris pertinet. et hoc ex rescripto diuorum fratrum intellegere licet, cuius uerba haec sunt: ‘Catullo Iuliano. si hi, qui pro te fideiusserant, in maiorem quantitatem damnati, quam debiti ratio exigebat, scientes et prudentes auxilium appellationis omiserunt, poteris mandati agentibus his aequitate iudicis tueri te’. igitur si ignorauerunt, excusata ignorantia est: si scierunt, incumbebat eis necessitas prouocandi, ceterum dolo uersati sunt, si non prouocauerunt. quid tamen, si paupertas eis non permisit? excusata est eorum inopia. sed et si testato conuenerunt debitorem, ut si ipse putaret appellaret, puto rationem eis constare.

9Dolo autem facere uidetur, qui id quod potest restituere non restituit:

10proinde si tibi mandaui, ut hominem emeres, tuque emisti, teneberis mihi, ut restituas. sed et si dolo emere neglexisti (forte enim pecunia accepta alii cessisti ut emeret) aut si lata culpa (forte si gratia ductus passus es alium emere), teneberis. sed et si seruus quem emisti fugit, si quidem dolo tuo, teneberis, si dolus non interuenit nec culpa, non teneberis nisi ad hoc, ut caueas, si in potestatem tuam peruenerit, te restituturum. sed et si restituas, et tradere debes. et si cautum est de euictione uel potes desiderare, ut tibi caueatur, puto sufficere, si mihi hac actione cedas, ut procuratorem me in rem meam facias, nec amplius praestes quam consecuturus sis.

9 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.De tuo etiam facto cauere debes.

10 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Idemque et in fundo, si fundum emit procurator: nihil enim amplius quam bonam fidem praestare eum oportet qui procurat.

1Sed et si de sanitate serui procuratori cautum est aut caueri potest aut de ceteris uitiis, idem erit dicendum. aut si culpa caueri non curauerit, condemnabitur.

2Si ex fundo quem mihi emit procurator fructus consecutus est, hos quoque officio iudicis praestare eum oportet.

3Si procurator meus pecuniam meam habeat, ex mora utique usuras mihi pendet. sed et si pecuniam meam faenori dedit usurasque consecutus est, consequenter dicemus debere eum praestare quantumcumque emolumentum sensit, siue ei mandaui siue non, quia bonae fidei hoc congruit, ne de alieno lucrum sentiat: quod si non exercuit pecuniam, sed ad usus suos conuertit, in usuras conuenietur, quae legitimo modo in regionibus frequentantur. denique Papinianus ait etiam si usuras exegerit procurator et in usus suos conuertit, usuras eum praestare debere.

4Si quis Titio mandauerit, ut ab actoribus suis mutuam pecuniam acciperet, mandati eum non acturum Papinianus libro tertio responsorum scribit, quia de mutua pecunia eum habet obligatum: et ideo usuras eum petere non posse quasi ex causa mandati, si in stipulationem deductae non sunt.

5Idem Papinianus libro eodem refert fideiussori condemnato, qui ideo fideiussit, quia dominus procuratori mandauerat ut pecuniam mutuam acciperet, utilem actionem dandam quasi institoriam, quia et hic quasi praeposuisse eum mutuae pecuniae accipiendae uideatur.

6Si cui mandauero, ut a Titio stipuletur, potero cum eo cui mandaui agere mandati, ut eum accepto liberet, si hoc uelim: uel, si malim, in hoc agam, ut eum deleget mihi uel si cui alii uoluero. et Papinianus libro eodem scribit, si mater pro filia dotem dederit eamque mandante filia uel ilico stipulata sit uel etiam postea, mandati eam teneri, quamuis ipsa sit, quae dotem dederit.

7Si quis ea, quae procurator suus et serui gerebant, ita demum rata esse mandauit, si interuentu Sempronii gesta essent, et male pecunia credita sit, Sempronium, qui nihil dolo fecit, non teneri. et est uerum eum, qui non animo procuratoris interuenit, sed affectionem amicalem promisit in monendis procuratoribus et actoribus et in regendis consilio, mandati non teneri, sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri.

8Si mandauero procuratori meo, ut Titio pecuniam meam credat sine usuris, isque non sine usuris crediderit, an etiam usuras mihi restituere debeat, uideamus. et Labeo scribit restituere eum oportere, etiamsi hoc mandauerim, ut gratuitam pecuniam daret, quamuis, si periculo suo credidisset, cessaret, inquit Labeo, in usuris actio mandati.

9Idem Labeo ait et uerum est reputationes quoque hoc iudicium admittere et, sicuti fructus cogitur restituere is qui procurat, ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet: sed et si ad uecturas suas, dum excurrit in praedia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit et hoc conuenit, ut sumptus de suo faceret ad haec itinera, hoc est de salario.

10Idem ait, si quid procurator citra mandatum in uoluptatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus istius dominus admittit.

11Fideiussores et mandatores et si sine iudicio soluerint, habent actionem mandati.

12Generaliter Iulianus ait, si fideiussor ex sua persona omiserit exceptionem, qua reus uti non potuit, si quidem minus honestam, habere eum mandati actionem: quod si eam, qua reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem, si modo habuit facultatem rei conueniendi desiderandique, ut ipse susciperet potius iudicium uel suo uel procuratorio nomine.

13Si fideiussori donationis causa acceptum factum sit a creditore, puto, si fideiussorem remunerari uoluit creditor, habere eum mandati actionem: multo magis, si mortis causa accepto tulisset creditor uel si eam liberationem legauit.

11 · Pomponius libro tertio ex Plautio

pr.Si ei, cui damnatus ex causa fideiussoria fueram, heres postea extitero, habebo mandati actionem.

12 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Si uero non remunerandi causa, sed principaliter donando fideiussori remisit actionem, mandati eum non acturum.

1Marcellus autem fatetur, si quis donaturus fideiussori pro eo soluerit creditori, habere fideiussorem mandati actionem.

2Plane, inquit, si filius familias uel seruus fuit fideiussor et pro his soluero donaturus eis, mandati patrem uel dominum non acturos, hoc ideo, quia non patri donatum uoluit.

3Plane si seruus fideiussor soluerit, dominum mandati acturum idem Marcellus ibidem ait.

4Si filius familias non iussu patris fideiusserit, cessat mandati actio, si nihil sit in peculio: quod si iussu, uel ex peculio solutum est, multo magis habet pater mandati.

5Si filio familias mandaui, ut pro me solueret, patrem, siue ipse soluerit siue filius ex peculio, mandati acturum Neratius ait, quod habet rationem: nihil enim mea interest, quis soluat.

