IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 15

D. 15.1DE PECULIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Ordinarium praetor arbitratus est prius eos contractus exponere eorum qui alienae potestati subiecti sunt, qui in solidum tribuunt actionem, sic deinde ad hunc peruenire, ubi de peculio datur actio.

1Est autem triplex hoc edictum: aut enim de peculio aut de in rem uerso aut quod iussu hinc oritur actio.

2Uerba autem edicti talia sunt: ‘Quod cum eo, qui in alterius potestate esset, negotium gestum erit’.

3De eo loquitur, non de ea: sed tamen et ob eam quae est feminini sexus dabitur ex hoc edicto actio.

4Si cum impubere filio familias uel seruo contractum sit, ita dabitur in dominum uel patrem de peculio, si locupletius eorum peculium factum est.

5Potestatis uerbum communiter accipiendum est tam in filio quam in seruo.

6Nec magis dominium seruorum esse spectandum quam facultatem habendi eos: non enim solum seruorum propriorum nomine conueniemur, item communium, uerum eorum quoque qui bona fide nobis seruiunt, siue liberi sint siue serui alieni.

2 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Ex ea causa, ex qua soleret seruus fructuarius uel usuarius adquirere, in eum, cuius usus fructus uel usus sit, actio dumtaxat de peculio ceteraeque honorariae dantur, ex reliquis in dominum proprietatis.

3 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Licet tamen praetor, si cum eo qui in potestate sit gestum sit polliceatur actionem, tamen sciendum est et si in nullius sit potestate, dari de peculio actionem, ut puta si cum seruo hereditario contractum sit ante aditam hereditatem.

1Unde Labeo scribit et si secundo tertioue gradu substitutus sit seruus et deliberantibus primis heredibus cum eo contractum sit, mox repudiantibus eis ipse liber heresque exstiterit, posse dici de peculio eum conueniri et de in rem uerso.

2Parui autem refert, seruus quis masculi an mulieris fuerit: nam de peculio et mulier conuenietur.

3Pedius etiam impuberes dominos de peculio obligari ait: non enim cum ipsis impuberibus contrahitur, ut tutoris auctoritatem spectes. idem adicit pupillum non posse seruo peculium constituere nec tutoris auctoritate.

4In furiosi quoque curatorem dicimus dandam de peculio actionem: nam et huius seruus peculium habere potest, non si fuerit concessum, ut habeat, sed si non fuerit prohibitum, ne habeat.

5Si filius familias uel seruus pro aliquo fideiusserint uel alias interuenerint uel mandauerint, tractatum est, an sit de peculio actio. et est uerius in seruo causam fideiubendi uel mandandi spectandam, quam sententiam et Celsus libro sexto probat in seruo fideiussore. si igitur quasi intercessor seruus interuenerit, non rem peculiarem agens, non obligabitur dominus de peculio.

6Iulianus quoque libro duodecimo digestorum scribit, si seruus mandauerit, ut creditori meo solueretur, referre ait, quam causam mandandi habuerit: si pro creditore suo solui mandauit, esse obligatum dominum de peculio: quod si intercessoris officio functus sit, non obligari dominum de peculio.

7Cui congruit, quod idem Iulianus scribit, si a filio meo fideiussorem accepero, quidquid a fideiussore accepero, id me non de in rem uerso, sed de peculio actione mandati praestaturum. idem accipias et in serui fideiussore, idemque si alius mihi pro filio meo debitore soluisset. quod si filius meus debitor non fuisset, exceptione doli fideiussorem usurum et, si soluisset, condicturum scribit.

8Si seruus, cum se pro libero gereret, compromiserit, quaeritur, an de peculio actio ex poena compromissi quasi ex negotio gesto danda sit, sicuti traiecticiae pecuniae datur. sed hoc et Neruae filio et mihi uidetur uerius ex compromisso serui non dandam de peculio actionem, quia nec si iudicio condemnetur seruus, datur in eum actio.

9Sed si filius fideiussor uel quasi interuentor acceptus sit, an de peculio patrem obligat, quaeritur. et est uera Sabini et Cassii sententia existimantium semper obligari patrem de peculio et distare in hoc a seruo.

10Quare et ex compromisso pater tenebitur. et ita Papinianus quoque libro nono quaestionum scribit nec interesse ait, ex qua causa compromiserit, utrum ex ea causa, ex qua potuit cum patre de peculio agere, an uero ex ea qua non potuit, cum ex stipulatu pater conueniatur.

11Idem scribit iudicati quoque patrem de peculio actione teneri, quod et Marcellus putat, etiam eius actionis nomine, ex qua non potuit pater de peculio actionem pati: nam sicut in stipulatione contrahitur cum filio, ita iudicio contrahi: proinde non originem iudicii spectandam, sed ipsam iudicati uelut obligationem. quare et si quasi defensor condemnatus sit, idem putat.

12Ex furtiua causa filio quidem familias condici posse constat. an uero in patrem uel in dominum de peculio danda est, quaeritur: et est uerius, in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem de peculio dandam: idem Labeo probat, quia iniquissimum est ex furto serui dominum locupletari impune. nam et circa rerum amotarum actionem filiae familias nomine in id quod ad patrem peruenit competit actio de peculio.

13Si filius familias duumuir pupillo rem saluam fore caueri non curauit, Papinianus libro nono quaestionum de peculio actionem competere ait. nec quicquam mutare arbitror, an uoluntate patris decurio factus sit, quoniam rem publicam saluam fore pater obstrictus est.

4 · Pomponius libro septimo ad Sabinum

pr.Peculii est non id, cuius seruus seorsum a domino rationem habuerit, sed quod dominus ipse separauerit suam a serui rationem discernens: nam cum serui peculium totum adimere uel augere uel minuere dominus possit, animaduertendum est non quid seruus, sed quid dominus constituendi seruilis peculii gratia fecerit.

1Sed hoc ita uerum puto, si debito seruum liberare uoluit dominus, ut, etiamsi nuda uoluntate remiserit dominus quod debuerit, desinat seruus debitor esse: si uero nomina ita fecerit dominus, ut quasi debitorem se seruo faceret, cum re uera debitor non esset, contra puto: re enim, non uerbis peculium augendum est.

