IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 15

D. 15.3DE IN REM UERSO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si hi qui in potestate aliena sunt nihil in peculio habent, uel habeant, non in solidum tamen, tenentur qui eos habent in potestate, si in rem eorum quod acceptum est conuersum sit, quasi cum ipsis potius contractum uideatur.

1Nec uidetur frustra de in rem uerso actio promissa, quasi sufficeret de peculio: rectissime enim Labeo dicit fieri posse, ut et in rem uersum sit et cesset de peculio actio. quid enim si dominus peculium ademit sine dolo malo? quid si morte serui exstinctum est peculium et annus utilis praeteriit? de in rem uerso namque actio perpetua est et locum habet, siue ademit sine dolo malo siue actio de peculio anno finita est.

2Item si plures agant de peculio, proficere hoc ei, cuius pecunia in rem uersa est, debet, ut ipse uberiorem actionem habeat. certe si praeuentum sit ab aliquo et actum de peculio, de in rem uerso actio an cesset, uidendum. et refert Pomponius Iulianum existimare de peculio actione peremi de in rem uerso actionem (quia in peculium conuersum est quod in domini rem erat uersum et pro seruo solutum est, quemadmodum si ipsi seruo a domino fuisset solutum), sed ita demum, si praestiterit ex actione de peculio dominus quod seruus in rem eius uerterat: ceterum si non praestiterit, manet actio de in rem uerso.

2 · Iauolenus libro duodecimo ex Cassio

pr.Qui nummis acceptis seruum manumissit, agi cum eo de in rem uerso non potest, quia dando libertatem locupletior ex nummis non fit.

3 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Quod si seruus domino quantitatem dederit, ut manumittatur, quam a me mutuam accepit, in peculium quidem hanc quantitatem non computari, in rem autem uideri uersum, si quid plus sit in eo quod seruus dedit quam est in serui pretio.

1In rem autem uersum uidetur, siue id ipsum quod seruus accepit in rem domini conuertit (ueluti si triticum acceperit et id ipsum in familiam domini cibariorum nomine consumpserit) aut si pecuniam a creditore acceptam dominico creditori soluerit (sed et si errauit in soluendo et putauit creditorem eum qui non erat, aeque in rem uersum esse Pomponius libro sexagensimo primo ait, quatenus indebiti repetitionem dominus haberet) siue cum seruus domini negotii gerendi administrandiue causa quid gessit (ueluti si mutuatus sit pecuniam, ut frumentum compararet ad familiam alendam uel si ad uestiendam) siue peculiariter mutuatus postea in rem domini uertit: hoc enim iure utimur, ut, etiamsi prius in peculium uertit pecuniam, mox in rem domini esse de in rem uerso actio possit.

2Et regulariter dicimus totiens de in rem uerso esse actionem, quibus casibus procurator mandati uel qui negotia gessit negotiorum gestorum haberet actionem quotiensque aliquid consumpsit seruus, ut aut meliorem rem dominus habuerit aut non deteriorem.

3Proinde si seruus sumpsit pecuniam, ut se aleret et uestiret secundum consuetudinem domini, id est usque ad eum modum, quem dominus ei praestare consueuerat, in rem uideri domini uertisse Labeo scribit. ergo idem erit et in filio.

4Sed si mutua pecunia accepta domum dominicam exornauit tectoriis et quibusdam aliis, quae magis ad uoluptatem pertinent quam ad utilitatem, non uidetur uersum, quia nec procurator haec imputaret, nisi forte mandatum domini aut uoluntatem habuit: nec debere ex eo onerari dominum, quod ipse facturus non esset. quid ergo est? pati debet dominus creditorem haec auferre, sine domus uidelicet iniuria, ne cogendus sit dominus uendere domum, ut quanti pretiosior facta est, id praestet.

5Idem Labeo ait, si seruus mutuatus nummos a me alii eos crediderit, de in rem uerso dominum teneri, quod nomen ei adquisitum est: quam sententiam Pomponius ita probat, si non peculiare nomen fecit, sed quasi dominicae rationis. ex qua causa hactenus erit dominus obligatus, ut, si non putat sibi expedire nomen debitoris habere, cedat creditori actionibus procuratoremque eum faciat.

