D. 16.3DEPOSITI UEL CONTRA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum
pr.Depositum est, quod custodiendum alicui datum est, dictum ex eo quod ponitur: praepositio enim de auget depositum, ut ostendat totum fidei eius commissum, quod ad custodiam rei pertinet.
1Praetor ait: ‘Quod neque tumultus neque incendii neque ruinae neque naufragii causa depositum sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt, in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium dabo.’
2Merito has causas deponendi separauit praetor, quae continent fortuitam causam depositionis ex necessitate descendentem, non ex uoluntate proficiscentem.
3Eum tamen deponere tumultus uel incendii uel ceterarum causarum gratia intellegendum est, qui nullam aliam causam deponendi habet quam imminens ex causis supra scriptis periculum.
4Haec autem separatio causarum iustam rationem habet: quippe cum quis fidem elegit nec depositum redditur, contentus esse debet simplo, cum uero extante necessitate deponat, crescit perfidiae crimen et publica utilitas coercenda est uindicandae rei publicae causa: est enim inutile in causis huiusmodi fidem frangere.
5Quae depositis rebus accedunt, non sunt deposita, ut puta si homo uestitus deponatur, uestis enim non est deposita: nec si equus cum capistro, nam solus equus depositus est.
6Si conuenit, ut in deposito et culpa praestetur, rata est conuentio: contractus enim legem ex conuentione accipiunt.
7Illud non probabis, dolum non esse praestandum si conuenerit: nam haec conuentio contra bonam fidem contraque bonos mores est et ideo nec sequenda est.
8Si uestimenta seruanda balneatori data perierunt, si quidem nullam mercedem seruandorum uestimentorum accepit, depositi eum teneri et dolum dumtaxat praestare debere puto: quod si accepit, ex conducto.
9Si quis seruum custodiendum coniecerit forte in pistrinum, si quidem merces interuenit custodiae, puto esse actionem aduersus pistrinarium ex conducto: si uero mercedem accipiebam ego pro hoc seruo, quem in pistrinum accipiebat, ex locato me agere posse: quod si operae eius serui cum custodia pensabantur, quasi genus locati et conducti interuenit, sed quia pecunia non datur, praescriptis uerbis datur actio: si uero nihil aliud quam cibaria praestabat nec de operis quicquam conuenit, depositi actio est.
10In conducto et locato et in negotio, ex quo diximus praescriptis uerbis dandam actionem, et dolum et culpam praestabunt qui seruum receperunt: at si cibaria tantum, dolum dumtaxat. sequemur tamen, ut Pomponius ait, et quid habuerunt proscriptum aut quid conuenerit, dummodo sciamus et si quid fuit proscriptum, dolum tamen eos praestaturos qui receperunt, qui solus in depositum uenit.
11Si te rogauero, ut rem meam perferas ad Titium, ut is eam seruet, qua actione tecum experiri possum, apud Pomponium quaeritur. et putat tecum mandati, cum eo uero, qui eas res receperit, depositi: si uero tuo nomine receperit, tu quidem mihi mandati teneris, ille tibi depositi, quam actionem mihi praestabis mandati iudicio conuentus.
12Quod si rem tibi dedi, ut, si Titius rem non recepisset, tu custodires, nec eam recepit, uidendum est, utrum depositi tantum an et mandati actio sit. et Pomponius dubitat: puto tamen mandati esse actionem, quia plenius fuit mandatum habens et custodiae legem.
13Idem Pomponius quaerit, si tibi mandauero, ut rem ab aliquo meo nomine receptam custodias, idque feceris, mandati an depositi tenearis. et magis probat mandati esse actionem, quia hic est primus contractus.