2Ex his apparet non quid seruus ignorante domino habuerit peculii esse, sed quid uolente: alioquin et quod subripuit seruus domino, fiet peculii, quod non est uerum.

3Sed saepe fit, ut ignorante domino incipiat minui serui peculium, ueluti cum damnum domino dat seruus aut furtum facit.

4Si opem ferente seruo meo furtum mihi feceris, id ex peculio deducendum est, quo minus ob rem subreptam consequi possim.

5Si aere alieno dominico exhauriatur peculium serui, res tamen in causa peculiaria manent: nam si aut seruo donasset debitum dominus aut nomine serui alius domino intulisset, peculium suppletur nec est noua concessione domini opus.

6Non solum id in peculio uicariorum ponendum est, cuius rei a domino, sed etiam id cuius ab eo cuius in peculio sint seorsum rationem habeant.

5 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Depositi nomine pater uel dominus dumtaxat de peculio conueniuntur et si quid dolo malo eorum captus sum.

1Sed et si precario res filio familias uel seruo data sit, dumtaxat de peculio pater dominusue obligantur.

2Si filius familias iusiurandum detulerit et iuratum sit, de peculio danda est actio, quasi contractum sit: sed in seruo diuersum est:

3Peculium dictum est quasi pusilla pecunia siue patrimonium pusillum.

4Peculium autem Tubero quidem sic definit, ut Celsus libro sexto digestorum refert, quod seruus domini permissu separatum a rationibus dominicis habet, deducto inde si quid domino debetur.

6 · Celsus libro sexto digestorum

pr.Definitio peculii quam Tubero exposuit, ut Labeo ait, ad uicariorum peculia non pertinet, quod falsum est: nam eo ipso, quod dominus seruo peculium constituit, etiam uicario constituisse existimandus est.

7 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Quam Tuberonis sententiam et ipse Celsus probat.

1Et adicit pupillum uel furiosum constituere quidem peculium seruo non posse: uerum ante constitutum, id est ante furorem uel a patre pupilli, non adimetur ex his causis. quae sententia uera est et congruit cum eo, quod Marcellus apud Iulianum notans adicit ‘posse fieri, ut apud alterum ex dominis seruus peculium habeat, apud alterum non, ut puta si alter ex dominis furiosus sit uel pupillus, si (ut quidam, inquit, putant) peculium seruus habere non potest nisi concedente domino. ego autem puto non esse opus concedi peculium a domino seruum habere, sed non adimi, ut habeat’. alia causa est peculii liberae administrationis: nam haec specialiter concedenda est.

2Scire autem non utique singulas res debet, sed παχυμερέστερον, et in hanc sententiam Pomponius inclinat.

3Pupillum autem tam filium quam seruum peculium habere posse Pedius libro quinto decimo scribit, cum in hoc, inquit, totum ex domini constitutione pendeat. ergo et si furere coeperit seruus uel filius, retinebunt peculium. in peculio autem res esse possunt omnes et mobiles et soli: uicarios quoque in peculium potest habere et uicariorum peculium: hoc amplius et nomina debitorum.

5Sed et si quid furti actione seruo deberetur uel alia actione, in peculium computabitur: hereditas quoque et legatum, ut Labeo ait.

6Sed et id quod dominus sibi debet in peculium habebit, si forte in domini rationem impendit et dominus ei debitor manere uoluit aut si debitorem eius dominus conuenit. quare si forte ex serui emptione euictionis nomine duplum dominus exegit, in peculium serui erit conuersum, nisi forte dominus eo proposito fuit, ut nollet hoc esse in peculium serui.

7Sed et si quid ei conseruus debet, erit peculii, si modo ille habeat peculium uel prout habebit.

8 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Non statim quod dominus uoluit ex re sua peculii esse, peculium fecit, sed si tradidit aut, cum apud eum esset, pro tradito habuit: desiderat enim res naturalem dationem. contra autem simul atque noluit, peculium serui desinit peculium esse.

9 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed si damnum seruo dominus dederit, in peculium hoc non imputabitur, non magis quam si subripuerit.

1Plane si conseruus dedit damnum uel subripuit, in peculium uidetur haberi, et ita Pomponius libro undecimo scribit: nam et si quid dominus ab eo qui rem peculiarem subripuit uel consecutus est uel consequi potest, in peculium esse ei imputandum Neratius libro secundo responsorum scribit.

2Peculium autem deducto quod domino debetur computandum esse, quia praeuenisse dominus et cum seruo suo egisse creditur.

3Huic definitioni Seruius adiecit et si quid his debeatur qui sunt in eius potestate, quoniam hoc quoque domino deberi nemo ambigit.

4Praeterea id etiam deducetur, quod his personis debetur, quae sunt in tutela uel cura domini uel patris uel quorum negotia administrant, dummodo dolo careant, quoniam et si per dolum peculium uel ademerint uel minuerint, tenentur: nam si semper praeuenire dominus et agere uidetur, cur non dicatur etiam hoc nomine eum secum egisse, quo nomine uel tutelae uel negotiorum gestorum uel utili actione tenebitur? nam ut eleganter Pedius ait, ideo hoc minus in peculio est, quod domino uel patri debetur, quoniam non est uerisimile dominum id concedere seruo in peculium habere, quod sibi debetur. sane cum ex ceteris causis ipsum a semet ipso exegisse dicimus qui negotia uel tutelam geret, cur non etiam in specie peculiari exegerit, quod exigi debuit? defendendum igitur erit quasi sibi eum soluere, cum quis agere de peculio conabitur.

5Sed et creditor serui, qui heres exstitit domino eius, deducit de peculio quod sibi debetur, si conueniatur, siue libertatem seruus acceperit siue non, idemque et si legatus sit pure seruus: nam quasi praeuenerit et ipse secum egerit, sic deducet quod sibi debetur, licet nullo momento dominium in manumisso uel legato pure habuerit. et ita Iulianus libro duodecimo scribit. certe si sub condicione seruus libertatem acceperit, minus dubitanter Iulianus eodem loco scribit heredem deducere: dominus enim factus est. ad defensionem sententiae suae Iulianus etiam illud adfert, quod, si ei, qui post mortem serui uel filii intra annum potuit conueniri de peculio. heres exstitero, procul dubio deducam quod mihi debetur.