6Nec non illud quoque in rem domini uersum Labeo ait, quod mutuatus seruus domino emit uolenti ad luxuriae materiam unguenta forte, uel si quid ad delicias uel si quid ad turpes sumptus sumministrauit: neque enim spectamus, an bono domini cesserit quod consumptum est, sed an in negotium domini.

7Unde recte dicitur et si frumentum comparauit seruus ad alendam domini familiam et in horreo dominico reposuit et hoc periit uel corruptum est uel arsit, uideri uersum.

8Sed et si seruum domino necessarium emisset isque decessisset uel insulam fulsisset eaque ruisset, dicerem esse actionem de in rem uerso.

9Sed si sic accepit quasi in rem domini uerteret nec uertit et decepit creditorem, non uidetur uersum nec tenetur dominus, ne credulitas creditoris domino obesset uel calliditas serui noceret. quid tamen, si is fuit seruus, qui solitus erat accipiens uertere? adhuc non puto nocere domino, si alia mente seruus accepit aut si, cum hac mente accepisset, postea alio uertit: curiosus igitur debet esse creditor, quo uertatur.

10Si mutuatus sit pecuniam seruus ad uestem comparandam et nummi perierint, quis de in rem uerso agere possit, utrum creditor an uenditor? puto autem, si quidem pretium numeratum sit, creditorem de in rem uerso acturum et si uestis perierit: si autem non fuit pretium solutum, ad hoc tamen data pecunia, ut uestis emeretur et pecunia perierit, uestis tamen familiae diuisa est, utique creditorem de in rem uerso habere actionem. an et uenditor habeat, quia res eius peruenerunt in rem domini? ratio hoc facit, ut teneatur: unde incipit dominus teneri ex una causa duobus. proinde et si tam pecunia quam uestis periit, dicendum erit utrique dominum teneri, quoniam ambo in rem domini uertere uoluerunt.

4 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Sed dicendum est occupantis meliorem condicionem esse debere: nam utrisque condemnari dominum de in rem uerso iniquum est.

5 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si res domino non necessarias emerit seruus quasi domino necessarias, ueluti seruos, hactenus uideri in rem eius uersum Pomponius scribit, quatenus seruorum uerum pretium facit, cum, si necessarias emisset, in solidum quanto uenissent teneretur.

1Idem ait, siue ratum habeat serui contractum dominus siue non, de in rem uerso esse actionem.

2Quod seruus domino emit, si quidem uoluntate eius emit, potest quod iussu agi: sin uero non ex uoluntate, si quidem dominus ratum habuerit uel alioquin rem necessariam uel utilem domino emit, de in rem uerso actio erit: si uero nihil eorum est, de peculio erit actio.

3Placet non solum eam pecuniam in rem uerti, quae statim a creditore ad dominum peruenerit, sed et quae prius fuerit in peculio. hoc autem totiens uerum est, quotiens seruus rem domini gerens locupletiorem eum facit nummis peculiaribus. alioquin si seruo peculium dominus adimat uel si uendat eum cum peculio uel rem eius peculiarem et pretium exigat, non uidetur in rem uersum.

6 · Tryphoninus libro primo disputationum

pr.Nam si hoc uerum esset, etiam antequam uenderet rem peculiarem, de in rem uerso teneretur, quia hoc ipso, quod seruus rem in peculio haberet, locupletior fieret, quod aperte falsum est.

7 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Et ideo et si donauerit seruus domino rem peculiarem, actio de in rem uerso cessabit, et sunt ista uera.

1Plane si mutuum seruus accepit et donandi animo soluit, dum non uult eum debitorem facere peculiarem, de in rem uerso actio est.

2Illud uerum non est, quod Mela scribit, si seruo meo argentum dederis, ut pocula tibi faceret ex quolibet argento, mox factis poculis seruus decesserit, esse tibi aduersus me de in rem uerso actionem, quoniam possum pocula uindicare.