6Si filio familias mandauero, ut pro me solueret, et emancipatus soluat, uerum est in factum actionem filio dandam, patrem autem post emancipationem soluentem negotiorum gestorum actionem habere.

7Contrario iudicio experiuntur qui mandatum susceperunt, ut puta qui rerum uel rei unius procurationem susceperunt.

8Inde Papinianus quaerit, si patronus praedium quod emerat, pro quo pretii bessem exsoluerat, iusserit liberto suo tradi, ut ille residuum pretii redderet, deinde reddito pretio uendenti fundum patrono libertus consenserit, trientis pretium an libertus possit repetere. et ait, si mandatum suscepit initio libertus, non donatum accepit, contrario iudicio posse eum pretium repetere, quod deductis mercedibus, quas medio tempore percepit, superest: quod si donationem patronus in libertum contulit, uideri et postea libertum patrono donasse.

9Si mihi mandaueris, ut rem tibi aliquam emam, egoque emero meo pretio, habebo mandati actionem de pretio reciperando: sed et si tuo pretio, impendero tamen aliquid bona fide ad emptionem rei, erit contraria mandati actio: aut si rem emptam nolis recipere: simili modo et si quid aliud mandaueris et in id sumptum fecero. nec tantum id quod impendi, uerum usuras quoque consequar. usuras autem non tantum ex mora esse admittendas, uerum iudicem aestimare debere, si exegit a debitore suo quis et soluit, cum uberrimas usuras consequeretur, aequissimum enim erit rationem eius rei haberi: aut si ipse mutuatus grauibus usuris soluit. sed et si reum usuris non releuauit, ipsi autem et usurae absunt, uel si minoribus releuauit, ipse autem maioribus faenus accepit, ut fidem suam liberaret, non dubito debere eum mandati iudicio et usuras consequi. et ( ut est constitutum) totum hoc ex aequo et bono iudex arbitrabitur.

10Dedi tibi pecuniam, ut creditori meo exsoluas: non fecisti: praestabis mihi usuras, quo casu et a me creditor pecuniam debitam cum usuris recepturus sit: et ita imperator Seuerus Hadriano Demonstrati rescribsit.

11Si adulescens luxuriosus mandet tibi, ut pro meretrice fideiubeas, idque tu sciens mandatum susceperis, non habebis mandati actionem, quia simile est, quasi perdituro pecuniam sciens credideris. sed et si ulterius directo mandauerit tibi, ut meretrici pecuniam credas, non obligabitur mandati, quasi aduersus bonam fidem mandatum sit.

12Cum quidam talem epistulam scripsisset amico suo: ‘rogo te, commendatum habeas Sextilium Crescentem amicum meum’, non obligabitur mandati, quia commendandi magis hominis quam mandandi causa scripta est.

13Si quis mandauerit filio familias credendam pecuniam non contra senatus consultum accipienti, sed ex ea causa, ex qua de peculio uel de in rem uerso uel quod iussu pater teneretur, erit licitum mandatum. hoc amplius dico, si, cum dubitarem, utrum contra senatus consultum acciperet an non, nec essem daturus contra senatus consultum accipienti, intercesserit qui diceret non accipere contra senatus consultum, et ‘periculo meo crede’, dicat, ‘bene credis’: arbitror locum esse mandato et mandati eum teneri.

14Si post creditam pecuniam mandauero creditori credendam, nullum esse mandatum rectissime Papinianus ait. plane si, ut exspectares nec urgueres debitorem ad solutionem, mandauero tibi, ut ei des interuallum, periculoque meo pecuniam fore dicam, uerum puto omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere.

15Idem ait, si tutor mandet suscipi uel probari nomen quod fecerat, teneri eum mandati, scilicet quondam pupillo suo uel curatori eius.

16Si mandauero exigendam pecuniam, deinde uoluntatem mutauero, an sit mandati actio uel mihi uel heredi meo? et ait Marcellus cessare mandati actionem, quia extinctum est mandatum finita uoluntate. quod si mandaueris exigendam, deinde prohibuisti, exactamque recepisti, debitor liberabitur.

17Idem Marcellus scribit, si, ut post mortem sibi monumentum fieret, quis mandauit, heres eius poterit mandati agere. illum uero qui mandatum suscepit, si sua pecunia fecit, puto agere mandati, si non ita ei mandatum est, ut sua pecunia faceret monumentum. potuit enim agere etiam cum eo qui mandauit, ut sibi pecuniam daret, ad faciendum, maxime si iam quaedam ad faciendum parauit.

13 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Idem est et si mandaui tibi, ut post mortem meam heredibus meis emeres fundum.

14 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Heredem fideiussoris, si soluerit, habere mandati actionem dubium non est. sed si uendiderit hereditatem et emptor soluerit, an habeat mandati actionem, quaeritur. et Iulianus libro tertio decimo scribit idcirco heredem habere mandati actionem, quia tenetur iudicio ex empto, ut praestet actiones suas, idcircoque competere ex empto actionem, quia potest praestare.

1Si fideiussori duo heredes extiterint et alter eorum a coherede emerit hereditatem, deinde omne quod defunctus fideiusserat stipulatori soluerit, habebit aut ex stipulatu aut ex empto obligatum coheredem suum: idcirco is mandati actionem habebit.

15 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Si mandassem tibi, ut fundum emeres, postea scripsissem, ne emeres, tu, antequam scias me uetuisse, emisses, mandati tibi obligatus ero, ne damno adficiatur is qui suscipit mandatum.

16 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Si quis mihi mandauerit in meo aliquid facere et fecero, quaesitum est, an sit mandati actio. et ait Celsus libro septimo digestorum hoc respondisse se, cum Aurelius Quietus hospiti suo medico mandasse diceretur, ut in hortis eius quos Rauennae habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, sphaeristerium et hypocausta et quaedam ipsius ualetudini apta sua inpensa faceret: deducto igitur, quanto sua aedificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum mandati iudicio persequi.

17 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Si mandauero tibi, ut a Titio decem exigeres, et ante exacta ea mandati tecum egero, si ante rem iudicatam exegeris, condemnandum te esse constat.

18 · Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum

pr.Qui patitur ab alio mandari, ut sibi credatur, mandare intellegitur.

19 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum

pr.Si seruus meus de semet emendo mandaret, ut redimatur, Pomponius eleganter tractat, an is, qui seruum redemerit, ultro conuenire possit uenditorem, ut seruum recipiat, quoniam mandati actio ultro citroque est. sed esse iniquissimum Pomponius ait ex facto serui mei cogi me seruum recipere, quem in perpetuum alienari uolueram, nec magis in hunc casum debeo mandati teneri, quam ut eum tibi uenderem.

