IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 15

D. 15.2QUANDO DE PECULIO ACTIO ANNALIS EST

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Post mortem eius qui in alterius potestate fuerit, posteaue quam is emancipatus manumissus alienatusue fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, iudicium dabo’.

1Quamdiu seruus uel filius in potestate est, de peculio actio perpetua est: post mortem autem eius uel postquam emancipatus manumissus alienatusue fuerit, temporaria esse incipit, id est annalis.

2Annus autem utilis computabitur: et ideo et si condicionalis sit obligatio, Iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo emancipatus est, sed ex quo peti potuit condicione exsistente.

3Merito autem temporariam in hoc casu fecit praetor actionem: nam cum morte uel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum produci obligationem.

4Alienatio autem et manumissio ad seruos pertinet, non ad filios, mors autem tam ad seruos quam ad filios refertur, emancipatio uero ad solum filium. sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate, annalis erit actio. sed et si morte patris uel deportatione sui iuris fuerit effectus filius, de peculio intra annum heres patris uel fiscus tenebuntur.

5In alienatione accipitur utique uenditor, qui actione de peculio intra annum tenetur:

6sed et si donauit seruum uel permutauit uel in dotem dedit, in eadem causa est:

7item heres eius, qui seruum legauit non cum peculio. nam si cum peculio uel legauit uel liberum esse iussit, quaestionis fuit: et mihi uerius uidetur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit peculium, de peculio actionem. an ergo teneatur heres? et ait Caecilius teneri, quia peculium penes eum sit, qui tradendo id legatario se liberauit. Pegasus autem caueri heredi debere ait ab eo, cui peculium legatum sit, quia ad eum ueniunt creditores: ergo si tradiderit sine cautione, erit conueniendus.

8Si praecepto seruo et peculio rogatus sit heres restituere hereditatem, si de peculio conueniatur, Trebelliani exceptione non utetur, ut Marcellus tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur, ut Scaeuola ait, cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus haberet.

9Usu fructu quoque exstincto intra annum actionem dandam in usufructuarium Pomponius libro sexagensimo primo scripsit.

10Quaesitum est apud Labeonem, si, cum filius uiueret, tu credens eum mortuum annali actione egeris et, quia annus praeterierat, exceptione sis repulsus, an rursus experiri tibi comperto errore permittendum est. et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non etiam de in rem uerso: nam priore iudicio de in rem uerso recte actum est, quia annua exceptio ad peculium, non ad in rem uersum pertinet.

2 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Cum post mortem filii familias annua aduersus patrem actio est, quemadmodum aduersus eum esset perpetua uiuo filio, ideo si ex causa redhibitionis erat de peculio actio, sex mensum erit post mortem filii: idemque dicendum in omnibus temporalibus actionibus.

1Si seruus cui creditum est apud hostes sit, de peculio actio in dominum non anno finienda est, quamdiu postliminio reuerti potest.

3 · Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium

pr.Definitione peculii interdum utendum est etiam, si seruus in rerum natura esse desiit et actionem praetor de peculio intra annum dat: nam et tunc et accessionem et decessionem quasi peculii recipiendam (quamquam iam desiit morte serui uel manumissione esse peculium), ut possit ei accedere ut peculio fructibus uel pecorum fetu ancillarumque partubus et decedere, ueluti si mortuum sit animal uel alio quolibet modo perierit.