14Idem Pomponius quaerit, si apud te uolentem me deponere iusseris apud libertum tuum deponere, an possim tecum depositi experiri. et ait, si tuo nomine, hoc est quasi te custodituro, deposuissem, mihi tecum depositi esse actionem: si uero suaseris mihi, ut magis apud eum deponam, tecum nullam esse actionem, cum illo depositi actio est: nec mandati teneris, quia rem meam gessi. sed si mandasti mihi, ut periculo tuo apud eum deponam, cur non sit mandati actio, non uideo. plane si fideiussisti pro eo, Labeo omnimodo fideiussorem teneri ait, non tantum si dolo fecit is qui depositum suscepit, sed et si non fecit, est tamen res apud eum. quid enim si fureret is, apud quem depositum sit, uel pupillus sit, uel neque heres neque bonorum possessor neque successor eius exstaret? tenebitur ergo, ut id praestet, quod depositi actione praestari solet.
15An in pupillum, apud quem sine tutoris auctoritate depositum est, depositi actio detur, quaeritur. sed probari oportet, si apud doli mali iam capacem deposueris, agi posse, si dolum commisit: nam et in quantum locupletior factus est, datur actio in eum et si dolus non interuenit.
16Si res deposita deterior reddatur, quasi non reddita agi depositi potest: cum enim deterior redditur, potest dici dolo malo redditam non esse.
17Si seruus meus deposuerit, nihilo minus depositi habebo actionem.
18Si apud seruum deposuero et cum manumisso agam, Marcellus ait nec tenere actionem, quamuis solemus dicere doli etiam in seruitute commissi teneri quem debere, quia et delicta et noxae caput sequuntur: erit igitur ad alias actiones competentes decurrendum.
19Haec actio bonorum possessoribus ceterisque et ei, cui ex Trebelliano senatus consulto restituta est hereditas, competit.
20Non tantum praeteritus dolus in depositi actione ueniet, sed etiam futurus, id est post litem contestatam.
21Inde scribit Neratius, si res deposita sine dolo malo amissa sit et post iudicium acceptum reciperaretur, nihilo minus recte ad restitutionem reum compelli nec debere absolui, nisi restituat. idem Neratius ait, quamuis tunc tecum depositi actum sit, cum restituendi facultatem non habeas horreis forte clusis, tamen si ante condemnationem restituendi facultatem habeas, condemnandum te nisi restituas, quia res apud te est: tunc enim quaerendum, an dolo malo feceris, cum rem non habes.
22Est autem et apud Iulianum libro tertio decimo digestorum scriptum eum qui rem deposuit statim posse depositi actione agere: hoc enim ipso dolo facere eum qui suscepit, quod reposcenti rem non reddat. Marcellus autem ait non semper uideri posse dolo facere eum, qui reposcenti non reddat: quid enim si in prouincia res sit uel in horreis, quorum aperiendorum condemnationis tempore non sit facultas ? uel condicio depositionis non exstitit ?
23Hanc actionem bonae fidei esse dubitari non oportet.
24Et ideo et fructus in hanc actionem uenire et omnem causam et partum, dicendum est, ne nuda res ueniat.
25Si rem depositam uendidisti eamque postea redemisti in causam depositi, etiamsi sine dolo malo postea perierit, teneri te depositi, quia semel dolo fecisti, cum uenderes.
26In depositi quoque actione in litem iuratur.
27Non solum si seruus meus, sed et si is qui bona fide mihi seruiat rem deposuerit, aequissimum erit dari mihi actionem, si rem ad me pertinentem deposuit.
28Simili modo et si usum fructum in seruo habeam, si id quod deposuit ex eo peculio fuit quod ad me pertinebat uel res mea fuit, eadem actione agere potero.
29Item si seruus hereditarius deposuerit, heredi postea adeunti competit actio.
30Si seruus deposuit, siue uiuat siue decesserit, utiliter dominus hac actione experietur. ipse autem seruus manumissus non poterit agere: sed et si fuerit alienatus, adhuc ei competit actio cuius fuit seruus cum deponeret: initium enim contractus spectandum est.
31Si duorum seruus sit qui deposuit, unicuique dominorum in partem competit depositi.
32Si rem a seruo depositam Titio, quem dominum eius putasti cum non esset, restituisses, depositi actione te non teneri Celsus ait, quia nullus dolus intercessit: cum Titio autem, cui res restituta est, dominus serui aget: sed si exhibuerit, uindicabitur, si uero, cum sciret esse alienum, consumpserit, condemnabitur, quia dolo fecit quo minus possideret.