20 · Paulus libro undecimo ad Sabinum

pr.Ex mandato apud eum qui mandatum suscepit nihil remanere oportet, sicuti nec damnum pati debet, si exigere faeneratam pecuniam non potuit.

1Fideiussori negotiorum gestorum est actio, si pro absente fideiusserit: nam mandati actio non potest competere, cum non antecesserit mandatum.

21 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum

pr.Cum mandatu alieno pro te fideiusserim, non possum aduersus te habere actionem mandati, quemadmodum qui alienum mandatum intuitus spopondit. sed si non utique unius, sed utriusque mandatum intuitus id fecerim, habebo mandati actionem etiam aduersus te, quemadmodum, si duo mihi mandassent ut tibi crederem, utrumque haberem obligatum.

22 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Si mandauero tibi, ut pro me in diem fideiubeas tuque pure fideiusseris et solueris, utilius respondebitur interim non esse tibi mandati actionem, sed cum dies uenerit.

1Item tractatum est, si, cum in diem deberem, mandatu meo in diem fideiusseris et ante diem solueris, an statim habeas mandati actionem. et quidam putant praesentem quidem esse mandati actionem, sed tanti minorem, quanti mea intersit superueniente die solutum fuisse. sed melius est dici interim nec huius summae mandati agi posse, quando nonnullum adhuc commodum meum sit, ut nec hoc ante diem soluam.

2Interdum euenit, ut meum negotium geram et tamen utilem habeam mandati actionem: ueluti cum debitor meus periculo suo debitorem suum mihi delegat aut cum rogatu fideiussoris cum reo experior: nam quamuis debitum meum persequar, nihilo minus et illius negotium gero: igitur quod minus seruauero, consequar mandati actione.

3Si hi, quorum res ueneunt quas pignori dederunt, supposuerunt emptores et eis emendas res mandent, mandatum intellegitur, licet quantum ad meram rationem mandatum non constitit: nam cum rem tuam emas, nulla emptio est in tua persona rei tuae.

4Iulianus scripsit mandati obligationem consistere etiam in rem eius qui mandatum suscipit ex eo maxime probari, quod, si pluribus heredibus uendentibus uni mandauero, ut rem hereditariam emeret, etiam pro ea parte, qua heres sit, obligatur mandati actione et obligat: et sane si ille propter hoc extraneo rem non addixerit, quod mandatum susceperat, ex bona fide esse praestare ei pretium, quanti uendere poterat: et contra si emptor ad emptionem rei sibi necessariae idcirco non accesserat, quod heredi praecepisset se ei empturum, aequissimum esse mandati iudicio praestari quanti eius interfuit emptam rem habere.

5Is cuius bona publicata sunt mandare alicui potest, ut ea emat, et, si emerit, utilis erit mandati actio, si non praestet fidem: quod ideo receptum est, quia publicatis bonis quidquid postea adquiritur, non sequitur fiscum.

6Qui aedem sacram spoliandam, hominem uulnerandum, occidendum mandatum suscipiat, nihil mandati iudicio consequi potest propter turpitudinem mandati.

7Si tibi centum dedero, ut ea Titio dares, tuque non dederis, sed consumpseris, et mandati et furti teneri te Proculus ait: aut, si ita dederim, ut quae uelles dares, mandati tantummodo.

8Si mandauerim seruo tuo, ut quod tibi debeam solueret meo nomine, Neratius scribit, quamuis mutuatus seruus pecuniam rationibus tuis quasi a me receptam intulerit, tamen, si nummos a creditore non ita acceperit, ut meo nomine daret, nec liberari me nec te mandati mecum acturum: quod si sic mutuatus sit, ut pecuniam meo nomine daret, utrumque contra esse: nec referre, alius quis an idem ipse seruus nomine tuo quod pro me soluebatur acceperit. et hoc uerius est, quoniam quotiens suos nummos accipit creditor, non contingit liberatio debitori.

9Fugitiuus meus cum apud furem esset, pecuniam adquisiit et ex ea seruos parauit eosque Titius per traditionem a uenditore accepit. Mela ait mandati actione me consecuturum, ut restituat mihi Titius, quia seruus meus mandasse Titio uidebatur, ut per traditionem acciperet, si modo rogatu serui hoc fecerit: quod si sine uoluntate eius uenditor Titio tradiderit, tunc posse me ex empto agere, ut mihi eos uenditor traderet, uenditoremque per condictionem a Titio repetiturum, si seruos tradiderit Titio quos non debuerit, cum debere se existimaret.

10Si curator bonorum uenditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus non soluerit, Trebatius Ofilius Labeo responderunt his qui praesentes fuerunt competere aduersus eum mandati actionem, his autem qui absentes fuerunt negotiorum gestorum actionem esse. atquin si praesentium mandatum exsecutus id egit, negotiorum gestorum actio absentibus non est nisi forte aduersus eos qui mandauerunt curatori, tamquam si negotia absentium gesserint: quod si, cum soli creditores se esse existimarent, id mandauerint, in factum actio absentibus danda est in eos qui mandauerint.

11Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum consummari oportet, nisi renuntiatum sit (renuntiari autem ita potest, ut integrum ius mandatori reseruetur uel per se uel per alium eandem rem commode explicandi) aut si redundet in eum captio qui suscepit mandatum. et quidem si is cui mandatum est ut aliquid mercaretur mercatus non sit neque renuntiauerit se non empturum idque sua, non alterius culpa fecerit, mandati actione teneri eum conuenit: hoc amplius tenebitur, sicuti Mela quoque scripsit, si eo tempore per fraudem renuntiauerit, cum iam recte emere non posset.

23 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Sane si ualetudinis aduersae uel capitalium inimicitiarum.

24 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Seu ob inanes rei actiones.

25 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Seu ob aliam iustam causam excusationes alleget, audiendus est.

26 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Inter causas omittendi mandati etiam mors mandatoris est: nam mandatum soluitur morte. si tamen per ignorantiam impletum est, competere actionem utilitatis causa dicitur. Iulianus quoque scripsit mandatoris morte solui mandatum, sed obligationem aliquando durare.

1Si quis debitori suo mandauerit, ut Titio solueret, et debitor mortuo eo, cum id ignoraret, soluerit, liberari eum oportet.

2Abesse intellegitur pecunia fideiussori etiam si debitor ab eo delegatus sit creditori, licet is soluendo non fuerit, quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem delegatum.

3Si is, qui fideiussori donare uult, creditorem eius habeat debitorem suum eumque liberauerit, continuo aget fideiussor mandati, quatenus nihil intersit, utrum nummos soluerit creditori an eum liberauerit.

4Praeterea sciendum est non plus fideiussorem consequi debere mandati iudicio, quam quod soluerit.