3Illud plane uerum est, quod Labeo scribit, si odores et unguenta seruus emerit et ad funus erogauerit quod ad dominum suum pertinebat, uideri in rem domini uersum.

4Idem ait et si hereditatem a seruo tuo emero quae ad te pertinebat et creditoribus pecuniam soluero, deinde hanc hereditatem abstuleris mihi, ex empto actione me id ipsum consecuturum: uideri enim in rem tuam uersum: nam et si hereditatem a seruo emero, ut quod mihi ab ipso seruo debebatur compensarem, licet nihil solui, tamen consequi me ex empto quod ad dominum peruenit. ego autem non puto de in rem uerso esse actionem emptori, nisi hoc animo gesserit seruus, ut in rem domini uerteret.

5Si filius familias pecuniam mutuatus pro filia sua dotem dederit, in rem uersum patris uidetur, quatenus auus pro nepte daturus fuit. quae sententia ita demum mihi uera uidetur, si hoc animo dedit ut patris negotium gerens.

8 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Et nihil interesse Pomponius ait, filiae suae nomine an sororis uel neptis ex altero filio natae dederit. idem ergo dicemus et si seruus mutuatus fuerit et domini sui filiae nomine in dotem dederit.

9 · Iauolenus libro duodecimo ex Cassio

pr.Si uero pater dotem daturus non fuit, in rem patris uersum esse non uidetur.

10 · Ulpianus libro uicesimo nono ad edictum

pr.Si pro patre filius fideiusserit et creditori soluerit, in rem patris uidetur uersum, quia patrem liberauit.

1Cui simile est, quod Papinianus libro nono quaestionum scribit, si filius quasi defensor patris iudicium susceperit et sit condemnatus, de in rem uerso teneri patrem: namque filius eum iudicio suscepto liberauit.

2Idem tractat Papinianus et si, quod patrem dare oporteret, a filio sim stipulatus et ita conuenerim filium, nam et hic de in rem uerso fore actionem: nisi si donare patri filius uoluit, dum se obligat.

3Quare potest dici et si de peculio actionem quasi defensor patris susceperit, teneri patrem de in rem uerso usque ad peculii quantitatem: cuius sententiae id erit emolumentum, ut, si finita sit actio de peculio, de in rem uerso conueniatur. ego et ante condemnationem post iudicium patris nomine acceptum de in rem uerso patrem teneri puto.

4In rem autem uersum uidetur, prout aliquid uersum est: proinde si pars uersa est, de parte erit actio.

5Sed utrum in sortem dumtaxat tenebitur dominus an et in usuras? et si quidem promisit usuras, Marcellus libro quinto digestorum scribit dominum praestaturum: sed si non sint promissae, utique non debebuntur, quia in stipulatum deductae non sunt. plane si contemplatione domini pecuniam dedi non gerenti seruo negotia domini, sed ipse gerens, negotiorum gestorum actione potero etiam de usuris experiri.

6Uersum autem sic accipimus, ut duret uersum: et ita demum de in rem uerso competit actio, si non sit a domino seruo solutum uel filio. si tamen in necem creditoris, id est perdituro seruo uel filio solutum sit, quamuis solutum sit, desinit quidem uersum, aequissimum autem est de dolo malo aduersus patrem uel dominum competere actionem: nam et peculiaris debitor, si fraudulenter seruo soluerit quod ei debebat, non liberatur.

7Si domini debitor sit seruus et ab alio mutuatus ei soluerit, hactenus non uertit, quatenus domino debet: quod excedit, uertit. proinde si, cum domino deberet triginta, mutuatus quadraginta creditori eius soluerit uel familiam exhibuerit, dicendum erit de in rem uerso in decem competere actionem: aut si tantundem debeat, nihil uidetur uersum. nam, ut Pomponius scribit, aduersus lucrum domini uidetur subuentum: et ideo, siue debitor fuit domino, cum in rem uerteret, nihil uideri uersum, siue postea debitor esse domino coeperit, desinere uersum: idemque et si soluerit ei. plus dicit et si tantundem ei donauit dominus, quantum creditori soluit pro se, si quidem remunerandi animo, non uideri uersum, si uero alias donauit, durare uersum.