33Eleganter apud Iulianum quaeritur, si pecuniam seruus apud me deposuit ita, ut domino pro libertate eius dem, egoque dedero, an tenear depositi. et libro tertio decimo digestorum scribit, si quidem sic dedero quasi ad hoc penes me depositam teque certiorauero, non competere tibi depositi actionem, quia sciens recepisti, careo igitur dolo: si uero quasi meam pro libertate eius numerauero, tenebor. quae sententia uera mihi uidetur: hic enim non tantum sine dolo malo non reddidit, sed nec reddidit: aliud est enim reddere, aliud quasi de suo dare.
34Si pecunia apud te ab initio hac lege deposita sit, ut si uoluisses utereris, prius quam utaris depositi teneberis.
35Saepe euenit, ut res deposita uel nummi periculo sint eius, apud quem deponuntur: ut puta si hoc nominatim conuenit. sed et si se quis deposito obtulit, idem Iulianus scribit periculo se depositi illigasse, ita tamen, ut non solum dolum, sed etiam culpam et custodiam praestet, non tamen casus fortuitos.
36Si pecunia in sacculo signato deposita sit et unus ex heredibus eius qui deposuit ueniat repetens, quemadmodum ei satisfiat, uidendum est. promenda pecunia est uel coram praetore uel interuenientibus honestis personis et exsoluenda pro parte hereditaria: sed et si resignetur, non contra legem depositi fiet, cum uel praetore auctore uel honestis personis interuenientibus hoc eueniet: residuo uel apud eum remanente, si hoc uoluerit (sigillis uidelicet prius ei impressis uel a praetore uel ab his, quibus coram signacula remota sunt) uel, si hoc recusauerit, in aede deponendo. sed si res sunt, quae diuidi non possunt, omnes debebit tradere satisdatione idonea a petitore ei praestanda in hoc, quod supra eius partem est: satisdatione autem non interueniente rem in aedem deponi et omni actione depositarium liberari.
37Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum talis species relata est: ait enim, si depositor decesserit et duo existant, qui inter se contendant unusquisque solum se heredem dicens, ei tradendam rem, qui paratus est aduersus alterum reum defendere, hoc est eum qui depositum suscepit: quod si neuter hoc onus suscipiat, commodissime dici ait non esse cogendum a praetore iudicium suscipere: oportere igitur rem deponi in aede aliqua, donec de hereditate iudicetur.
38Si quis tabulas testamenti apud se depositas pluribus praesentibus legit, ait Labeo depositi actione recte de tabulis agi posse. ego arbitror et iniuriarum agi posse, si hoc animo recitatum testamentum est quibusdam praesentibus, ut iudicia secreta eius qui testatus est diuulgarentur.
39Si praedo uel fur deposuerint, et hos Marcellus libro sexto digestorum putat recte depositi acturos: nam interest eorum eo, quod teneantur.
40Si quis argentum uel aurum depositum petat, utrum speciem an et pondus complecti debeat? et magis est, ut utrumque complectatur, scyphum forte uel lancem uel pateram dicendo et materiam et pondus addendo. sed et si purpura sit infecta uel lana, pondus similiter adiciendum saluo eo, ut, si de quantitate ponderis incertum est, iuranti succurratur.
41Si cista signata deposita sit, utrum cista tantum petatur an et species comprehendendae sint? et ait Trebatius cistam repetendam, non singularum rerum depositi agendum: quod et si res ostensae sunt et sic depositae, adiciendae sunt et species uestis. Labeo autem ait eum qui cistam deponit singulas quoque res uideri deponere: ergo et de rebus agere eum oportet. quid ergo si ignorauerit is, qui depositum suscipiebat, res ibi esse? non multum facere, cum suscepit depositum. ergo et rerum depositi agi posse existimo, quamuis signata cista deposita sit.
