IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 16

D. 16.1AD SENATUS CONSULTUM UELLEIANUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Uelleiano senatus consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent.

1Nam sicut moribus ciuilia officia adempta sunt feminis et pleraque ipso iure non ualent, ita multo magis adimendum eis fuit id officium, in quo non sola opera nudumque ministerium earum uersaretur, sed etiam periculum rei familiaris.

2Aequum autem uisum est ita mulieri succurri, ut in ueterem debitorem aut in eum, qui pro se constituisset mulierem ream, actio daretur: magis enim ille quam creditor mulierem decepit.

2 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Et primo quidem temporibus diui Augusti, mox deinde Claudii edictis eorum erat interdictum, ne feminae pro uiris suis intercederent.

1Postea factum est senatus consultum, quo plenissime feminis omnibus subuentum est. cuius senatus consulti uerba haec sunt: ‘Quod Marcus Silanus et Uelleus tutor consules uerba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, quid de ea re fieri oportet, de ea re ita censuere: quod ad fideiussiones et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertinet, tametsi ante uidetur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio neue in eas actio detur, cum eas uirilibus officis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum recte atque ordine facturos ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus uoluntas seruetur’.

2Uerba itaque senatus consulti excutiamus prius prouidentia amplissimi ordinis laudata, quia opem tulit mulieribus propter sexus inbecillitatem multis huiuscemodi casibus suppositis atque obiectis.

3Sed ita demum eis subuenit, si non callide sint uersatae: hoc enim diuus Pius et Seuerus rescripserunt. nam deceptis, non decipientibus opitulatur et est et Graecum Seueri tale rescriptum: ταῖς ἀπατώσαις γυναιξὶν τὸ δόγμα τῆς συγκλήτου βουλῆς οὐ βοηθεῖ. infirmitas enim feminarum, non calliditas auxilium demeruit.

4Omnis omnino obligatio senatus consulto Uelleiano comprehenditur, siue uerbis siue re siue quocumque alio contractu intercesserint.

5Sed et si mulier defensor alicuius exstiterit, procul dubio intercedit: suscipit enim in se alienam obligationem, quippe cum ex hac re subeat condemnationem. proinde neque maritum neque filium neque patrem permittitur mulieri defendere.

3 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Sed si eum defendat, qui damnatus regressum ad eam habeat, ueluti cum uenditorem hereditatis sibi uenditae uel fideiussorem suum defendat, intercedere non uidetur.

4 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed si ego cum muliere ab initio contraxerim, cum ignorarem cui haec factum uellet, non dubito senatus consultum cessare: et ita diuus Pius et imperator noster rescripserunt.

1Proinde si, dum uult Titio donatum, accepit a me mutuam pecuniam et eam Titio donauit, cessabit senatus consultum. sed et si tibi donatura creditori tuo nummos numerauerit, non intercedit: senatus enim obligatae mulieri succurrere uoluit, non donanti: hoc ideo, quia facilius se mulier obligat quam alicui donat.

5 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Nec interest, pecuniam soluendi causa numeret an quamlibet suam rem in solutum det: nam et si uendiderit rem suam, siue pretium acceptum pro alio soluit siue emptorem delegauit creditori alieno, non puto senatus consulto locum esse.

6 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si fideiussores pro defensore absentis filii ex mandato matris eius intercesserint, quaeritur, an etiam his senatus consulto subueniatur. et ait Papinianus libro nono quaestionum exceptione eos usuros: nec multum facere, quod pro defensore fideiusserunt, cum contemplatione mandati matris interuenerunt. plane, inquit, si qui accepit eos fideiussores, matrem eis mandasse ignorauit, exceptionem senatus consulti replicatione doli repellendam.

7 · Papinianus libro nono quaestionum

pr.Quamquam igitur fideiussor doli replicatione posita defensionem exceptionis amittit, nullam tamen replicationem aduersus mulierem habebit, quia facti non potest ignorationem praetendere. sed non erit iniquum dari negotiorum gestorum actionem in defensorem, quia mandati causa per senatus consultum constituitur irrita et pecunia fideiussoris liberatur.