6Siue autem ex contractu quid domino debeat siue ex rationum reliquis, deducet dominus. sed et si ex delicto ei debeat, ut puta ob furtum quod fecit, aeque deducetur. sed est quaestionis, utrum ipsa furti aestimatio, id est id solum quod domino abest, an uero tantum, quantum, si alienus seruus commississet, id est cum furti poenis? sed prior sententia uerior est, ut ipsa furti aestimatio sola deducatur.

7Si ipse seruus sese uulnerauit, non debet hoc damnum deducere, non magis quam si se occiderit uel praecipitauerit: licet enim etiam seruis naturaliter in suum corpus saeuire. sed si a se uulneratum seruum dominus curauerit, sumptuum nomine debitorem eum domino puto effectum, quamquam, si aegrum eum curasset, rem suam potius egisset.

8Item deducetur de peculio, si quid dominus serui nomine obligatus est aut praestitit obligatus: ita si quid ei creditum est iussu domini: nam hoc deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit. sed hoc ita demum uerum puto, si non in rem domini uel patris quod acceptum est peruenit: alioquin secum debebit compensare. sed et si pro seruo fideiusserit, deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit. Marcellus autem in utroque, si nondum quicquam domino absit, melius esse ait praestare creditori, ut caueat ille refusurum se, si quid praestiterit dominus hoc nomine conuentus, quam ab initio deduci, ut medii temporis interusurium magis creditor consequatur. sed si de peculio conuentus dominus condemnatus est, debebit de sequenti actione de peculio deduci: coepit enim dominus uel pater iudicati teneri: nam et si quid serui nomine non condemnatus praestitisset creditori, etiam hoc deduceret.

10 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Si uero adhuc in suspenso est prius iudicium de peculio et ex posteriore iudicio res iudicaretur, nullo modo debet prioris iudicii ratio haberi in posteriore condemnatione, quia in actione de peculio occupantis melior est condicio, occupare autem uidetur non qui prior litem contestatus est, sed qui prior ad sententiam iudicis peruenit.

11 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si noxali iudicio conuentus dominus litis aestimationem obtulerit, de peculio deducendum est: quod si noxae dederit, nihil est deducendum.

1Sed et si quid dominus soluturum se serui nomine repromisit, deduci oportebit, quemadmodum si quid domino seruus pro debitore expromiserat. idem est et si pro libertate quid domino expromisit, quasi debitor domino sit effectus, sed ita demum, si manumisso eo agatur.

2Sed si a debitore dominico seruus exegerit, an domini debitorem se fecerit, quaeritur: et Iulianus libro duodecimo digestorum non aliter dominum deducturum ait, quam si ratum habuisset quod exactum est: eadem et in filio familias dicenda erunt. et puto ueram Iuliani sententiam: naturalia enim debita spectamus in peculii deductione: est autem natura aequum liberari filium uel seruum obligatione eo quod indebitum uidetur exegisse.

3Est autem quaestionis, an id, quod dominus semel deduxit cum conueniretur, rursus si conueniatur, de peculio eximere debeat, an uero ueluti solutum ei uideatur semel facta deductione. et Neratius et Nerua putant, item Iulianus libro duodecimo scribit, si quidem abstulit hoc de peculio, non debere deduci, si uero eandem positionem peculii reliquit, debere eum deducere.

4Denique scribit, si seruus uicarium quinque ualentem in peculium habuit et domino quinque deberet, pro quibus uicarium dominus deduxisset, et mortuo postea uicario alium eiusdem pretii seruus comparauerit, non desinere domini esse debitorem, quasi uicarius ille domino decesserit: nisi forte, cum eum seruo ademisset et sibi soluisset, tunc decesserit.

5Idem recte ait, si, cum uicarius ualeret decem, dominus conuentus de peculio quinque pro seruo praestitisset, quoniam quinque ipsi debebantur, mox uicarius decessisset, aduersus alium agentem de peculio decem dominum deducturum, quia et in eo, quod iam pro eo soluit, debitorem seruum sibi fecerit. quae sententia uera est, nisi seruo ademit uicarium, ut sibi solueret.

6Quod autem deduci debere diximus id quod debetur ei qui de peculio conuenitur, ita accipiendum est, si non hoc aliunde consequi potuit.

7Denique Iulianus scribit uenditorem, qui seruum cum peculio uendidit, si de peculio conueniatur, non debere deducere quod sibi debetur: potuit enim hoc ex ratione peculii detrahere et nunc condicere quasi indebitum ( quoniam non est in peculio quod domino debetur). potest, inquit, etiam ex uendito agere. quod ita erit probandum, si tantum fuit in peculio cum uenderet, ut satisfacere debito dominus possit: ceterum si postea quid accessit condicionibus debiti existentibus, quod dominus non distraxerat, contra erit dicendum.

8Idem scribit, si quis seruum, cuius nomine de peculio habebat actionem, comparasset, an possit deducere quod sibi debetur, quoniam aduersus uenditorem habeat actionem de peculio? et recte ait posse: nam et quiuis alius potest eligere, utrum cum emptore an cum uenditore ageret: hunc igitur eligere pro actione deductionem. nec uideo quid habeant creditores quod querantur, cum possint ipsi uenditorem conuenire, si quid forte putant esse in peculio.

9Non solum autem quod ei debetur qui conuenitur deducendum est, uerum etiam si quid socio eius debetur, et ita Iulianus libro duodecimo digestorum scribit: nam qua ratione in solidum alteruter conuenitur, pari ratione deducere eum oportet quod alteri debetur: quae sententia recepta est:

12 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.quia hoc casu etiam cum eo agi potest, penes quem peculium non est.

13 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed in emptore et uenditore uera non est, item in fructuario et proprietario et ceteris qui non sunt socii, et in domino et bonae fidei emptore: nam et Iulianus libro duodecimo scribit neutrum horum deducere id quod alteri debetur.

14 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.Item cum testamento praesenti die seruus liber esse iussus est, cum omnibus heredibus de peculio agendum est nec quisquam eorum amplius deducet quam quod ipsi debeatur.