5Mandatu tuo fideiussi decem et procuratori creditoris solui: si uerus procurator fuit, statim mandati agam: quod si procurator non est, repetam ab eo.

6Non omnia, quae inpensurus non fuit mandator imputabit, ueluti quod spoliatus sit a latronibus aut naufragio res amiserit uel languore suo suorumque adpraehensus quaedam erogauerit: nam haec magis casibus quam mandato imputari oportet.

7Sed cum seruus, quem mandatu meo emeras, furtum tibi fecisset, Neratius ait mandati actione te consecuturum, ut seruus tibi noxae dedatur, si tamen sine culpa tua id acciderit: quod si ego scissem talem esse seruum nec praedixissem, ut possis praecauere, tunc quanti tua intersit, tantum tibi praestari oportet.

8Faber mandatu amici sui emit seruum decem et fabricam docuit, deinde uendidit eum uiginti, quos mandati iudicio coactus est soluere: mox quasi homo non erat sanus, emptori damnatus est: Mela ait non praestaturum id ei mandatorem, nisi posteaquam emisset sine dolo malo eius hoc uitium habere coeperit seruus. sed si iussu mandatoris eum docuerit, contra fore: tunc enim et mercedem et cibaria consecuturum, nisi si ut gratis doceret rogatus sit.

27 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Si quis alicui scripserit, ut debitorem suum liberet, seque eam pecuniam, quam is debuerit, soluturum, mandati actione tenetur.

1Si seruum ea lege tibi tradidero, ut eum post mortem meam manumitteres, constitit obligatio: potest autem et in mea quoque persona agendi causa interuenire, ueluti si paenitentia acta seruum reciperare uelim.

2Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet, alioquin quanti mandatoris intersit damnabitur: si uero intellegit explere se id officium non posse, id ipsum cum primum poterit debet mandatori nuntiare, ut is si uelit alterius opera utatur: quod si, cum possit nuntiare, cessauerit, quanti mandatoris intersit tenebitur: si aliqua ex causa non poterit nuntiare, securus erit.

3Morte quoque eius cui mandatum est, si is integro adhuc mandato decesserit, soluitur mandatum et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem.

4Impendia mandati exsequendi gratia facta si bona fide facta sunt, restitui omnimodo debent, nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset potuisset, si ipse negotium gereret, minus impendere.

5Si mandatu meo Titio credideris et mecum mandati egeris, non aliter condemnari debeo, quam si actiones tuas, quas aduersus Titium habes, mihi praestiteris. sed si cum Titio egeris, ego quidem non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a Titio seruare non potueris.

28 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum

pr.Papinianus libro tertio quaestionum ait mandatorem debitoris soluentem ipso iure reum non liberare (propter mandatum enim suum soluit et suo nomine) ideoque mandatori actiones putat aduersus reum cedi debere.

29 · Ulpianus libro septimo disputationum

pr.Si fideiussor conuentus, cum ignoraret non fuisse debitori numeratam pecuniam, soluerit ex causa fideiussionis, an mandati iudicio persequi possit id quod soluerit, quaeritur. et si quidem sciens praetermiserit exceptionem uel doli uel non numeratae pecuniae, uidetur dolo uersari ( dissoluta enim neglegentia prope dolum est): ubi uero ignorauit, nihil est quod ei imputetur. pari ratione et si aliqua exceptio debitori competebat, pacti forte conuenti uel cuius alterius rei, et ignarus hanc exceptionem non exercebit, dici oportet mandati ei actionem competere: potuit enim atque debuit reus promittendi certiorare fideiussorem suum, ne forte ignarus soluat indebitum.

1Non male tractabitur, si, cum ignoraret fideiussor inutiliter se obligatum, soluerit, an mandati actionem habeat. et si quidem factum ignorauit, recipi ignorantia eius potest, si uero ius, aliud dici debet.

2Si, cum debitor soluisset, ignarus fideiussor soluerit, puto eum mandati habere actionem: ignoscendum est enim ei, si non diuinauit debitorem soluisse: debitor enim debuit notum facere fideiussori iam se soluisse, ne forte creditor obrepat et ignorantiam eius circumueniat et excutiat ei summam, in quam fideiussit.

3Hoc idem tractari et in fideiussore potest, si, cum soluisset, non certiorauit reum, sic deinde reus soluit quod soluere eum non oportebat. et credo, si, cum posset eum certiorare, non fecit, oportere mandati agentem fideiussorem repelli: dolo enim proximum est, si post solutionem non nuntiauerit debitori: cedere autem reus indebiti actione fideiussori debet, ne duplum creditor consequatur.

4Quaedam tamen etsi sciens omittat fideiussor, caret fraude, ut puta si exceptionem procuratoriam omisit siue sciens siue ignarus: de bona fide enim agitur, cui non congruit de apicibus iuris disputare, sed de hoc tantum, debitor fuerit nec ne.

5In omnibus autem uisionibus, quae praepositae sunt, ubi creditor uel non numeratam pecuniam accipit uel numeratam iterum accepit, repetitio contra eum competit, nisi ex condemnatione fuerit ei pecunia soluta: tunc enim propter auctoritatem rei iudicatae repetitio quidem cessat, ipse autem stellionatus crimine propter suam calliditatem plectetur.

6Fideiussor, si solus tempore liberatus tamen soluerit creditori, recte mandati habebit actionem aduersus reum: quamquam enim iam liberatus soluit, tamen fidem impleuit et debitorem liberauit: si igitur paratus sit defendere reum aduersus creditorem, aequissimum est mandati iudicio eum quod soluit reciperare. et ita Iuliano uidetur.

30 · Iulianus libro tertio decimo digestorum

pr.Si hominem tibi dedero, ut eum manumitteres, et postea procurator meus prohibuerit, ne manumitteres, an mandati agere possim, si tu eum manumiseris? respondi, si procurator iustam causam habuit interpellandi manumissionem serui, quem in hoc solum acceperam, ut manumitterem, ueluti si compererit eum postea falsas rationes confecisse, insidias uitae prioris domini struxisse, tenebor, nisi denuntiationi procuratoris paruero: si uero nulla iusta causa procuratori fuit denuntiandi, ne seruus manumitteretur, non poterit mecum agi, quamuis ad libertatem eum perduxerim.

31 · Iulianus libro quarto decimo digestorum

pr.Si negotia mea mandauero gerenda ei, qui mihi actione in quadruplum tenebatur, post annum uero in simplum, etsi post annum cum eo mandati agam, praestare mihi quadruplum debebit: nam qui alterius negotia administranda suscipit, id praestare debet in sua persona, quod in aliorum.