8Idem quaerit, si decem in rem domini uertit et postea tantandem summam a domino mutuatus sit, habeat praeterea et peculium decem, uidendum ait, utrum desiit esse uersum? an uero, quoniam est peculium, unde trahatur debitum, de in rem uerso non tollimus actionem? an potius ex utroque pro rata detrahimus? ego autem puto sublatam de in rem uerso actionem, cum debitor domini sit constitutus.

9Idem quaerit, si in rem tuam uerterit et debitor tuus factus sit, mox creditor eiusdem summae quam tibi debuit, an renascatur de in rem uerso actio an uero ex postfacto non conualescat? quod uerum est.

10Idem tractat, an ex euentu possit in rem patris filius uertere, ueluti si duo rei pater et filius fuerint et filius mutuatus suo nomine soluat, uel si filio iussu patris credidisti et filius creditum tibi soluisset. mihi uidetur, si quidem pecunia ad patrem peruenerat, uideri in rem uersum: quod si non fuit et suum negotium gerens filius soluit, non esse de in rem uerso actionem.

11 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Quod seruus in hoc mutuatus fuerit, ut creditori suo solueret, non erit in rem uersum, quamuis actione de peculio liberatus sit dominus.

12 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Si fundum patri dominoue emit seruus uel filius familias, uersum quidem esse uidetur, ita tamen, ut, siue minoris sit, quam est emptus, tantum uideatur in rem uersum quanti dignus sit, siue pluris sit, non plus uideatur in rem uersum quam emptus est.

13 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si in rem alterius ex dominis uersum sit, utrum is solus in cuius rem uersum est, an et socius possit conueniri, quaeritur. et Iulianus scribit eum solum conueniri in cuius rem uersum est, sicuti cum solus iussit: quam sententiam puto ueram.

14 · Iulianus libro undecimo digestorum

pr.Marcellus notat: interdum et propter hoc quod in rem alterius socii uersum est de in rem uerso cum altero agi potest, qui conuentus a socio petere potest id in quo damnatus fuerit. quid enim dicemus, si peculium seruo ab altero ademptum fuerit? Paulus: ergo haec quaestio ita procedit, si de peculio agi non potest.

15 · Ulpianus libro secundo disputationum

pr.Si filius familias constituerit quod pater debuit, uidendum est, an de in rem uerso actio dari debeat. atquin non liberauit patrem: nam qui constituit, se quidem obligat, patrem uero non liberat. plane si soluat post constitutum, licet pro se uideatur soluisse, hoc est ob id quod constituit, in rem tamen uertisse patris merito dicetur.

16 · Alfenus libro secundo digestorum

pr.Quidam fundum colendum seruo suo locauit et boues ei dederat: cum hi boues non essent idonei, iusserat eos uenire et his nummis qui recepti essent alios reparari: seruus boues uendiderat, alios redemerat, nummos uenditori non soluerat, postea conturbauerat: qui boues uendiderat nummos a domino petebat actione de peculio aut quod in rem domini uersum esset, cum boues pro quibus pecunia peteretur penes dominum essent. respondit non uideri peculii quicquam esse, nisi si quid deducto eo, quod seruus domino debuisset, reliquum fieret: illud sibi uideri boues quidem in rem domini uersos esse, sed pro ea re soluisse tantum, quanti priores boues uenissent: si quo amplioris pecuniae posteriores boues essent, eius oportere dominum condemnari.

17 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Seruus in rem domini pecuniam mutuatus sine culpa eam perdidit: nihilo minus posse cum domino de in rem uerso agi existimauit. nam et si procurator meus in negotia mea impensurus pecuniam mutuatus sine culpa eam perdiderit, recte eum hoc nomine mandati uel negotiorum gestorum acturum.