8 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Quamuis pignoris datio intercessionem faciat, tamen Iulianus libro duodecimo digestorum scribit redditionem pignoris, si creditrix mulier rem, quam pignori acceperat, debitori liberauerit, non esse intercessionem.

1Si mulier interuenerit apud tutores filii sui, ne hi praedia eius distraherent, et indemnitatem eis repromiserit, Papinianus libro nono quaestionum non putat eam intercessisse: nullam enim obligationem alienam recepisse neque ueterem neque nouam, sed ipsam fecisse hanc obligationem.

2Si mulier apud Primum pro Secundo interuenerit, mox pro Primo apud creditorem eius, duas intercessiones factas Iulianus libro duodecimo digestorum scribit, unam pro Secundo apud Primum, aliam pro Primo apud creditorem eius, et ideo et Primo restitui obligationem et aduersus eum. Marcellus autem notat esse aliquam differentiam, utrum hoc agatur, ut ab initio mulier in alterius locum subdatur et onus debitoris, a quo obligationem transferre creditor uoluit, suscipiat, an uero quasi debitrix delegetur, scilicet ut, si quasi debitrix delegata est, una sit intercessio. proinde secundum hanc suam distinctionem in prima uisione, ubi quasi debitrix delegata est, exceptionem ei senatus consulti Marcellus non daret: sed condemnata uel ante condemnationem condicere utique ei a quo delegata est poterit uel quod ei abest uel, si nondum abest, liberationem.

3Interdum intercedenti mulieri et condictio competit, ut puta si contra senatus consultum obligata debitorem suum delegauerit: nam hic ipsi competit condictio, quemadmodum, si pecuniam soluisset, condiceret: soluit enim et qui reum delegat.

4Sed si is, qui a muliere delegatus est, debitor eius non fuit, exceptione senatus consulti poterit uti, quemadmodum mulieris fideiussor.

5Plane si mulier intercessura debitorem suum delegauerit, senatus consultum cessat, quia et si pecuniam numerasset, cessaret senatus consultum: mulier enim per senatus consultum releuatur, non quae deminuit, restituitur.

6Sed si eum delegauerit qui debitor eius non fuit, fraus senatus consulto facta uidebitur et ideo exceptio datur.

7Quotiens pro debitore intercesserit mulier, datur in eum pristina actio, etsi ille prius acceptilatione liberatus sit quam mulier intercesserit.

8Si conuenerit cum debitore, ut expromissorem daret, et acceptum ei latum sit, deinde is dederit mulierem quae auxilio senatus consulti munita est, potest ei condici, quasi non dedisset: quid enim interest, non det an talem det? non erit igitur actio utilis necessaria, cum condictio competat.

9Marcellus quoque scribit, si mulieri post intercessionem accepto tulerit creditor, nihilo minus restitutoriam actionem ei dari debere: inanem enim obligationem dimisit.

10Si mulier post intercessionem sic soluerit, ne repetere possit, iuste prior debitor actionem recusat. sed cum releuatur reus, si mulier sic soluit, ut repetere non possit, et cum ei mulieri, quae repetere non poterat, si soluisset, accepto tulit creditor, similiter releuatur reus.

11Quamquam in omnes qui liberati sunt restituitur actio, non tamen omnibus restituitur. ut puta duo rei stipulandi fuerunt: apud alterum mulier intercessit: ei soli restituitur obligatio, apud quem intercessit.

12Si mulieri heres extiterit creditor, uidendum, an restitutoria uti non possit. et ait Iulianus libro duodecimo restitutoria eum nihilo minus usurum, non immerito, cum non obligatae cum effectu successerit: denique in Falcidia hoc aes alienum non imputabitur.

13Plane si mihi proponas mulierem ueteri debitori successisse, dicendum erit restitutoria eam conueniri posse, sed et directa actione: nihil enim eius interest, qua actione conueniatur.

14Si, cum essem tibi contracturus, mulier interuenerit, ut cum ipsa potius contraham, uidetur intercessisse: quo casu datur in te actio, quae instituit magis quam restituit obligationem, ut perinde obligeris eodem genere obligationis, quo mulier est obligata: uerbi gratia si per stipulationem mulier, et tu quasi ex stipulatu conuenieris.