32 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Si hereditatem aliter aditurus non essem quam cautum mihi fuisset damnum praestari et hoc mandatum intercessisset, fore mandati actionem existimo. si quis autem mandauerit alicui, ne legatum a se repellat, longe ei dissimile esse: nam legatum adquisitum numquam illi damno esse potuit: hereditas interdum damnosa est. et in summa quicumque contractus tales sunt, ut quicumque eorum nomine fideiussor obligari posset, et mandati obligationem consistere puto: neque enim multo referre, praesens quis interrogatus fideiubeat an absens uel praesens mandet. praeterea uolgo animaduertere licet mandatu creditorum hereditates suspectas adiri, quos mandati iudicio teneri procul dubio est.

33 · Iulianus libro quarto ex Minicio

pr.Rogatus ut fideiuberet si in minorem summam se obligauit, recte tenetur: si in maiorem, Iulianus uerius putat quod a plerisque responsum est eum, qui maiorem summam quam rogatus erat fideiussisset, hactenus mandati actionem habere, quatenus rogatus esset, quia id fecisset, quod mandatum ei est: nam usque ad eam summam, in quam rogatus erat, fidem eius spectasse uidetur qui rogauit.

34 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Qui negotia Lucii Titii procurabat, is, cum a debitoribus eius pecuniam exegisset, epistulam ad eum emisit, qua significaret certam summam ex administratione apud se esse eamque creditam sibi se debiturum cum usuris semissibus: quaesitum est, an ex ea causa credita pecunia peti possit et an usurae peti possint. respondit non esse creditam: alioquin dicendum ex omni contractu nuda pactione pecuniam creditam fieri posse. nec huic simile esse, quod, si pecuniam apud te depositam conuenerit ut creditam habeas, credita fiat, quia tunc nummi, qui mei erant, tui fiunt: item quod, si a debitore meo iussero te accipere pecuniam, credita fiat, id enim benigne receptum est. his argumentum esse eum, qui, cum mutuam pecuniam dare uellet, argentum uendendum dedisset, nihilo magis pecuniam creditam recte petiturum: et tamen pecuniam ex argento redactam periculo eius fore, qui accepisset argentum. et in proposito igitur dicendum actione mandati obligatum fore procuratorem, ut, quamuis ipsius periculo nummi fierent tamen usuras, de quibus conuenerit, praestare debeat.

1Cum heres ex parte esses, mandaui tibi, ut praedium hereditarium mihi emeres certo pretio: emisti. pro coheredum quidem partibus non dubie mandati actio est inter nos. pro tua autem parte posse dubitari ait, utrumne ex empto an mandati agi oporteat: neque enim sine ratione quem existimaturum pro hac parte sub condicione contractam emptionem. quod quidem maxime quaeri pertinere ait, ut, si forte prius quam emptio fieret decesserim et tu, cum scires me decessisse, propter mandatum meum alii uendere nolueris, an heres meus eo nomine tibi sit obligatus, et retro, si alii uendideris, an heredi meo tenearis. nam si quidem sub condicione emptio facta uidetur, potest agi, quemadmodum si quaeuis alia condicio post mortem exstitisset: sin uero perinde mandati agendum sit, ac si alienum fundum emi mandassem, morte insecuta, cum id scieris, resoluto mandato nullam tibi actionem cum herede meo fore. sed et si mandati agendum esset, eadem praestanda, quae praestarentur, si ex empto ageretur.

35 · Neratius libro quinto membranarum

pr.Si fundum, qui ex parte tuus est, mandaui tibi ut emeres mihi, uerum est mandatum posse ita consistere, ut mihi ceteris partibus redemptis etiam tuam partem praestare debeas. sed si quidem certo pretio emendas eas mandauerim, quanticumque aliorum partes redemeris, sic et tua pars coartabitur, ut non abundet mandati quantitatem, in quam tibi emendum totum mandaui: sin autem nullo certo pretio constituto emere tibi mandauerim tuque ex diuersis pretiis partes ceterorum redemeris, et tuam partem uiri boni arbitratu aestimato pretio dari oportet,

36 · Iauolenus libro septimo ex Cassio

pr.ita ut omnes summas maiores et minores coaceruet et ita portionem ei qui mandatum suscepit praestet. quod et plerique probant.

1Simili modo et in illa specie, ubi certo pretio tibi emere mandaui et aliarum partium nomine commode negotium gessisti et uilius emeris, pro tua parte tantum tibi praestatur, quanti interest tua, dummodo intra id pretium, quod mandato continetur. quid enim fiet, si exiguo pretio hi, cum quibus tibi communis fundus erat, rem abicere uel necessitate rei familiaris uel alia causa cogerentur? non etiam tu ad idem dispendium deduceris. sed nec lucrum tibi ex hac causa adquirere debes, cum mandatum gratuitum esse debet: neque enim tibi concedendum est propter hoc uenditionem impedire, quod animosiorem eius rei emptorem esse quam tibi mandatum est cognoueris.

2Quod si fundum, qui per partes uenit, emendum tibi mandassem, sed ita, ut non aliter mandato tenear, quam si totum fundum emeres: si totum emere non potueris, in partibus emendis tibi negotium gesseris (siue habueris in eo fundo partem siue non) et eueniet, ut is cui tale mandatum datum est periculo suo interim partes emat et, nisi totum emerit, ingratis eas retineat. nam propius est, ut cum huiusmodi incommodis mandatum suscipi possit praestarique officium et in partibus emendis perinde atque in toto debeat ab eo, qui tale mandatum sua sponte suscepit.

3Quod si mandassem tibi, ut fundum mihi emeres, non addito eo, ut non aliter mandato tenear, quam si totum emeres, et tu partem uel quasdam partes eius emeris, tum habebimus sine dubio inuicem mandati actionem, quamuis reliquas partes emere non potuisses.

37 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Hominem certum pro te dari fideiussi et solui: cum mandati agatur, aestimatio eius ad id potius tempus, quo solutus sit, non quo agatur, referri debet, et ideo etiamsi mortuus fuerit, nihilo minus utilis ea actio est. aliter in stipulatione seruatur: nam tunc id tempus spectatur quo agitur, nisi forte aut per promissorem steterit, quo minus sua die solueret, aut per creditorem, quo minus acciperet: etenim neutri eorum frustratio sua prodesse debet.