42Filium familias teneri depositi constat, quia et ceteris actionibus tenetur: sed et cum patre eius agi potest dumtaxat de peculio. idem et in seruo: nam cum domino agetur. plane et Iulianus scripsit et nobis uidetur, si eorum nomine qui sunt in potestate agatur, ueniat in iudicium et si quid per eum in cuius iure sunt captus fraudatusue est, ut et dolus eorum ueniat, non tantum ipsorum cum quibus contractum est.
43Si apud duos sit deposita res, aduersus unumquemque eorum agi poterit nec liberabitur alter, si cum altero agatur: non enim electione, sed solutione liberantur. proinde si ambo dolo fecerunt et alter quod interest praestiterit, alter non conuenietur exemplo duorum tutorum: quod si alter uel nihil uel minus facere possit, ad alium peruenietur: idemque et si alter dolo non fecerit et idcirco sit absolutus, nam ad alium peruenietur.
44Sed si duo deposuerint et ambo agant, si quidem sic deposuerunt, ut uel unus tollat totum, poterit in solidum agere: sin uero pro parte, pro qua eorum interest, tunc dicendum est in partem condemnationem faciendam.
45Si deposuero apud te, ut post mortem tuam reddas, et tecum et cum herede tuo possum depositi agere: possum enim mutare uoluntatem et ante mortem tuam depositum repetere.
46Proinde et si sic deposuero, ut post mortem meam reddatur, potero et ego et heres meus agere depositi, ego mutata uoluntate.
47Quia autem dolus dumtaxat in hanc actionem uenit, quaesitum est, si heres rem apud testatorem depositam uel commodatam distraxit ignarus depositam uel commodatam, an teneatur. et quia dolo non fecit, non tenebitur de re: an tamen uel de pretio teneatur, quod ad eum peruenit? et uerius est teneri eum: hoc enim ipso dolo facit, quod id quod ad se peruenit non reddit.
2 · Paulus libro trigensimo primo ad edictum
pr.Quid ergo, si pretium nondum exegit aut minoris quam debuit uendidit? actiones suas tantummodo praestabit.
3 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum
pr.Plane si possit rem redimere et praestare nec uelit, non caret culpa, quemadmodum si redemptam uel alia ratione suam factam noluit praestare causatus, quod semel ignarus uendiderit.
4 · Paulus libro quinto ad Plautium
pr.Sed et si non sit heres, sed putauit se heredem et uendidit, simili modo lucrum ei extorquebitur.
5 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum
pr.Ei, apud quem depositum esse dicetur, contrarium iudicium depositi datur, in quo iudicio merito in litem non iuratur: non enim de fide rupta agitur, sed de indemnitate eius qui depositum suscepit.
1In sequestrem depositi actio competit. si tamen cum sequestre conuenit, ut certo loco rem depositam exhiberet, nec ibi exhibeat, teneri eum palam est: quod si de pluribus locis conuenit, in arbitrio eius est, quo loci exhibeat: sed si nihil conuenit, denuntiandum est ei, ut apud praetorem exhibeat.
2Si uelit sequester officium deponere, quid ei faciendum sit? et ait Pomponius adire eum praetorem oportere et ex eius auctoritate denuntiatione facta his qui eum elegerant, ei rem restituendam qui praesens fuerit. sed hoc non semper uerum puto: nam plerumque non est permittendum officium, quod semel suscepit, contra legem depositionis deponere, nisi iustissima causa interueniente: et cum permittitur, raro ei res restituenda est qui uenit, sed oportet eam arbitratu iudicis apud aedem aliquam deponi.
6 · Paulus libro secundo ad edictum
pr.Proprie autem in sequestre est depositum, quod a pluribus in solidum certa condicione custodiendum reddendumque traditur.
7 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum
pr.Si hominem apud se depositum ut quaestio de eo haberetur, ac propterea uinctum uel ad malam mansionem extensum sequester soluerit misericordia ductus, dolo proximum esse quod factum est arbitror, quia cum sciret, cui rei pararetur, intempestiue misericordiam exercuit, cum posset non suscipere talem causam quam decipere.