15Illud uidendum est, si mulier pro eo interuenit, qui, si cum ipso contractum esset, non obligaretur, an hac actione ille debeat teneri? ut puta si pro pupillo intercessit, qui sine tutoris auctoritate non obligatur. et puto non obligari pupillum, nisi locupletior factus est ex hoc contractu. item si minor uiginti quinque annis sit, pro quo mulier intercessit, in integrum restitutionem poterit implorare: uel filius contra senatus consultum contracturus est.

9 · Paulus libro sexto regularum

pr.Sed si pro alieno seruo intercedat, quemadmodum in patrem familias priorem reum restituitur actio, ita in dominum quoque restituenda erit.

10 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Hae actiones, quae in eos pro quibus mulier intercessit dantur, et heredibus et in heredes et perpetuo competunt: habent enim rei persecutionem: ceteris quoque honorariis successoribus dabuntur et aduersus eos.

11 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Si mulier tamquam in usus suos pecuniam acceperit alii creditura, non est locus senatus consulto: alioquin nemo cum feminis contrahet, quia ignorari potest, quid acturae sint.

12 · Paulus libro sexto breuium

pr.Immo tunc locus est senatus consulto, cum scit creditor eam intercedere.

13 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Aliquando, licet alienam obligationem suscipiat mulier, non adiuuatur hoc senatus consulto: quod tum accidit, cum prima facie quidem alienam, re uera autem suam obligationem suscipiat. ut ecce si ancilla ob pactionem libertatis expromissore dato post manumissionem id ipsum suscipiat quod expromissor debeat, aut si hereditatem emerit et aes alienum hereditarium in se transcribat, aut si pro fideiussore suo intercedat.

1De pignoribus prioris debitoris non est creditori noua actione opus, cum quasi Seruiana (quae et hypothecaria uocatur) in his utilis sit: quia uerum est conuenisse de pignoribus nec solutam esse pecuniam.

2Si sub condicione uel in diem mulier pro alio intercesserit, etiam pendente condicione uolenti creditori cum priore debitore experiri actio danda est restitutoria: quo enim bonum est exspectare condicionem uel diem, cum in ea causa sit prior iste debitor, ut omnimodo ipse debeat suscipere actionem?

14 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.Si mulier contra senatus consultum intercesserit, aequum est non solum in ueterem debitorem, sed et in fideiussores eius actionem restitui: nam cum mulieris persona subtrahatur creditori propter senatus consultum, integra causa pristina restituenda est.

15 · Iulianus libro quinquagensimo primo digestorum

pr.Si mulieri soluero id quod tibi debebam et ab ea ratam rem te habiturum stipulatus fuero et forte te ratum non habente agere ex stipulatu instituero, exceptio senatus consulti, quod de intercessionibus feminarum factum est, non proderit mulieri: non enim uideri potest alienam obligationem recusare, cum maneam debito obligatus, et ipsa de lucro agat ac potius reddere cogatur quod non debitum acceperat, quam pro alio soluere.

16 · Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem

pr.Si mulier contra senatus consultum Uelleianum pro me intercessisset Titio egoque mulieri id soluissem et ab ea Titius eam pecuniam peteret, exceptio huius senatus consulti non est profutura mulieri: neque enim eam periclitari, ne eam pecuniam perdat, cum iam eam habeat.

1Si ab ea muliere, quae contra senatus consultum intercessisset, fideiussorem accepissem, Gaius Cassius respondit ita demum fideiussori exceptionem dandam, si a muliere rogatus fuisset. Iulianus autem recte putat fideiussori exceptionem dandam, etiamsi mandati actionem aduersus mulierem non habet, quia totam obligationem senatus improbat et a praetore restituitur prior debitor creditori.

17 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Uir uxori donationis causa rem uiliori pretio addixerat et in id pretium creditori suo delegauerat. respondit uenditionem nullius momenti esse et, si creditor pecuniam a muliere peteret, exceptionem utilem fore, quamuis creditor existimauerit mulierem debitricem mariti fuisse: nec id contrarium uideri debere ei, quod placeat, si quando in hoc mulier mutuata est, ut marito crederet, non obstaturam exceptionem, si creditor ignorauerit in quam causam mulier mutuaretur, quoniam quidem plurimum intersit, utrum cum muliere quis ab initio contrahat an alienam obligationem in eam transferat: tunc enim diligentiorem esse debere.

