D. 16.2DE COMPENSATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Modestinus libro sexto pandectarum
pr.Compensatio est debiti et crediti inter se contributio.
2 · Iulianus libro nonagensimo digestorum
pr.Unusquisque creditorem suum eundemque debitorem petentem summouet, si paratus est compensare.
3 · Pomponius libro uicensimo quinto ad Sabinum
pr.Ideo compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non soluere quam solutum repetere.
4 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Uerum est, quod et Neratio placebat et Pomponius ait, ipso iure eo minus fideiussorem ex omni contractu debere, quod ex compensatione reus retinere potest: sicut enim, cum totum peto a reo, male peto, ita et fideiussor non tenetur ipso iure in maiorem quantitatem quam reus condemnari potest.
5 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.Si quid a fideiussore petetur, aequissimum est eligere fideiussorem, quod ipsi an quod reo debetur, compensare malit: sed et si utrumque uelit compensare, audiendus est.
6 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum
pr.Etiam quod natura debetur, uenit in compensationem.
7 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Quod in diem debetur, non compensabitur, antequam dies uenit, quamquam dari oporteat.
1Si rationem compensationis iudex non habuerit, salua manet petitio: nec enim rei iudicatae exceptio obici potest. aliud dicam, si reprobauit pensationem quasi non existente debito: tunc enim rei iudicatae mihi nocebit exceptio.
8 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.In compensationem etiam id deducitur, quo nomine cum actore lis contestata est, ne diligentior quisque deterioris condicionis habeatur, si compensatio ei denegetur.
9 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum
pr.Si cum filio familias aut seruo contracta sit societas et agat dominus uel pater, solidum per compensationem seruamus, quamuis, si ageremus, dumtaxat de peculio praestaretur.
1Sed si cum filio familias agatur, an quae patri debeantur filius compensare possit, quaeritur: et magis est admittendum, quia unus contractus est, sed cum condicione, ut caueat patrem suum ratum habiturum, id est non exacturum quod is compensauerit.
10 · Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum
pr.Si ambo socii parem neglegentiam societati adhibuimus, dicendum est desinere nos inuicem esse obligatos ipso iure compensatione neglegentiae facta. simili modo probatur, si alter ex re communi aliquid perceperit, alter tantam neglegentiam exhibuerit, quae eadem quantitate aestimatur, compensationem factam uideri et ipso iure inuicem liberationem.
1Si quis igitur compensare potens soluerit, condicere poterit quasi indebito soluto.
2Quotiens ex maleficio oritur actio, ut puta ex causa furtiua ceterorumque maleficiorum, si de ea pecuniarie agitur, compensatio locum habet: idem est et si condicatur ex causa furtiua. sed et qui noxali iudicio conuenitur, compensationem opponere potest.
3In stipulationibus quoque quae instar actionum habent, id est praetoriis, compensatio locum habet, et secundum Iulianum tam in ipsa stipulatione quam in ex stipulatu actione poterit obici compensatio.
11 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum
pr.Cum alter alteri pecuniam sine usuris, alter usurariam debet, constitutum est a diuo Seuero concurrentis apud utrumque quantitatis usuras non esse praestandas.
12 · Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum
pr.Idem iuris est non solum in priuatis, uerum etiam in causa fisci constitutum. sed et si inuicem sit usuraria pecunia, diuersae tamen sint usurae, compensatio nihilo minus locum habet eius quod inuicem debetur.
13 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum
pr.Quod Labeo ait, non est sine ratione, ut, si cui petitioni specialiter destinata est compensatio, in ceteris non obiciatur.
14 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio
pr.Quaecumque per exceptionem peremi possunt, in compensationem non ueniunt.
15 · Iauolenus libro secundo epistularum
pr.Pecuniam certo loco a Titio dari stipulatus sum: is petit a me quam ei debeo pecuniam: quaero, an hoc quoque pensandum sit, quanti mea interfuit certo loco dari. respondit: si Titius petit, eam quoque pecuniam, quam certo loco promisit, in compensationem deduci oportet, sed cum sua causa, id est ut ratio habeatur, quanti Titii interfuerit eo loco quo conuenerit pecuniam dari.
16 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Cum militi castrensium bonorum alius, ceterorum alius heres exstitit et debitor alteri heredum obligatus uult compensare quod ab alio debetur, non audietur.
1Cum intra diem ad iudicati exsecutionem datum iudicatus Titio agit cum eodem Titio, qui et ipse pridem illi iudicatus est, compensatio admittetur: aliud est enim diem obligationis non uenisse, aliud humanitatis gratia tempus indulgeri solutionis.
17 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Ideo condemnatus, quod artiorem annonam aedilitatis tempore praebuit, frumentariae pecuniae debitor non uidebitur, et ideo compensationem habebit.
18 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.In rem suam procurator datus post litis contestationem, si uice mutua conueniatur, aequitate compensationis utetur.
1Creditor compensare non cogitur quod alii quam debitori suo debet, quamuis creditor eius pro eo, qui conuenitur ob debitum proprium, uelit compensare.
19 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Debitor pecuniam publicam seruo publico citra uoluntatem eorum soluit, quibus debitum recte solui potuit: obligatio pristina manebit, sed dabitur ei compensatio peculii fini, quod seruus publicus habebit.
20 · Papinianus libro tertio decimo responsorum
pr.Ob negotium copiarum expeditionis tempore mandatum curatorem condemnatum pecuniam iure compensationis retinere non placuit, quoniam ea non compensantur.
21 · Paulus libro primo quaestionum
pr.Posteaquam placuit inter omnes id quod inuicem debetur ipso iure compensari, si procurator absentis conueniatur, non debebit de rato cauere, quia nihil compensat, sed ab initio minus ab eo petitur.
22 · Scaeuola libro secundo quaestionum
pr.Si debeas decem aut hominem, utrum aduersarius uolet, ita compensatio huius debiti admittitur, si aduersarius palam dixisset, utrum uoluisset.
23 · Paulus libro nono responsorum
pr.Id quod pupillorum nomine debetur si tutor petat, non posse compensationem obici eius pecuniae, quam ipse tutor suo nomine aduersario debet.
24 · Paulus libro tertio decretorum
pr.Iussit imperator audiri adprobantem sibi a fisco deberi, quod ipse conuenitur.