1Datur actio depositi in heredem ex dolo defuncti in solidum: quamquam enim alias ex dolo defuncti non solemus teneri nisi pro ea parte quae ad nos peruenit, tamen hic dolus ex contractu reique persecutione descendit ideoque in solidum unus heres tenetur, plures uero pro ea parte qua quisque heres est.
2Quotiens foro cedunt nummularii, solet primo loco ratio haberi depositariorum, hoc est eorum qui depositas pecunias habuerunt, non quas faenore apud nummularios uel cum nummulariis uel per ipsos exercebant. et ante priuilegia igitur, si bona uenierint, depositariorum ratio habetur, dummodo eorum qui uel postea usuras acceperunt ratio non habeatur, quasi renuntiauerint deposito.
3Item quaeritur, utrum ordo spectetur eorum qui deposuerunt an uero simul omnium depositariorum ratio habeatur. et constat simul admittendos: hoc enim rescripto principali significatur.
8 · Papinianus libro nono quaestionum
pr.Quod priuilegium exercetur non in ea tantum quantitate, quae in bonis argentarii ex pecunia deposita reperta est, sed in omnibus fraudatoris facultatibus: idque propter necessarium usum argentariorum ex utilitate publica receptum est. plane sumptus causa, qui necessarie factus est, semper praecedit: nam deducto eo bonorum calculus subduci solet.
9 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.In depositi actione si ex facto defuncti agatur aduersus unum ex pluribus heredibus, pro parte hereditaria agere debeo: si uero ex suo delicto, pro parte non ago: merito, quia aestimatio refertur ad dolum, quem in solidum ipse heres admisit.
10 · Iulianus libro secundo ex Minicio
pr.Nec aduersus coheredes eius, qui dolo carent, depositi actio competit.
11 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum
pr.Quod seruus deposuit, is apud quem depositum est seruo rectissime reddet ex bona fide: nec enim conuenit bonae fidei abnegare id quod quis accepit, sed debebit reddere ei a quo accepit, sic tamen, si sine dolo omni reddat, hoc est, ut nec culpae quidem suspicio sit. denique Sabinus hoc explicuit addendo: ‘nec ulla causa interuenit, quare putare possit dominum reddi nolle’. hoc ita est, si potuit suspicari, iusta scilicet ratione motus: ceterum sufficit bonam fidem adesse. sed et si ante eius rei furtum fecerat seruus, si tamen ignorauit is apud quem deposuit uel credidit dominum non inuitum fore huius solutionis, liberari potest: bona enim fides exigitur. non tantum autem si remanenti in seruitute fuerit solutum, sed etiam si manumisso uel alienato, ex iustis causis liberatio contingit, scilicet si quis ignorans manumissum uel alienatum soluit. idemque et in omnibus debitoribus seruandum Pomponius scribit.
12 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum
pr.Si in Asia depositum fuerit, ut Romae reddatur, uidetur id actum, ut non inpensa eius id fiat apud quem depositum sit, sed eius qui deposuit.
1Depositum eo loco restitui debet, in quo sine dolo malo eius est, apud quem depositum est: ubi uero depositum est, nihil interest. eadem dicenda sunt communiter et in omnibus bonae fidei iudiciis. sed dicendum est, si uelit actor suis inpensis suoque periculo perferri rem Romam, ut audiendus sit, quoniam et in ad exhibendum actione id seruatur.
2Cum sequestre recte agetur depositi sequestraria actione, quam et in heredem eius reddi oportet.
3Quemadmodum quod ex stipulatu uel ex testamento dari oporteat, post iudicium acceptum cum detrimento rei periret, sic depositum quoque eo die, quo depositi actum sit, periculo eius apud quem depositum fuerit est, si iudicii accipiendi tempore potuit id reddere reus nec reddidit.
13 · Paulus libro trigensimo primo ad edictum
pr.Si quis infitiatus sit non aduersus dominum, sed quod eum qui rem depositam petebat uerum procuratorem non putaret aut eius qui deposuisset heredem, nihil dolo malo fecit: postea autem si cognouerit, cum eo agi poterit, quoniam nunc incipit dolo malo facere, si reddere eam non uult.