1Item cum seruus uiuo domino mortuus est, deinde dominus intra annum plures heredes reliquit, et de peculio actio et deductionis ius scinditur.

15 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed si duo sint bonae fidei possessores, adhuc dicendum erit neutrum plus deducturum quam quod sibi debetur. idemque et si duo sunt fructuarii, quia nullam inter se habent societatem. idem dicetur interdum et in sociis, si forte separata apud se peculia habeant, ut alter alterius peculii nomine non conueniatur: ceterum si commune sit peculium, et in solidum conuenientur et deducetur quod utrique debetur.

16 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.Quis ergo casus est, quo peculium serui communis ad alterum ex dominis solum pertineat? in primis si quis serui partem dimidiam uendiderit nec peculium ei concesserit: deinde si quis seruo communi pecuniam uel res aliquas ea mente dederit, ut proprietatem earum retineret, administrationem autem seruo concederet. Marcellus notat: est etiam ille casus, si alter ademerit: uel si omni quidem modo concesserit dominus sed in nominibus erit concessio.

17 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si seruus meus ordinarius uicarios habeat, id quod uicarii mihi debent an deducam ex peculio serui ordinarii? et prima illa quaestio est, an haec peculia in peculio serui ordinarii computentur. et Proculus et Atilicinus existimant, sicut ipsi uicarii sunt in peculio, ita etiam peculia eorum: et id quidem, quod mihi dominus eorum, id est ordinarius seruus debet, etiam ex peculio eorum detrahetur: id uero quod ipsi uicarii debent, dumtaxat ex ipsorum peculio: sed et si quid non mihi, sed ordinario seruo debent, deducetur de peculio eorum quasi conseruo debitum: id uero, quod ipsis debet ordinarius seruus, non deducetur de peculio ordinarii serui, quia peculium eorum in peculio ipsius est (et ita Seruius respondit), sed peculium eorum augebitur, ut opinor, quemadmodum si dominus seruo suo debeat.

18 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.Cui consequens est, ut, si Sticho peculium suum legatum sit isque ex testamento agit, non aliter cogetur id, quod uicarius eius testatori debet, relinquere, nisi is, id est uicarius peculium habeat.

19 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Hinc quaeritur, si ordinarii serui nomine actum sit de peculio, an agi possit et uicariorum: et puto non posse. sed si actum sit de peculio uicarii, agi poterit et de peculio ordinarii.

1Potest esse apud me duplicis iuris peculium: ut puta seruus est dotalis, potest habere peculium, quod ad me respiciat, potest et quod ad mulierem, nam quod ex re mariti quaesiit uel ex operis suis, id ad maritum pertinet: et ideo, si respectu mariti heres sit institutus uel ei legatum datum, id eum non debere restituere Pomponius scribit. si igitur mecum agatur ex eo contractu qui ad me respicit, utrum omne deducam quodquod debetur mihi, siue ex mea causa siue ex ea quae ad uxorem respicit? an uero separamus causas quasi in duobus peculiis, ut et causa debiti quod petitur spectetur? ut, si quidem ex eo peculio agatur, quod ad mulierem spectat, id deducam, quod ex eo contractu debeatur, si ex eo contractu, qui ad me respicit, meum deducam? quae quaestio dilucidius est in fructuario tractata, utrum ex eo demum contractu potest de peculio conueniri, quod ad se pertinet, an ex omni. et Marcellus etiam fructuarium teneri scribit et ex omni contractu: eum enim qui contrahit totum serui peculium uelut patrimonium intuitum. certe illud admittendum omnimodo dicit, ut priore conuento, ad quem res respicit, in superfluum is, cui quaesitum non est, conueniatur: quae sententia probabilior est et a Papiniano probatur. quod et in duobus bonae fidei emptoribus erit dicendum. sed in marito melius est dicere simpliciter eum de peculio teneri. sin autem maritus huiusmodi serui nomine aliquid praestiterit, an aduersus mulierem agentem dotis nomine deducere id possit? et ait, si id quod creditori praestitum est ad utriusque generis peculium pertinebit, pro rata utrique peculio decedere debere. ex quo intellegi potest, si ad alterum peculium contractus pertinebit, modo soli uxori detrahi, modo non detrahi, si ad id peculium pertinuit contractus, quod apud maritum resedit.

2Interdum et ipsi fructuario aduersus dominum datur actio de peculio, ut puta si apud eum habeat peculium, apud ipsum uero aut nihil aut minus, quam fructuario debetur. idem etiam contra eueniet, quamuis in duobus dominis sufficiat pro socio uel communi diuidundo actio:

20 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.nam inter se agere socii de peculio non possunt.

21 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Summa cum ratione etiam hoc peculio praetor imputauit, quod dolo malo domini factum est, quo minus in peculio esset. sed dolum malum accipere debemus, si ei ademit peculium: sed et si eum intricare peculium in necem creditorum passus est, Mela scribit dolo malo eius factum. sed et si quis, cum suspicaretur alium secum acturum, alio peculium auertat, dolo non caret. sed si alii soluit, non dubito de hoc, quin non teneatur, quoniam creditori soluitur et licet creditori uigilare ad suum consequendum.

1Si dolo tutoris uel curatoris furiosi uel procuratoris factum sit, an pupillus uel furiosus uel dominus de peculio conueniatur, uidendum. et puto, si soluendo tutor sit, praestare pupillum ex dolo eius, maxime si quid ad eum peruenit, et ita Pomponius libro octauo epistularum scribit. idem et in curatore et procuratore erit dicendum.

2Emptor autem ex dolo uenditoris non tenebitur nec heres uel alius successor, nisi in id quod ad se peruenit. siue autem post iudicium acceptum siue ante dolo factum sit, continetur officio iudicis.

3Si dominus uel pater recuset de peculio actionem, non est audiendus, sed cogendus est quasi aliam quamuis personalem actionem suscipere.

22 · Pomponius libro septimo ad Sabinum

pr.Si damni infecti aedium peculiarium nomine promiserit dominus, ratio eius haberi debet et ideo ab eo qui de peculio agit domino cauendum est.