38 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Lucius Titius Publio Maeuio filio naturali domum communem permisit non donationis causa creditori filii obligare: postea Maeuio defuncto relicta pupilla tutores eius iudicem aduersus Titium acceperunt et Titius de mutuis petitionibus: quaero, an domus pars, quam Titius obligandam filio suo accommodauit, arbitratu iudicis liberari debeat. Marcellus respondit, an et quando debeat liberari, ex persona debitoris itemque ex eo, quod inter contrahentes actum esset, ac tempore, quo res de qua quaereretur obligata fuisset, iudicem aestimaturum:

1est enim earum specierum iudicialis quaestio, per quam res expediatur, non absimilis illa, quae frequentissime agitari solet, fideiussor an et prius quam soluat agere possit, ut liberetur. nec tamen semper exspectandum est, ut soluat aut iudicio accepto condemnetur, si diu in solutione reus cessabit aut certe bona sua dissipabit, praesertim si domi pecuniam fideiussor non habebit, qua numerata creditori mandati actione reum conueniat.

39 · Neratius libro septimo membranarum

pr.Et Aristoni et Celso patri placuit posse rem hac condicione deponi mandatumque suscipi, ut res periculo eius sit qui depositum uel mandatum suscepit: quod et mihi uerum esse uidetur.

40 · Paulus libro nono ad edictum

pr.Si pro te praesente et uetante fideiusserim, nec mandati actio nec negotiorum gestorum est: sed quidam utilem putant dari oportere: quibus non consentio, secundum quod et Pomponio uidetur.

41 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale

pr.Potest et ab una dumtaxat parte mandati iudicium dari: nam si is qui mandatum suscepit egressus fuerit mandatum, ipsi quidem mandati iudicium non competit, at ei qui mandauerit aduersus eum competit.

42 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Si mandauero tibi, ut excuteres uires hereditatis, et tu, quasi minor sit, eam a me emeris, et mandati mihi teneberis. tantundem et si tibi mandaui, ut uires excuteres eius cui eram crediturus et renuntiaueris eum idoneum esse.

43 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad edictum

pr.Qui mandatum suscepit, ut pecunias in diem collocaret, isque hoc fecerit, mandati conueniendus est, ut cum dilatione temporis actionibus cedat.

44 · Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum

pr.Dolus est, si quis nolit persequi quod persequi potest, aut si quis nolit quod exegerit soluere.

45 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Si mandatu meo fundum emeris, utrum cum dederis pretium ageres mecum mandati, an et antequam des, ne necesse habeas res tuas uendere? et recte dicitur in hoc esse mandati actionem, ut suscipiam obligationem, quae aduersus te uenditori competit: nam et ego tecum agere possum, ut praestes mihi aduersus uenditorem empti actiones.

1Sed si mandatu meo iudicium suscepisti, manente iudicio sine iusta causa non debes mecum agere, ut transferatur iudicium in me: nondum enim perfecisti mandatum.

2Item si, dum negotia mea geris, alicui de creditoribus meis promiseris, et antequam soluas dicendum est te agere posse, ut obligationem suscipiam: aut si nolit creditor obligationem mutare, cauere tibi debeo defensurum te.

3Si iudicio te sisti promisero nec exhibuero, et antequam praestem, mandati agere possum, ut me liberes: uel si pro te reus promittendi factus sim.

4Sed si mandauero tibi, ut creditori meo soluas, tuque expromiseris et ex ea causa damnatus sis, humanius est et in hoc casu mandati actionem tibi competere.

5Quotiens autem ante solutam pecuniam mandati agi posse diximus, faciendi causa, non dandi tenebitur reus: et est aequum, sicut mandante aliquo actionem nacti cogimur eam praestare iudicio mandati, ita ex eadem causa obligatos habere mandati actionem, ut liberemur.

6Si fideiussor multiplicauerit summam, in quam fideiussit, sumptibus ex iusta ratione factis, totam eam praestabit is pro quo fideiussit.

7Quod mihi debebas a debitore tuo stipulatus sum periculo tuo: posse me agere tecum mandati in id, quod minus ab illo seruare potero, Nerua Atilicinus aiunt, quamuis id mandatum ad tuam rem pertineat, et merito: tunc enim liberatur is qui debitorem delegat, si nomen eius creditor secutus est, non cum periculo debitoris ab eo stipulatur.

8Idem iuris est, si mandatu fideiussoris cum reo egissem, quia sequenti mandato liberaretur ex priore causa.

46 · Paulus libro septuagensimo quarto ad edictum

pr.Si quis pro eo spoponderit, qui ita promisit: ‘si Stichum non dederis, centum milia dabis?’ et Stichum redemerit uilius et soluerit, ne centum milium stipulatio committatur, constat posse eum mandati agere. igitur commodissime illa forma in mandatis seruanda est, ut, quotiens certum mandatum sit, recedi a forma non debeat: at quotiens incertum uel plurium causarum, tunc, licet aliis praestationibus exsoluta sit causa mandati quam quae ipso mandato inerant, si tamen hoc mandatori expedierit, mandati erit actio.

47 · Pomponius libro tertio ex Plautio

pr.Iulianus ait, si fideiussori uxor doti promiserit, quod ei ex causa fideiussoria debeat, nuptiis secutis confestim mandati aduersus debitorem agere eum posse, quia intellegitur abesse ei pecunia eo, quod onera matrimonii sustineret.

1Si is, qui pro te hominem dare fideiussit, alienum hominem stipulatori dederit, nec ipse liberatur nec te liberat et ideo mandati actionem tecum non habet. sed si stipulator eum hominem usuceperit, dicendum esse Iulianus ait liberationem contingere: eo ergo casu mandati actio post usucapionem demum tecum erit.

48 · Celsus libro septimo digestorum

pr.Quintus Mucius Scaeuola ait, si quis sub usuris creditam pecuniam fideiussisset et reus in iudicio conuentus cum recusare uellet sub usuris creditam esse pecuniam et fideiussor soluendo usuras potestatem recusandi eas reo sustulisset, eam pecuniam a reo non petiturum. sed si reus fideiussori denuntiasset, ut recusaret sub usuris debitam esse nec is propter suam existimationem recusare uoluisset, quod ita soluerit, a reo petiturum. hoc bene censuit Scaeuola: parum enim fideliter facit fideiussor in superiore casu, quod potestatem eximere reo uidetur suo iure uti: ceterum in posteriore casu non oportet esse noxiae fideiussori, si pepercisset pudori suo.

1Cum mando tibi, ut credendo pecuniam negotium mihi geras mihique id nomen praestes, meum in eo periculum, meum emolumentum sit, puto mandatum posse consistere.

2Ceterum ut tibi negotium geras, tui arbitrii sit nomen, id est ut cuiuis credas, tu recipias usuras, periculum dumtaxat ad me pertineat, iam extra mandati formam est, quemadmodum si mandem, ut mihi quemuis fundum emas.