1Cum Sticho uicario serui tui Pamphili contraxi: actio de peculio et in rem uerso ita dari debet, ut, quod uel in tuam ipsius rem uel in peculium Pamphili uersum sit, comprehendatur, scilicet etiamsi mortuo uel alienato Sticho agatur. quod si Pamphilo mortuo agam, magis est, ut, quamuis Stichus uiuat, tamen de eo, quod in peculio Pamphili uersum est, non nisi intra annum quam is decessit actio dari debeat: etenim quodammodo de peculio Pamphili tum experiri uidebor, sicuti si, quod iussu eius credidissem, experirer: nec nos mouere debet, quod Stichus de cuius peculio agitur uiuat, quando non aliter ea res in peculio eius esse potest, quam si Pamphili peculium maneat. eadem ratio efficiet, ut id, quod in peculio Pamphili uersum sit, ita praestari debere dicamus, ut prius eius, quod tibi Pamphilus debuerit, deductio fiat, quod uero in tuam rem uersum fuerit, praestetur etiam non deducto eo quod Pamphilus tibi debet.

18 · Neratius libro septimo membranarum

pr.Quamuis in eam rem pro seruo meo fideiusseris, quae ita contracta est, ut in rem meam uersaretur (ueluti si, cum seruus frumentum emisset quo familia aleretur, uenditori frumenti fideiusseris), propius est tamen, ut de peculio eo nomine, non de in rem uerso agere possis, ut unius dumtaxat in quoquo contractu de in rem uerso sit actio, qui id ipsum credidit quod in rem domini uersum est.

19 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.Filius familias togam emit: mortuo deinde eo pater ignorans et putans suam esse dedicauit eam in funus eius. Neratius libro responsorum ait in rem patris uersum uideri: in actione autem de peculio quod in rerum natura non esset uno modo aestimari debere, si dolo malo eius quocum agatur factum esset. atquin si filio pater togam emere debuit, in rem patris res uersa est non nunc quo funerabitur, sed quo tempore emit ( funus enim filii aes alienum patris est: et hoc Neratius quoque, qui de in rem uerso patrem teneri putauit, ostendit negotium hoc, id est sepulturam et funus filii patris esse aes alienum, non filii): factus est ergo debitor peculii, quamuis res non exstet, ut etiam de peculio possit conueniri, in quam actionem uenit et quod in rem uersum est: quae tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post mortem filii excessit.

20 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Pater pro filia dotem promisit et conuenit, ut ipse filiam aleret: non praestante patre filia a uiro mutuam pecuniam accepit et mortua est in matrimonio. respondi, si ad ea id quod creditum est erogatum esset, sine quibus aut se tueri aut seruos paternos exhibere non posset, dandam de in rem uerso utilem actionem.

1Seruus absentis rei publicae causa pupilli seruis pecuniam credidit subscribente tutore stipulatione in personam tutoris translata: quaesitum est, an aduersus pupillum competat actio. respondi, si, cum in rem pupilli daretur, id in rem eius uersum est et, quo magis actus seruorum confirmaretur, tutor spopondit, posse nihilo minus dici de in rem uerso cum pupillo actionem fore.

21 · Scaeuola libro quinto digestorum

pr.Filiam familias duxit uxorem patre dotem promittente et conuenit inter omnes personas, uti eam pater aut ipsa se tueretur: maritus ei mutuos nummos dedit, cum iuste putaret patrem eius ministraturum tantum salarium, quantum dare filiae suae instituerat: eos nummos illa in usus necessarios sibi et in seruos quos secum habebat consumpsit, aliquantum et (cum ei res familiares creditae essent) ex pecunia mariti in easdem causas conuertit: deinde priusquam pater salarium expleret, moritur filia: pater impensam recusat: maritus res mulieris retinet: quaero, an de in rem uerso aduersus patrem actio competat. respondit, si ad ea id quod creditum est erogatum esset, sine quibus aut se tueri aut seruos paternos exhibere non posset, dandam de in rem uerso utilem actionem.