23 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Aedium autem peculiarium nomine in solidum damni infecti promitti debet, sicut uicarii nomine noxale iudicium in solidum pati, quia pro pignore ea, si non defendantur, actor abducit uel possidet.

24 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Curator furiosi administrationem peculii et dare et denegare potest tam seruo furiosi quam filio.

25 · Pomponius libro uicensimo tertio ad Sabinum

pr.Id uestimentum peculii esse incipit, quod ita dederit dominus, ut eo uestitu seruum perpetuo uti uellet eoque nomine ei traderet, ne quis alius eo uteretur idque ab eo eius usus gratia custodiretur. sed quod uestimentum seruo dominus ita dedit utendum, ut non semper, sed ad certum usum certis temporibus eo uteretur, ueluti cum sequeretur eum siue cenanti ministrauit, id uestimentum non esse peculii.

26 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Si semel ex ea causa, id est quod dolo fecerit, dominus praestiterit de peculio conuentus, ceteris ex eadem causa nihil praestabit. sed et si tantundem seruus ei debeat quantum dolo minuit, non erit condemnandus. his consequens erit, ut manumisso quoque uel alienato seruo ex causa etiam doli intra annum teneatur.

27 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Et ancillarum nomine et filiarum familias in peculio actio datur: maxime si qua sarcinatrix aut textrix erit aut aliquod artificium uulgare exerceat, datur propter eam actio. depositi quoque et commodati actionem dandam earum nomine Iulianus ait: sed et tributoriam actionem, si peculiari merce sciente patre dominoue negotientur, dandam esse. longe magis non dubitatur, et si in rem uersum est, quod iussu patris dominiue contractum sit.

1Constat heredem domini id quoque deducere debere, quod seruus, cuius nomine cum eo de peculio ageretur, ante aditam hereditatem ex bonis hereditariis amouisset consumpsisset corrupisset.

2Si seruus alienatus sit, quamuis in eum, qui alienauerit, intra annum praetor de peculio actionem polliceatur, tamen nihilo minus et in nouum dominum actio datur, et nihil interest, aliud apud eum adquisierit peculium an quod pariter cum eo emerit uel ex donatione acceperit eidem concesserit.

3Illud quoque placuit, quod et Iulianus probat, omnimodo permittendum creditoribus uel in partes cum singulis agere uel cum uno in solidum.

4Sed ipsi, qui uendiderit seruum, non putat Iulianus de eo, quod ante uenditionem crediderit, cum emptore de peculio agere permittendum.

5Sed et si alieno credidero eumque redemero, deinde alienauero, aeque non putat mihi in emptorem dari debere iudicium.

6In uenditorem autem dumtaxat intra annum post redemptionem numerandum de eo, quod adhuc alieno crediderim, dandam esse mihi actionem existimat deducto eo, quod apud me peculii seruus habebit.

7Sicut autem de eo, quod ipse crediderim seruo meo, non putat Iulianus in emptorem alienato eo actionem mihi dari debere, ita et de eo, quod seruus meus seruo meo crediderit, si is, cui creditum fuerit, alienatus sit, negat permitti mihi debere cum emptore experiri.

8Si quis cum seruo duorum pluriumue contraxerit, permittendum est ei cum quo uelit dominorum in solidum experiri: est enim iniquum in plures aduersarios distringi eum, qui cum uno contraxerit: nec huius dumtaxat peculii ratio haberi debet, quod apud eum cum quo agitur is seruus haberet, sed et eius quod apud alterum. nec tamen res damnosa futura est ei qui condemnatur, cum possit rursus ipse iudicio societatis uel communi diuidundo quod amplius sua portione soluerit a socio sociisue suis consequi. quod Iulianus ita locum habere ait, si apud alterum quoque fuit peculium, quia eo casu soluendo quisque etiam socium aere alieno liberare uidetur: at si nullum sit apud alterum peculium, contra esse, quia nec liberare ullo modo aere alieno eum intellegitur.

28 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.Quare et si socio neque heres neque bonorum possessor exstitisset, eatenus damnari debet is cum quo actum fuerit, quatenus peculium apud eum erit et quantum ex bonis consequi potest.

29 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Si quis seruum testamento liberum esse iusserit relictis heredibus his, qui cum seruo contraxerunt, possunt inter se coheredes uel de peculio agere, quia de eo quisque peculio, quod apud eum esset, quolibet alio agente teneatur.

1Etiamsi prohibuerit contrahi cum seruo dominus, erit in eum de peculio actio.

30 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Quaesitum est, an teneat actio de peculio, etiamsi nihil sit in peculio cum ageretur, si modo sit rei iudicatae tempore. Proculus et Pegasus nihilo minus teneri aiunt: intenditur enim recte, etiamsi nihil sit in peculio. idem et circa ad exhibendum et in rem actionem placuit, quae sententia et a nobis probanda est.

1Si cum ex parte herede domini uel patris agatur, dumtaxat de peculio condemnandum, quod apud eum heredem sit qui conuenitur: idem et in rem uerso pro parte, nisi si quid in ipsius heredis rem uertit: nec quasi unum ex sociis esse hunc heredem conueniendum, sed pro parte dumtaxat.

2Sed si ipse seruus sit heres ex parte institutus, aeque cum eo agendum erit.

3Sin uero filius sit quamuis ex parte institutus, nihilo minus in solidum actionem patietur. sed si uelit pro parte nomen coheredis redimere, audiendus est: quid enim si in rem patris uersum sit? cur non consequatur filius a coherede, quod in patris re est? idem et si peculium locuples sit.

4Is, qui semel de peculio egit, rursus aucto peculio de residuo debiti agere potest.

5Si annua exceptione sit repulsus a uenditore creditor, subueniri ei aduersus emptorem debet: sed si alia exceptione, hactenus subueniri, ut deducta ea quantitate, quam a uenditore consequi potuisset, ab emptore residuum consequatur.

6In dolo obiciendo temporis ratio habetur: fortassis enim post tempus de dolo actionis non patietur dolum malum obici praetor, quoniam nec de dolo actio post statutum tempus datur.

7In heredem autem doli clausula in id quod ad eum peruenit fieri debet, ultra non.