49 · Marcellus libro sexto digestorum

pr.Seruum Titii emi ab alio bona fide et possideo: mandatu meo eum Titius uendidit, cum ignoraret suum esse, uel contra ego uendidi illius mandatu, cum forte is, cui heres exstiterit, eum emisset: de iure euictionis et de mandatu quaesitum est. et puto Titium, quamuis quasi procurator uendidisset, obstrictum emptori neque, si rem tradidisset, uindicationem ei concedendam, et idcirco mandati eum non teneri, sed contra mandati agere posse, si quid eius interfuisset, quia forte uenditurus non fuerit. contra mandator, si rem ab eo uindicare uelit, exceptione doli summouetur et aduersus uenditorem testatoris sui habet ex empto iure hereditario actionem.

50 · Celsus libro trigesimo octauo digestorum

pr.Si is qui negotia fideiussoris gerebat ita soluit stipulatori, ut reum fideiussoremque liberaret, idque utiliter fecit, negotiorum gestorum actione fideiussorem habet obligatum, nec refert, ratum habuit nec ne fideiussor. sed fideiussor etiam antequam solueret procuratori pecuniam, simul ac ratum habuisset, haberet tamen mandati actionem.

1Siue, cum frumentum deberetur, fideiussor Africum dedit, siue quid ex necessitate soluendi plus impendit quam est pretium solutae rei, siue Stichum soluit isque decessit aut debilitate flagitioue ad nullum pretium sui redactus est, id mandati iudicio consequeretur.

51 · Iauolenus libro nono ex Cassio

pr.Fideiussor quamuis per errorem ante diem pecuniam soluerit, repetere tamen ab eo non potest ac ne mandati quidem actionem, antequam dies soluendi ueniat, cum reo habebit.

52 · Iauolenus libro primo epistularum

pr.Fideiussorem, si sine adiectione bonitatis tritici pro altero triticum spopondit, quodlibet triticum dando reum liberare posse existimo: a reo autem non aliud triticum repetere poterit, quam quo pessimo tritico liberare se a stipulatore licuit. itaque si paratus fuerit reus, quod dando ipse creditori liberari potuit, fideiussori dare et fideiussor id quod dederit, id est melius triticum condicet, exceptione eum doli mali summoueri existimo.

53 · Papinianus libro nono quaestionum

pr.Qui fide alterius pro alio fideiussit praesente et non recusante, utrosque obligatos habet iure mandati: quod si pro inuito uel ignorante alterutrius mandatum secutus fideiussit, eum solum conuenire potest qui mandauit, non etiam reum promittendi: nec me mouet, quod pecunia fideiussoris reus liberetur: id enim contingit et si meo mandato pro alio soluas.

54 · Papinianus libro uicesimo septimo quaestionum

pr.Cum seruus extero se mandat emendum, nullum mandatum est. sed si in hoc mandatum intercessit ut seruus manumitteretur nec manumiserit, et pretium consequetur dominus ut uenditor et affectus ratione mandati agetur: finge filium naturalem uel fratrem esse (placuit enim prudentioribus affectus rationem in bonae fidei iudiciis habendam). quod si de suis nummis emptor pretium dederit (neque enim aliter iudicio uenditi liberari potest), quaeri solet, an utiliter de peculio agere possit. et uerius et utilius uidetur praetorem de huiusmodi contractibus seruorum non cogitasse, quo se ipsi mala ratione dominis auferrent.

1Si liber homo bona fide seruiens redimi se mandauerit idque nummis emptoris factum sit, contraria mandati actione agi posse constat, ut tamen actiones praestentur, quas habet emptor aduersus uenditorem: finge non manumississe liberam personam emptorem.

55 · Papinianus libro primo responsorum

pr.Procurator, qui non res inclusas subtraxit, sed traditas non reddidit, iudicio mandati, non furti tenetur.

56 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Qui mutuam pecuniam dari mandauit, omisso reo promittendi et pignoribus non distractis eligi potest: quod uti liceat si litteris exprimatur, distractis quoque pignoribus ad eum creditor redire poterit: etenim quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.

1Fideiussor qui pecuniam in iure optulit et propter aetatem eius qui petebat obsignauit ac publice deposuit, confestim agere mandati potest.

2Non ideo minus omnis temporis bonam fidem explorari oportet, quod dominus post annos quinque de prouincia reuersus, mox rei publicae causa profecturus non acceptis rationibus mandatum instaurauerit. cum igitur ad officium procuratoris pertinuerit quidquid ex prima negotiorum gestorum administratione debuit ad secundam rationem transferre, secundi temporis causa priorem litem suscipiet.

3Salarium incertae pollicitationis neque extra ordinem recte petitur neque iudicio mandati, ut salarium tibi constituat.

4Sumptus bona fide necessario factos, etsi negotio finem adhibere procurator non potuit, iudicio mandati restitui necesse est.

57 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Mandatum distrahendorum seruorum defuncto qui mandatum suscepit intercidisse constitit. quoniam tamen heredes eius errore lapsi non animo furandi, sed exsequendi, quod defunctus suae curae fecerat, seruos uendiderant, eos ab emptoribus usucaptos uideri placuit. sed uenaliciarium ex prouincia reuersum Publiciana actione non inutiliter acturum, cum exceptio iusti dominii causa cognita detur neque oporteat eum, qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam heredum adfici damno.

58 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.Si praecedente mandato Titium defenderas quamuis mortuo eo, cum hoc ignorares, ego puto mandati actionem aduersus heredem Titii competere, quia mandatum morte mandatoris, non etiam mandati actio soluitur. quod si sine mandatu defensionem suscepisti, negotium quodammodo defuncti gerere institueras, et quemadmodum, si illum liberasses, competeret tibi negotiorum gestorum actio, ita potest dici et heredem eius eadem actione teneri.

1Lucius Titius creditori suo mandatorem dedit: deinde defuncto debitore maiore parte creditorum consentiente a praetore decretum est, ut portionem creditores ab heredibus ferant, absente eo creditore apud quem mandator exstiterat: quaero, si mandator conueniatur, an eandem habeat exceptionem quam heres debitoris. respondi: si praesens apud praetorem ipse quoque consensisset, pactus uidetur iusta ex causa eaque exceptio et fideiussori danda esset et mandatori. sed cum proponas eum afuisse, iniquum est auferri ei electionem (sicut pignus aut priuilegium), qui potuit praesens id ipsum proclamare nec desiderare decretum praetoris. nec enim si quis dixerit summouendum creditorem, heredi consulitur, sed mandatori uel fideiussori, quibus mandati iudicio eandem partem praestaturus est. plane si ab herede partem accepisset, an in reliquum permittendum esset creditori fideiussorem conuenire, dubitatum est: sed uidebitur consentire decreto conueniendo heredem.