1Si mulier dixisset sibi rem dotis nomine obligatam et creditor curasset ei pecuniam dotis solui, qui idem pignus acciperet, mulieri etiam pecunia credita deberetur: si possessor creditor aduersus eam Seruiana agentem exciperet ‘si non uoluntate eius pignus datum esset’, replicationem mulieri senatus consulti non profuturam, nisi creditor scisset etiam aliam pecuniam ei deberi.

2Mulier et Titius, cum in rem communem mutuarentur, eiusdem pecuniae rei facti sunt: non omnimodo mulierem pro parte socii uideri intercessisse dicebat. nam si ob eam causam mutuati fuerint, ex qua, si creditor pecuniam non dedisset, maius damnum mulier passura fuerat, ueluti quod communis insula fulta non esset uel quod fundus communis in publicum committeretur, potius esse, ut senatus consulto locus non sit. at si in aliquam emptionem mutua pecunia sit accepta, tunc pro parte intercessionem factam uideri et ideo creditorem partem dumtaxat pecuniae a muliere petere posse: quod si totum petierit, exceptione pro parte summouetur.

18 · Paulus libro octauo ad Plautium

pr.Idem et si pro debitore meo Titius et mulier duo rei intercesserint.

19 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Tutor pupilli decesserat herede instituto Titio: cum de adeunda hereditate dubitaret, quoniam male gesta tutela existimaretur, persuadente matre pupilli, ut suo periculo adiret, adiit stipulatusque de ea est indemnem se eo nomine praestari. si ex ea causa Titius pupillo aliquid praestitisset isque matrem conueniret, negauit exceptioni senatus consulti locum esse, quando uix sit, ut aliqua apud eundem pro eo ipso intercessisse intellegi possit.

1Nec dissimilem huic propositioni ex facto agitatam. cum quidam uir praetorius decessisset duobus filiis superstitibus, quorum alter impubes esset et alter legitimus tutor fratri esset et eum paterna hereditate abstinere uellet, mandatu uxoris defuncti, quae mater pupillo esset, abstento pupillo solum se hereditati miscuisse: ubi similiter se respondisse Iulianus ait, si ex ea causa agente pupillo damnum eo nomine passus esset, non impediri eum senatus consulto, quo minus a muliere rem seruaret.

2In proposita specie et illud tractandum est, an is, qui mandato mulieris adierit, si damnum ob id patiatur, quod debitores hereditarii soluendo non fuerint, senatus consulto locus sit, quasi quodammodo eorum obligationes mulier susceperit. magis autem est, ut ne ob hanc quidem causam senatus consultum locum habeat, quando non ea mente fuerit, ut pro his intercederet, sed tutoris aduersus pupillum et ceteros forte creditores indemnem heredem praestaret.

3Denique si ponamus mulierem in emptionem hereditatis eo nomine damnum pati, quod debitores hereditarii soluendo non sint, nulla puto dubitatio erit, quin senatus consulto locus non sit, etiamsi maxime creditoribus aliquantum praestiterit.

4Quid ergo si, cum propterea de adeunda hereditate dubitaret Titius, quod parum idonea nomina debitorum uiderentur, mulier hoc ipsum repromisit, ut, quanto minus a quoquo eorum seruari posset, ipsa praestaret? prope est, ut sit intercessio.