31 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Sed si ipse heres dolo fecit, solidum praestat.

32 · Ulpianus libro secundo disputationum

pr.Si ex duobus uel pluribus heredibus eius, qui manumisso seruo uel libero esse iusso uel alienato uel mortuo intra annum conueniri poterat, unus fuerit conuentus, omnes heredes liberabuntur, quamuis non in maiorem quantitatem eius peculii, quod penes se habet qui conuenitur, condemnetur, idque ita Iulianus scripsit. idemque est et si in alterius rem fuerit uersum. sed et si plures sint fructuarii uel bonae fidei possessores, unus conuentus ceteros liberat, quamuis non maioris peculii, quam penes se est, condemnari debeat. sed licet hoc iure contingat, tamen aequitas dictat iudicium in eos dari, qui occasione iuris liberantur, ut magis eos perceptio quam intentio liberet: nam qui cum seruo contrahit, uniuersum peculium eius quod ubicumque est ueluti patrimonium intuetur.

1In hoc autem iudicio licet restauretur praecedens, tamen et augmenti et decessionis rationem haberi oportet, et ideo siue hodie nihil sit in peculio siue accesserit aliquid, praesens status peculii spectandus est. quare circa uenditorem quoque et emptorem hoc nobis uidetur uerius, quod accessit peculio posse nos ab emptore consequi, nec retrorsus uelut in uno iudicio ad id tempus conuentionem reducere emptoris, quo uenditor conuentus sit.

2Uenditor serui si cum peculio seruum uendidit et tradiderit peculium, ne intra annum quidem de peculio conuenietur: neque enim hoc pretium serui peculium est, ut Neratius scripsit.

33 · Iauolenus libro duodecimo ex Cassio

pr.Sed si quis seruum ita uendidit, ut pretium pro peculio acciperet, penes eum uidetur esse peculium, ad quem pretium peculii peruenit,

34 · Pomponius libro duodecimo ex uariis lectionibus

pr.non penes quem res peculiaris sit.

35 · Iauolenus libro duodecimo ex Cassio

pr.At cum heres iussus est peculium dare accepta certa summa, non uidetur penes heredem esse peculium.

36 · Ulpianus libro secundo disputationum

pr.In bonae fidei contractibus quaestionis est, an de peculio an in solidum pater uel dominus tenerentur: ut est in actione de dote agitatum, si filio dos data sit, an pater dumtaxat de peculio conueniretur. ego autem arbitror non solum de peculio, sed et si quid praeterea dolo malo patris capta fraudataque est mulier, competere actionem: nam si habeat res nec restituere sit paratus, aequum est eum quanti ea res est condemnari. nam quod in seruo, cui res pignori data est, expressum est, hoc et in ceteris bonae fidei iudiciis accipiendum esse Pomponius scripsit. namque si seruo res pignori data sit, non solum de peculio et in rem uerso competit actio, uerum hanc quoque habet adiectionem ‘et si quid dolo malo domini captus fraudatusque actor est’. uidetur autem dolo facere dominus, qui, cum haberet restituendi facultatem, non uult restituere.

37 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.Si creditor filii tui heredem te instituerit et tu hereditatem eius uendideris, illa parte stipulationis ‘quanta pecunia ex hereditate ad te peruenerit’ teneberis de peculio.

1Si seruo tuo permiseris uicarium emere aureis octo, ille decem emerit et tibi scripserit se octo emisse tuque ei permiseris eos octo ex tua pecunia soluere et is decem soluerit, hoc nomine duos aureos tantum uindicabis, sed hi uenditori praestabuntur dumtaxat de peculio serui.

2Seruum communem, quem cum Titio habebam, uendidi Sempronio: quaesitum est, si de peculio cum Titio aut cum Sempronio ageretur, an eius peculii, quod apud me esset, ratio haberi deberet. dixi, si cum Sempronio ageretur, numquam rationem eius peculii, quod apud me esset, haberi debere, quia is nullam aduersus me actionem haberet, per quam id quod praestitisset consequi posset. sed et si cum Titio post annum quam uendidissem ageretur, similiter non esse computandum peculium quod apud me est, quia iam mecum agi de peculio non posset. sin autem intra annum ageretur, tunc quoque habendam huius peculii rationem, postquam placuit alienato homine permittendum creditori et cum uenditore et cum emptore agere.

3Si actum sit de peculio cum eo qui usum fructum in seruo habet et minus consecutus sit creditor, non est iniquum, ut ex uniuerso eius peculio, siue apud fructuarium siue apud proprietarium erit, rem consequatur. nihil interest, operas suas conduxerit seruus a fructuario an pecuniam mutuam ab eo acceperit. dari itaque debebit actio ei aduersus dominum proprietatis deducto eo, quod seruus peculii nomine apud fructuarium habet.

38 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Deposui apud filium familias decem et ago depositi de peculio. quamuis nihil patri filius debeat et haec decem teneat, nihilo magis tamen patrem damnandum existimauit, si nullum praeterea peculium sit: hanc enim pecuniam, cum mea maneat, non esse peculii. denique quolibet alio agente de peculio minime dubitandum ait computari non oportere. itaque ad exhibendum agere me et exhibitam uindicare debere.

1Si nuptura filio familias dotis nomine certam pecuniam promiserit et diuortio facto agat de dote cum patre, utrumne tota promissione an deducto eo, quod patri filius debeat, liberari eam oporteret? respondit tota promissione eam liberandam esse, cum certe et si ex promissione cum ea ageretur, exceptione doli mali tueri se posset.

2Stichus habet in peculio Pamphilum qui est decem, idem Pamphilus debet domino quinque. si agatur de peculio Stichi nomine, placebat aestimari debere pretium Pamphili et quidem totum non deducto eo, quod domino Pamphilus debet: neminem enim posse intellegi ipsum in suo peculio esse: hoc ergo casu damnum dominum passurum, ut pateretur, si cuilibet alii seruorum suorum peculium non habenti credidisset. idque ita se habere euidentius appariturum ait, si Sticho peculium legatum esse proponatur: qui certe si ex testamento agat, cogendus non est eius, quod uicarius suus debet, aliter quam ex peculio ipsius deductionem pati: alioquin futurum, ut, si tantundem uicarius domino debeat, ipse nihil in peculio habere intellegatur, quod certe est absurdum.