1Competit etiam condictio depositae rei nomine, sed non antequam id dolo admissum sit: non enim quemquam hoc ipso, quod depositum accipiat, condictione obligari, uerum quod dolum malum admiserit.
14 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.Si plures heredes exstiterint ei qui deposuerit, dicitur, si maior pars adierit, restituendam rem praesentibus: maiorem autem partem non ex numero utique personarum, sed ex magnitudine portionum hereditariarum intellegendam: cautela idonea reddenda.
1Siue autem cum ipso apud quem deposita est actum fuerit siue cum herede eius et sua natura res ante rem iudicatam interciderit, ueluti si homo mortuus fuerit, Sabinus et Cassius absolui debere eum cum quo actum est dixerunt, quia aequum esset naturalem interitum ad actorem pertinere, utique cum interitura esset ea res et si restituta esset actori.
15 · Iulianus libro tertio decimo digestorum
pr.Qui rem suam deponi apud se patitur uel utendam rogat, nec depositi nec commodati actione tenetur: sicuti qui rem suam conducit aut precario rogat, nec precario tenetur nec ex locato.
16 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.Si is, apud quem rem deposueris, apud alium eam deponat et ille dolo quid admiserit, ob dolum eius, apud quem postea sit depositum, eatenus eum teneri apud quem tu deposueris, ut actiones suas tibi praestet.
17 · Florentinus libro septimo institutionum
pr.Licet deponere tam plures quam unus possunt, attamen apud sequestrem non nisi plures deponere possunt: nam tum id fit, cum aliqua res in controuersiam deducitur. itaque hoc casu in solidum unusquisque uidetur deposuisse: quod aliter est, cum rem communem plures deponunt.
1Rei depositae proprietas apud deponentem manet: sed et possessio, nisi apud sequestrem deposita est: nam tum demum sequester possidet: id enim agitur ea depositione, ut neutrius possessioni id tempus procedat.
18 · Neratius libro secundo membranarum
pr.De eo, quod tumultus incendii ruinae naufragii causa depositum est, in heredem de dolo mortui actio est pro hereditaria portione et in simplum et intra annum quoque: in ipsum et in solidum et in duplum et in perpetuum datur.
19 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.Iulianus et Marcellus putant filium familias depositi recte agere posse.
20 · Paulus libro octauo decimo ad edictum
pr.Si sine dolo malo rem depositam tibi amiseris, nec depositi teneris nec cauere debes, si deprehenderis eam reddi: si tamen ad te iterum peruenerit, depositi teneris.
21 · Paulus libro sexagensimo ad edictum
pr.Si apud filium familias res deposita sit et emancipatus rem teneat, pater nec intra annum de peculio debet conueniri, sed ipse filius.
1Plus Trebatius existimat, etiamsi apud seruum depositum sit et manumissus rem teneat, in ipsum dandam actionem, non in dominum, licet ex ceteris causis in manumissum actio non datur.
22 · Marcellus libro quinto digestorum
pr.Si duo heredes rem apud defunctum depositam dolo interuerterint, quodam utique casu in partes tenebuntur: nam si diuiserint decem milia, quae apud defunctum deposita fuerant, et quina milia abstulerint et uterque soluendo est, in partes obstricti erunt: nec enim amplius actoris interest. quod si lancem conflauerint aut conflari ab aliquo passi fuerint aliaue quae species dolo eorum interuersa fuerit, in solidum conueniri poterunt, ac si ipsi seruandam suscepissent: nam certe uerum est in solidum quemque dolo fecisse et nisi pro solido res non potest restitui. nec tamen absurde sentiet, qui hoc putauerit plane nisi integrae rei restitutione eum, cum quo actum fuerit, liberari non posse, condemnandum tamen, si res non restituetur, pro qua parte heres exstitit.
23 · Modestinus libro secundo differentiarum
pr.Actione depositi conuentus seruo constituto cibariorum nomine apud eundem iudicem utiliter experitur.