5Cum haberes Titium debitorem et pro eo mulier intercedere uellet nec tu mulieris nomen propter senatus consultum sequereris, petit a me mulier mutuam pecuniam solutura tibi et stipulanti mihi promisit ignoranti, in quam rem mutuaretur atque ita numerare me tibi iussit: deinde ego, quia ad manum nummos non habebam, stipulanti tibi promisi: quaesitum est, si eam pecuniam a muliere petam, an exceptio senatus consulti ei prosit. respondit uidendum, ne non sine ratione dicatur eius loco, qui pro muliere fideiusserit, haberi me debere, ut quemadmodum illi, quamuis ignorauerit mulierem intercedere, exceptio aduersus creditorem detur, ne in mulierem mandati actio competat, ita mihi quoque aduersus te utilis exceptio detur mihique in mulierem actio denegetur, quando haec actio periculo mulieris futura sit. et haec paulo expeditius dicenda, si prius, quam ego tibi pecuniam soluerim, compererim eam intercessisse: ceterum si ante soluerim, uidendum, utrumne nihilo minus mulieri quidem exceptio aduersus me dari debeat et ego tibi condicere pecuniam possim, an uero perinde habendum sit, ac si initio ego pecuniam mulieri credidissem ac rursus tu mihi in creditum isses. quod quidem magis dicendum existimauit, ut sic senatus consulto locus non sit: sicuti et cum debitorem suum mulier deleget, intercessioni locus non sit. quae postea non recte comparari ait, quando delegatione debitoris facta mulier non obligetur, at in proposito alienam obligationem in se transtulerit, quod certe senatus fieri noluerit.

20 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Si pro uno reo intercessit mulier, aduersus utrumque restituitur actio creditori.

21 · Callistratus libro tertio institutionum

pr.Si pro aliquo mulier intercesserit, sed in rem eius quod acceptum est uersaretur, exceptio senatus consulti locum non habet, quia non fit pauperior.

1Item si quid liberaliter fecerit, ueluti ne iudicatus pater eius propter solutionem uexetur, non erit tuta senatus consulto: oneribus enim earum senatus succurrit.

22 · Paulus libro sexto regularum

pr.Si mulieri dederim pecuniam, ut eam creditori meo soluat uel expromittat, si ea expromiserit, locum non esse senatus consulto Pomponius scribit, quia mandati actione obligata in rem suam uidetur obligari.

23 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Uelleianum

pr.Si mulier in iure interrogata responderit se heredem esse, si sciens se heredem non esse responderit, minime intercessisse uideri, quia decepit: quod si existimauit se heredem et eo nomine decepta responderit in eam actionem quidem dari plerique existimauerunt, sed exceptione senatus consulti adiuuari.

24 · Paulus libro singulari de intercessionibus feminarum

pr.debitrix mulier a creditore delegata pro eo cui delegata est promisit: non utetur exceptione.

1sed si pecuniam promisit, ne delegetur, intercessisse uidetur.

2si senatus consulti beneficium interuenit, utrum statim cum mulier intercesserit actio in priorem debitorem competit, an si mulier solutum condicat? puto statim, et non exspectandam solutionem.

3si pro eo, qui temporali actione teneretur, mulier intercesserit, temporalis actio restituetur, sic tamen, ut ex praecedenti causa continua tempora numerarentur post restitutionem, quamuis statim atque intercessit mulier competierat.

25 · Modestinus libro singulari de heurematicis

pr.Si domina seruo suo credi iusserit, actione honoraria tenebitur.

1Quod si pro eo fideiusserit, exceptione senatus consulti Uelleiani iudicio conuenta aduersus creditorem tueri se poterit, nisi pro suo negotio hoc fecerit.

26 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.Si mulier intercedendi animo seruum alienum suum esse responderit, quasi intercesserit auxilio senatus consulti utetur. plane si pro bona fide seruiente sibi responderit, non uidetur intercessisse.

27 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Bona fide personam mulieris in contrahendo secutus ob ea, quae inter uirum et uxorem accepta pecunia gesta sunt, exceptione senatus consulti non summouetur.

1Cum serui ad negotiationem praepositi cum alio contrahentes personam mulieris ut idoneae sequuntur, exceptione senatus consulti dominum summouet: nec uidetur deterior causa domini per seruum fieri, sed nihil esse domino quaesitum, non magis, quam si litigiosum praedium seruus aut liberum hominem emerit.

2Uxor debitricem suam uiro delegauit, ut uir creditori eius pecuniam solueret: si fidem suam pro ea quam delegauit apud uirum obligauerit, locum exceptio senatus consulti non habebit, quia mulier suum negotium gessit.

28 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Seia mancipia emit et mutuam pecuniam accepit sub fideiussore marito eamque soluit uenditori: postea maritus decedens non soluendo in fraudem creditoris cauit testamento se eam pecuniam uniuersam debere: quaeritur, an intercessisse mulier uideretur. respondi secundum ea quae proponerentur non intercessisse.