3Seruo quem tibi uendideram pecuniam credidi: quaesitum est, an ita mihi in te actio de peculio dari debeat, ut deducatur id, quod apud me ex eo remanserit. quod quidem minime uerum est, nec intererit, intra annum quam uendiderim an postea experiar: nam nec ceteris quidem, qui tunc cum eo contraxerint, in me actio datur. in contrarium quoque agentibus mecum his, qui antea cum eo seruo contraxissent, non deducam id, quod postea mihi debere coeperit. ex quo apparet onus eius peculii, quod apud me remanserit, ad posterioris temporis contractus pertinere non debere.

39 · Florentinus libro undecimo institutionum

pr.Peculium et ex eo consistit, quod parsimonia sua quis parauit uel officio meruerit a quolibet sibi donari idque uelut proprium patrimonium seruum suum habere quis uoluerit.

40 · Marcianus libro quinto regularum

pr.Peculium nascitur crescit decrescit moritur, et ideo eleganter Papirius Fronto dicebat peculium simile esse homini.

1Quomodo autem peculium nascitur, quaesitum est. et ita ueteres distinguunt, si id adquisiit seruus quod dominus necesse non habet praestare, id esse peculium, si uero tunicas aut aliquid simile quod ei dominus necesse habet praestare, non esse peculium. ita igitur nascitur peculium: crescit, cum auctum fuerit: decrescit, cum serui uicarii moriuntur, res intercidunt: moritur, cum ademptum sit.

41 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum

pr.Nec seruus quicquam debere potest nec seruo potest deberi, sed cum eo uerbo abutimur, factum magis demonstramus quam ad ius ciuile referimus obligationem. itaque quod seruo debetur, ab extraneis dominus recte petet, quod seruus ipse debet, eo nomine in peculium et si quid inde in rem domini uersum est in dominum actio datur.

42 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.In adrogatorem de peculio actionem dandam quidam recte putant, quamuis Sabinus et Cassius ex ante gesto de peculio actionem non esse dandam existimant.

43 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Si posteaquam tecum de peculio egi, ante rem iudicatam seruum uendideris, Labeo ait etiam eius peculii nomine, quod apud emptorem quaesierit, damnari te debere nec succurrendum tibi: culpa enim tua id accidisse, qui seruum uendidisses.

44 · Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum

pr.Si quis cum filio familias contraxerit, duos habet debitores, filium in solidum et patrem dumtaxat de peculio.

45 · Paulus libro sexagensimo primo ad edictum

pr.Ideoque si pater filio peculium ademisset, nihilo minus creditores cum filio agere possunt.

46 · Paulus libro sexagensimo ad edictum

pr.Qui peculii administrationem concedit, uidetur permittere generaliter, quod et specialiter permissurus est.

47 · Paulus libro quarto ad Plautium

pr.Quotiens in taberna ita scriptum fuisset ‘cum Ianuario seruo meo geri negotium ueto’, hoc solum consecutum esse dominum constat, ne institoria teneatur, non etiam de peculio.

1Sabinus respondit non alias dandam de peculio actionem in dominum, cum seruus fideiussisset, nisi in rem domini aut ob rem peculiarem fideiussisset.

2Si semel actum sit de peculio, quamuis minus inueniatur rei iudicandae tempore in peculio quam debet tamen, cautionibus locum esse non placuit de futuro incremento peculii: hoc enim in pro socio actione locum habet, quia socius uniuersum debet.

3Si creditor serui ab emptore esset partem consecutus, competere in reliquum in uenditorem utile iudicium Proculus ait, sed re integra non esse permittendum actori diuidere actionem, ut simul cum emptore et cum uenditore experiatur: satis enim esse hoc solum ei tribui, ut rescisso superiore iudicio in alterum detur ei actio, cum electo reo minus esset consecutus: et hoc iure utimur.

4Non tantum autem quiuis creditor cum uenditore ex ante gesto agere potest, sed et ipse emptor, idque et Iuliano uidetur, quamuis et deducere ipse potest aduersus alium agentem, dum tamen id, quod apud se habet, computet.

5Si seruus deducto peculio uenditus sit, procedit, ut uenditor et deductione uti possit, et, si post uenditionem coeperit aliquid uenditori seruus debere, non minuit peculia, quia non domino debet.

6Quae diximus in emptore et uenditore, eadem sunt et si alio quouis genere dominium mutatum sit, ut legato, dotis datione, quia quasi patrimonium liberi hominis peculium serui intellegitur, ubicumque esset.

48 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium

pr.Libera peculii administratio non permanet neque in fugitiuo neque in subrepto neque in eo, de quo nesciat quis, uiuat an mortuus sit.

1Cui peculii administratio data est, delegare debitorem suum potest.

49 · Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium

pr.Non solum id peculium est, quod dominus seruo concessit, uerum id quoque, quod ignorante quidem eo adquisitum sit, tamen, si rescisset, passurus erat esse in peculio.

1Si ignorante me seruus meus negotia mea administrauerit, tantidem debitor mihi intellegetur, quanti tenebatur, si liber negotia mea administrasset.

2Ut debitor uel seruus domino uel dominus seruo intellegatur, ex causa ciuili computandum est: ideoque si dominus in rationes suas referat se debere seruo suo, cum omnino neque mutuum acceperit neque ulla causa praecesserat debendi, nuda ratio non facit eum debitorem.

50 · Papinianus libro nono quaestionum

pr.Eo tempore, quo in peculio nihil est, pater latitat: in bonorum possessionem eius rei seruandae causa mitti non possum, qui de peculio cum eo acturus sum, quia non fraudationis causa latitat qui, si iudicium acciperet, absolui deberet. nec ad rem pertinet, quod fieri potest, ut damnatio sequatur: nam et si in diem uel sub condicione debeatur, fraudationis causa non uidetur latitare, tametsi potest iudicis iniuria condemnari. sed fideiussorem datum eo tempore, quo nihil in peculio est, teneri putat Iulianus, quoniam fideiussor futurae quoque actionis accipi possit, si tamen sic acceptus est.