24 · Papinianus libro nono quaestionum
pr.‘Lucius Titius Sempronio salutem. centum nummos, quos hac die commendasti mihi adnumerante seruo Sticho actore, esse apud me ut notum haberes, hac epistula manu mea scripta tibi notum facio: quae quando uoles et ubi uoles confestim tibi numerabo.’ quaeritur propter usurarum incrementum. respondi depositi actionem locum habere: quid est enim aliud commendare quam deponere? quod ita uerum est, si id actum est, ut corpora nummorum eadem redderentur: nam si ut tantundem solueretur conuenit, egreditur ea res depositi notissimos terminos. in qua quaestione si depositi actio non teneat, cum conuenit tantundem, non idem reddi, rationem usurarum haberi non facile dicendum est. et est quidem constitutum in bonae fidei iudiciis, quod ad usuras attinet ut tantundem possit officium arbitri quantum stipulatio: sed contra bonam fidem et depositi naturam est usuras ab eo desiderare temporis ante moram, qui beneficium in suscipienda pecunia dedit. si tamen ab initio de usuris praestandis conuenit, lex contractus seruabitur.
25 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Die sponsaliorum aut postea res oblatas puellae, quae sui iuris fuit, pater suscepit: heres eius ut exhibeat recte conuenietur etiam actione depositi.
1Qui pecuniam apud se non obsignatam, ut tantundem redderet, depositam ad usus proprios conuertit, post moram in usuras quoque iudicio depositi condemnandus est.
26 · Paulus libro quarto responsorum
pr.Publia Maeuia cum proficisceretur ad maritum suum, arcam clusam cum ueste et instrumentis commendauit Gaiae Seiae et dixit ei: ‘cum sana saluaue uenero, restitues mihi: certe, si aliquid mihi humanum contigerit, filio meo, quem ex alio marito suscepi.’ defuncta ea intestata desidero res commendatae cui restitui debeant, filio an marito. Paulus respondit filio.
1Lucius Titius ita cauit: ‘Ἔλαβον καὶ ἔχω εἰς λόγον παρακαταθήκης τὰ προγεγραμμένα τοῦ ἀργυρίου δηνάρια μύρια, καὶ πάντα ποιήσω καὶ συμφωνῶ καὶ ὡμολόγησα, ὡς προγέγραπται· καὶ συνεθέμην χορηγῆσαί σοι τόκον ἑκάστης μνᾶς ἑκάστου μηνὸς ὀβόλους τέσσαρας μέχρι τῆς ἀποδόσεως παντὸς τοῦ ἀργυρίου.’ quaero, an usurae peti possunt. Paulus respondit eum contractum de quo quaeritur depositae pecuniae modum excedere, et ideo secundum conuentionem usurae quoque actione depositi peti possunt.
2‘Titius Semproniis salutem. habere me a uobis auri pondo plus minus decem et discos duos saccum signatum: ex quibus debetis mihi decem, quos apud Titium deposuistis: item quos Trophimati decem: item ex ratione patris uestri decem et quod excurrit.’ quaero, an ex huiusmodi scriptura aliqua obligatio nata sit, scilicet quod ad solam pecuniae causam attinet. respondit ex epistula, de qua quaeritur, obligationem quidem nullam natam uideri, sed probationem depositarum rerum impleri posse: an autem is quoque, qui deberi sibi cauit in eadem epistula decem, probare possit hoc quod scripsit, iudicem aestimaturum.
27 · Paulus libro septimo responsorum
pr.Lucius Titius cum haberet filiam in potestate Seiam, Pamphilo seruo alieno in matrimonium collocauit, cui etiam dotem dedit, quam sub titulo depositi in cautionem contulit, et postea nulla denuntiatione a domino facta pater decessit, mox et Pamphilus seruus: quaero, qua actione Seia pecuniam petere possit, cum ipsa patri heres extiterit. Paulus respondit, quoniam dos constitui non potuit, ex causa depositi actione de peculio pecuniam repetendam.