59 · Paulus libro quarto responsorum

pr.Si mandatu Titii Calpurnius pecuniam quam Titius credebat stipulatus esset non donandi animo, mandati iudicio eum ab herede Titii posse conueniri, ut actiones suas praestet: idem est et si exacta est a Calpurnio pecunia.

1Paulus respondit fideiussorem, qui rem pignoris iure obligatam a creditore emit, mandati iudicio conuentum ab herede debitoris oblato omni debito restituere cum fructibus cogendum neque habendum similem extraneo emptori, cum in omni contractu bonam fidem praestare debeat.

2Paulus respondit die adiecto in mandato, intra quem praestaturum se Lucius Titius scripsit, non esse impedimento, quo minus etiam post eum diem conueniri mandati iudicio possit.

3Paulus respondit unum ex mandatoribus in solidum eligi posse, etiamsi non sit concessum in mandato: post condemnationem autem in duorum personam collatam necessario ex causa iudicati singulos pro parte dimidia conueniri posse et debere.

4Creditor pignus uendidit: quaero, an, si euicta sit possessio emptori, regressum creditor ad mandatorem habere possit et an intersit, creditoris iure uendiderit an communi iure promiserit. Paulus respondit, si creditor ex pretio pignorum debitum consecutus non sit, mandatorem liberum non uideri. ex hoc responso apparet, si euictionis nomine non teneatur, proficere eam rem ad liberationem.

5‘Ille illi salutem. mando tibi, ut Blaesio Seuero adfini meo octoginta credas sub pignore illo et illo: in quam pecuniam et quidquid usurarum nomine accesserit indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad uixerit Blaesius Seuerus, praestaturum.’ postea saepe conuentus mandator non respondit: quaero, an morte debitoris liberatus sit. Paulus respondit mandati obligationem perpetuam esse, licet in mandato adiectum uideatur indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad uixerit Blaesius Seuerus, praestaturum.

6Paulus respondit non uideri mandati condicioni paritum, cum in mandato adiectum sit, ut idonea cautio a debitore exigeretur, si neque fideiussor neque pignora accepta sint.

60 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Creditor mandatorem conuenit: is condemnatus prouocauit: quaerendum est, an manente appellatione debitor a creditore conueniri potest. respondi posse.

1Ad eum qui uxorem ducturus erat litteras fecit tales: ‘Titius Seio salutem. Semproniam pertinere ad animum meum cognouisti: ideoque cum ex uoto meo nuptura tibi sit, uelim certus sis secundum dignitatem tuam contrahere te matrimonium. et quamuis idonee repromissuram tibi Titiam matrem puellae dotem sciam, tamen et ipse quo magis conciliem animum tuum domui meae, fidem meam interponere non dubito: quare scias, quodcumque ab ea ex hac causa stipulatus fueris, id me mea fide esse iussisse saluum te habiturum.’ atque ita Titia, quae neque Titio mandauerat neque ratum habuerat quod scripserat, dotem Seio promisit. quaero, si heres Titii ex causa mandati praestiterit, an actione mandati heredem Titiae conuenire potest. respondi secundum ea, quae proponuntur, non posse. item quaesitum est, an nec negotiorum gestorum. respondi nec hoc nomine iure agere posse: palam enim facere Titium non tam Titiae nomine, quam quod consultum uellet, mandasse. item si maritus aduersus mandatorem ageret, an aliqua exceptione summoueatur? respondi nihil proponi, cur summouendus sit.

2Duobus quis mandauit negotiorum administrationem: quaesitum est, an unusquisque mandati iudicio in solidum teneatur. respondi unumquemque pro solido conueniri debere, dummodo ab utroque non amplius debito exigatur.

3Si inter maritum et socerum id actum esset uel tacito intellectu, ut onus exhibendae uxoris ad maritum rediret praestante patre dotis usuras, nullam actionem superfore ad recipiendum quod negetur consumptum: quod si pater puellae exhibitionem mandasse se doceat, actionem mandati competere.

4Lucius Titius fratris filio commisit rerum suarum administrationem ita: Σεΐῳ τέκνῳ χαίρειν. ἐγὼ μὲν κατὰ φύσιν εἶναι νομίζω τὸ ὑπὲρ πατρὸς καὶ τῶν τοῦ πατρὸς υἱῶν πραγματεύεσθαι δίχα τοῦ τινὰ ἐπιτροπικὸν αἰτεῖν. εἰ δὲ δεῖ καὶ τοιούτου τινός, ἐπιτρέπω σοι περὶ πάντων τῶν ἐμῶν ὡς θέλεις πραγματεύεσθαι, εἴτε πωλεῖν θέλεις εἴτε ὑποτίθεσθαι εἴτε ἀγοράζειν εἴτε ὁτιοῦν πράττειν, ὡς κυρίῳ ὄντι τῶν ἐμῶν· ἐμοῦ πάντα κύρια τὰ ὑπὸ σοῦ γινόμενα ἡγουμένου καὶ μηδὲν ἀντιλέγοντός σοι πρὸς μηδεμίαν πρᾶξιν. quaesitum est, si quid non administrandi animo, sed fraudulenter alienasset uel mandasset, an ualeret. respondi eum, de quo quaereretur, plene quidem, sed quatenus res ex fide agenda esset, mandasse. item quaero, an, cum Seius magistratu functus debitor exstitisset, Lucius Titius eo nomine conueniri possit uel res eius obligatae essent propter uerba epistulae supra scripta. respondi neque conueniri posse neque res obligatas esse.

61 · Paulus libro secundo ad Neratium

pr.Quod filio familias ut peteret mandaui, emancipatus exegit: de peculio intra annum utiliter agam. Paulus: sed et cum filio agendum est.

62 · Scaeuola libro sexto digestorum

pr.Cum controuersia esset de hereditate defunctae inter scriptum heredem et patruum Maeuium et amitas, Maeuius litteris ad sorores suas factis declarauit commune futurum, quidquid ad eum ex euentu litis hereditariae peruenisset, neque stipulatio litteras secuta est: quaesitum est, cum transegerit idem Maeuius cum scripto herede ita, ut praedia et aliae quaedam res ex ea transactione ad eum peruenirent, an ex litteris suis possit a sororibus conueniri. respondit posse.

1Mandaui in haec uerba: ‘Lucius Titius Gaio suo salutem. peto et mando tibi, ut fidem dicas pro Publio Maeuio apud Sempronium: quaeque a Publio soluta tibi non fuerint, me repraesentaturum hac epistula manu mea scripta notum tibi facio.’ quaero, si non fideiussisset, sed mandasset creditori et alias egisset quam quod ei mandatum esset, an actione mandati teneretur. respondit teneri.