1Si creditor patrem, qui de peculio tenebatur, heredem instituerit, quia mortis tempus in Falcidiae ratione spectatur, illius temporis peculium considerabitur.

2Etiam postquam dominus de peculio conuentus est, fideiussor pro seruo accipi potest et ideo, qua ratione, si post actionem dictatam seruus pecuniam exsoluerit, non magis repetere potest quam si iudicium dictatum non fuisset, eadem ratione fideiussor quoque utiliter acceptus uidebitur, quia naturalis obligatio, quam etiam seruus suscipere uidetur, in litem translata non est.

3Seruus alienus, cum bonae fidei seruiret mihi, nummos a Titio mutuatos mihi dedit, ut eum manumitterem, et manumissi: creditor quaerebat, quem de peculio conueniret. dixi, quamquam creditor electionem alias haberet, tamen in proposito dominum esse conueniendum et eum ad exhibendum mecum acturum pecuniae nomine, quae ipsi esset adquisita nec in eam causam alienata, quae pro capite serui facta proponeretur: neque enim admittendum esse distinctionem existimantium, si non manumittam, domini pecuniam esse, manumissione uero secuta uideri pecuniam ex re mea quaesitam mihi, quoniam magis propter rem meam, quam ex re mea pecunia mihi daretur.

51 · Scaeuola libro secundo quaestionum

pr.Quod debetur seruo ab extraneis, agenti de peculio non omnimodo dominus ad quantitatem debiti condemnandus est, cum et sumptus in petendo et euentus exsecutionis possit esse incertus et cogitanda sit mora temporis quod datur iudicatis, aut uenditionis bonorum, si id magis faciendum erit. ergo si paratus sit actiones mandare, absoluetur. quod enim dicitur, si cum uno ex sociis agatur, uniuersum peculium computandum quia sit cum socio actio, in eodem redibit, si actiones paratus sit praestare: et in omnibus, quos idcirco teneri dicimus quia habent actionem, delegatio pro iusta praestatione est.

52 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.Ex facto quaeritur: qui tutelam quasi liber administrabat, seruus pronuntiatus est. an si conueniatur eius dominus a pupillo, cuius quidem potiorem causam quam creditorum ceterorum serui habendam rescriptum est, an uel id deducatur ex peculio, quod domino debetur? et si putaueris posse deduci, an intersit, utrum, cum adhuc in libertate ageret, domini debitor factus est, an postea? et an de peculio impuberi competat? respondi nullum priuilegium praeponi patri uel domino potest, cum ex persona filii uel serui de peculio conueniuntur. plane in ceteris creditoribus habenda est ratio priuilegiorum: quid enim si filius dotem accepit, tutelam administrauit? merito igitur et in seruo, qui pro tutore egit, id rescriptum est, et quia occupantis melior solet esse condicio, quam ceterorum inhibebitur actio. plane si ex re pupilli nomina fecit uel pecuniam in arca deposuit, datur ei uindicatio nummorum et aduersus debitores utilis actio, scilicet si nummos consumpserunt: hic enim alienare eos non potuit: quod et in quouis tutore dicendum est. nec tamen interesse puto, quando domino debere coepit, utrum cum in libertatis possessione esset an postea: nam et si Titii seruo credidero eiusque dominus esse coepero, deducam quod prius credidi, si conueniri de peculio coepero. quid ergo est? quia de peculio actio deficit, utilis actio in dominum quasi tutelae danda erit. ut quod ille pro patrimonio habuit, peculium esse intellegatur.

1Si dos filio familias sit data uel tutelam administrauerit, habenda erit ratio priuilegiorum in actione de peculio dilata interim ceterorum creditorum actione uel interposita cautione, si priores agant, qui priuilegium non habent, restitutum iri quod acceperunt, si inferatur postea cum patre actio priuilegii.

53 · Paulus libro undecimo quaestionum

pr.Si Sticho peculium cum manumitteretur ademptum non est, uidetur concessum: debitores autem conuenire nisi mandatis sibi actionibus non potest.

54 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Filio familias uni ex heredibus praedia praelegauit ut instructa erant cum seruis: hi serui domini debitores fuerunt: quaesitum est, an ceteris heredibus aduersus eum actio de peculio competat. respondit non competere.

55 · Neratius libro primo responsorum

pr.Is cum quo de peculio agebam a te ui exemptus est: quod tunc cum ui eximeres in peculio fuerit, spectari.

56 · Paulus libro secundo ad Neratium

pr.Quod seruus meus pro debitore meo mihi expromisit, ex peculio deduci debet et a debitore nihilo minus debetur. sed uideamus, ne credendum sit peculiare fieri nomen eius, pro quo expromissum est. Paulus: utique si de peculio agente aliquo deducere uelit, illud nomen peculiare facit.

57 · Tryphoninus libro octauo disputationum

pr.Si filius uel seruus, cuius nomine dumtaxat de peculio actum est, ante finitum iudicium decesserit, id peculium respicietur, quod aliquis eorum cum moriebatur habuit.

1Sed eum, qui seruum testamento liberum esse iubet et ei peculium legat, eius temporis peculium legare intellegi Iulianus scribit, quo libertas competit: ideoque omnia incrementa peculii quoquo modo ante aditam hereditatem adquisita ad manumissum pertinere.

2At si quis extraneo peculium serui legauerit, in coniectura uoluntatis testatoris quaestionem esse, et uerosimilius esse id legatum quod mortis tempore in peculio fuerit ita, ut quae ex rebus peculiaribus ante aditam hereditatem accesserint debeantur, ueluti partus ancillarum et fetus pecudum, quae autem seruo donata fuerint siue quid ex operis suis adquisierit, ad legatarium non pertinere.

58 · Scaeuola libro quinto digestorum

pr.Uni ex heredibus praedia legauit ut instructa erant cum seruis et ceteris rebus et quidquid ibi esset: hi serui domino debitores fuerunt tam ex aliis causis quam ex ratione kalendarii: quaesitum est, an ceteris heredibus aduersus eum pecuniae ab his debitae actio de peculio competit. respondit non competere.