28 · Scaeuola libro primo responsorum
pr.Quintus Caecilius Candidus ad Paccium Rogatianum epistulam scripsit in uerba infra scripta: ‘Caecilius Candidus Paccio Rogatiano suo salutem. uiginti quinque nummorum quos apud me esse uoluisti, notum tibi ista hac epistula facio ad ratiunculam meam ea peruenisse: quibus ut primum prospiciam, ne uacua tibi sint: id est ut usuras eorum accipias, curae habebo’. quaesitum est, an ex ea epistula etiam usurae peti possint. respondi deberi ex bonae fidei iudicio usuras, siue percepit siue pecunia in re sua usus est.
29 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Si sacculum uel argentum signatum deposuero et is penes quem depositum fuit me inuito contrectauerit, et depositi et furti actio mihi in eum competit.
1Si ex permissu meo deposita pecunia is penes quem deposita est utatur, ut in ceteris bonae fidei iudiciis usuras eius nomine praestare mihi cogitur.
30 · Neratius libro primo responsorum
pr.Si fideiussor pro te apud quem depositum est litis aestimatione damnatus sit, rem tuam fieri.
31 · Tryphoninus libro nono disputationum
pr.Bona fides quae in contractibus exigitur aequitatem summam desiderat: sed eam utrum aestimamus ad merum ius gentium an uero cum praeceptis ciuilibus et praetoriis? ueluti reus capitalis iudicii deposuit apud te centum: is deportatus est, bona eius publicata sunt: utrumne ipsi haec reddenda an in publicum deferenda sint? si tantum naturale et gentium ius intuemur, ei qui dedit restituenda sunt: si ciuile ius et legum ordinem, magis in publicum deferenda sunt: nam male meritus publice, ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit, etiam egestate laborare debet.
1Incurrit hic et alia inspectio. bonam fidem inter eos tantum, quos contractum est, nullo extrinsecus adsumpto aestimare debemus an respectu etiam aliarum personarum, ad quas id quod geritur pertinet? exempli loco latro spolia quae mihi abstulit posuit apud Seium inscium de malitia deponentis: utrum latroni an mihi restituere Seius debeat? si per se dantem accipientemque intuemur, haec est bona fides, ut commissam rem recipiat is qui dedit: si totius rei aequitatem, quae ex omnibus personis quae negotio isto continguntur impletur, mihi reddenda sunt, quo facto scelestissimo adempta sunt. et Probo hanc esse iustitiam, quae suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius personae iustiore repetitione. quod si ego ad petenda ea non ueniam, nihilo minus ei restituenda sunt qui deposuit, quamuis male quaesita deposuit. quod et Marcellus in praedone et fure scribit. si tamen ignorans latro cuius filio uel seruo rem abstulisset apud patrem dominumue eius deposuit ignorantem, nec ex iure gentium consistet depositum, cuius haec est potestas, ut alii, non domino sua ipsius res quasi aliena, seruanda detur. et si rem meam fur, quam me ignorante subripuit, apud me etiamnunc delictum eius ignorantem deposuerit, recte dicetur non contrahi depositum, quia non est ex fide bona rem suam dominum praedoni restituere compelli. sed et si etiamnunc ab ignorante domino tradita sit quasi ex causa depositi, tamen indebiti dati condictio competet.
32 · Celsus libro undecimo digestorum
pr.Quod Nerua diceret latiorem culpam dolum esse, Proculo displicebat, mihi uerissimum uidetur. nam et si quis non ad eum modum quem hominum natura desiderat diligens est, nisi tamen ad suum modum curam in deposito praestat, fraude non caret: nec enim salua fide minorem is quam suis rebus diligentiam praestabit.
33 · Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Seruus tuus pecuniam cum Attio in sequestre deposuit apud Maeuium ea condicione, ut ea tibi redderetur, si tuam esse probasses, si minus, ut Attio redderetur. posse dixi cum eo, apud quem deposita esset, incerti agere, id est ad exhibendum, et exhibitam uindicare, quia seruus in deponendo tuum ius deterius facere non potuisset.
34 · Labeo libro secundo pithanon
pr.Potes agere depositi cum eo, qui tibi non aliter quam nummis a te acceptis depositum reddere uoluerit, quamuis sine mora et incorruptum reddiderit.