1Fundum uxoris suae maritus obligauit Sempronio ob conductionem: mox mulier a Numerio sua fide mutuam pecuniam acceptam sub obligatione eiusdem fundi soluit statim Sempronio pro marito suo: quaesitum est, an aduersus senatus consultum obligata sit. respondi, si Numerius scisset eam intercedere, fore senatus consulto de quo quaereretur locum.

29 · Paulus libro sexto decimo responsorum

pr.Quidam uoluit heredibus Lucii Titii mutuam pecuniam dare et cum eis contrahere: sed quoniam facultates eorum suspectas habuit, magis uoluit uxori testatoris dare pecuniam et ab ea pignus accipere: mulier eandem pecuniam dedit heredibus et ab his pignus accepit: quaero an intercessisse uideatur et an pignora, quae ipsa accepit, teneantur creditori. Paulus respondit, si creditor, cum contrahere uellet cum heredibus Lucii Titii, euitatis his magis mulierem ream elegit, et in ipsius persona senatus consulto, quod de intercessionibus factum est, locum esse et pignora ab ea data non teneri. eas autem res, quas mulier ab his, pro quibus intercedebat, pignori accepit, creditori mulieris obligatas non esse. sed non sine ratione praetorem facturum, si non tantum in persona subducta muliere in principales debitores dederit actionem, sed etiam in res, quae mulieri obligatae sunt.

1Paulus respondit ea, quae in fraudem senatus consulti, quod de intercessione feminarum factum est, excogitata probari possunt, rata haberi non oportere.

30 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Si decipiendi animo uel cum sciret se non teneri mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit.

1Procurator si mandatu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti Uelleiani adiuuatur, ne alias actio intercidat.

31 · Paulus libro primo ad Neratium

pr.Paulus: si mulier quod ex intercessione soluit nolit repetere, sed mandati agere et cauere uelit de indemnitate reo, audienda est.

32 · Pomponius libro primo senatus consultorum

pr.Si mulier hereditatem alicuius adeat, ut aes alienum eius suscipiat, uix est, ut succurri ei debeat, nisi si fraude creditorum id conceptum sit: nec enim loco minoris uiginti quinque annis circumscripti per omnia habenda est mulier.

1Si mulier rem a se pignori datam per intercessionem recipere uelit, fructus etiam liberos recipit et, si res deterior facta fuerit, eo nomine magis aestimetur. sed si creditor, qui pignus per intercessionem acceperit, hoc alii uendidit, uera est eorum opinio, qui petitionem dandam ei putant et aduersus bonae fidei emptorem, ne melioris condicionis emptor sit, quam fuerit uenditor.

2Item si mulier creditori uiri fundum uendidit et tradidit ea condicione, ut emptor acceptam pecuniam uiro referret, et hunc fundum uindicat, exceptio quidem opponitur ei de re empta et tradita, sed replicabitur a muliere: ‘aut si ea uenditio contra senatus consultum facta sit’, et hoc procedit, siue ipse creditor emerit siue interposuerit alium, quo mulier ea ratione careat re sua. idem est et si non pro uiro, sed pro alio debitore rem suam tradidit.

3Si mulier, ne ipsa intercederet, alii mandaret ut id faceret, an in huius persona locus huic senatus consulto sit, qui rogatu mulieris id faceret? totus enim sermo senatus consulti ad petitionem non dandam aduersus ipsam mulierem spectat. et puto rem ita esse distinguendam, ut, si quidem creditor, cui me obligaui mandante muliere, hoc in fraudem senatus consulti egisset, ne ipsa interueniret contra senatus consultum, daret autem alium, excludendum eum exceptione fraudis senatus consulti factae: si uero is ignorasset, ego autem scissem, tunc mandati me agentem cum muliere excludendum esse, me autem creditori teneri.

4Si mulier pro eo, pro quo intercesserit, iudicium parata sit accipere, ut non in ueterem debitorem actio detur: quoniam senatus consulti exceptionem opponere potest, cauere debebit exceptione se non usuram et sic ad iudicem ire.

5Intercedere mulierem intellegendum est etiam pro eo, qui obligari non possit, ueluti si pro seruo alieno intercedit: sed rescissa intercessione in dominum restituenda est actio.