IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 15

D. 15.4QUOD IUSSU

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Merito ex iussu domini in solidum aduersus eum iudicium datur, nam quodammodo cum eo contrahitur qui iubet.

1Iussum autem accipiendum est, siue testato quis siue per epistulam siue uerbis aut per nuntium siue specialiter in uno contractu iusserit siue generaliter: et ideo et si sic contestatus sit: ‘quod uoles cum Sticho seruo meo negotium gere periculo meo’, uidetur ad omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet.

2Sed ego quaero, an reuocare hoc iussum antequam credatur possit: et puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante contractum contraria uoluntate mandatum reuocasset et me certiorasset.

3Sed et si mandauerit pater dominusue, uidetur iussisse.

4Sed et si serui chirographo subscripserit dominus, tenetur quod iussu.

5Quid ergo si fideiusserit pro seruo? ait Marcellus non teneri quod iussu: quasi extraneus enim interuenit: neque hoc dicit ideo, quod tenetur ex causa fideiussionis, sed quia aliud est iubere, aliud fideiubere: denique idem scribit, etsi inutiliter fideiusserit, tamen eum non obligari quasi iusserit, quae sententia uerior est.

6Si ratum habuerit quis quod seruus eius gesserit uel filius, quod iussu actio in eos datur.

7Si pupillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore iussit.

8Si iussu fructuarii erit cum seruo contractum, item eius cui bona fide seruit, Marcellus putat quod iussu dandam in eos actionem: quam sententiam et ego probo.

9Si curatore adulescentis uel furiosi uel prodigi iubente cum seruo contractum sit, putat Labeo dandam quod iussu actionem in eos quorum seruus fuerit: idem et in uero procuratore. sed si procurator uerus non sit, in ipsum potius dandam actionem idem Labeo ait.

2 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Si tutoris iussu seruo pupilli creditum sit, puto, si ex utilitate pupilli fuerit creditum, in pupillum esse dandam actionem ‘quod iussit tutor’.

1Si iussu domini ancillae uel iussu patris filiae creditum sit, danda est in eos quod iussu actio.

2Si iussu meo cum alieno seruo contractum fuerit eumque postea redemero, quod iussu non tenebor, ne actio, quae ab initio inutilis fuerit, euentu confirmetur.

3 · Ulpianus libro secundo responsorum

pr.Dominum, qui iussit semissibus usuris seruo suo pecuniam mutuam credi, hactenus teneri quatenus iussit: nec pignoris obligationem locum habere in his praediis, quae seruus non ex uoluntate domini obligauit.

4 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.Si iussu eius, qui administrationi rerum ciuitatis praepositus est, cum seruo ciuitatis negotium contractum sit, Pomponius scribit quod iussu cum eo agi posse.

5 · Paulus libro quarto ad Plautium

pr.Si dominus uel pater pecuniam mutuam accepturus iusserit seruo filioue numerari, nulla quaestio est, quin ipsi condici possit: immo hoc casu de iussu actio non competit.

1Si unus ex serui dominis iussit contrahi cum eo, is solus tenebitur: sed si duo iusserunt, cum quouis in solidum agi potest, quia similes sunt duobus mandantibus.