D. 14.6DE SENATUS CONSULTO MACEDONIANO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Uerba senatus consulti Macedoniani haec sunt: ‘Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura administrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faenerarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri.’
1Si pendeat, an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio.
2Certe si adrogatus mutuam pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum habebit: fuit enim filius familias.
3In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus consultum Macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit uel cuiusuis dignitatis, senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus consultum cessabit.
2 · Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum
pr.Usque ad quantitatem castrensis peculii, cum filii familias in castrensi peculio uice patrum familiarum fungantur.
3 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Si quis patrem familias esse credidit non uana simplicitate deceptus nec iuris ignorantia, sed quia publice pater familias plerisque uidebatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus fungebatur, cessabit senatus consultum.
1Unde Iulianus libro duodecimo in eo, qui uectigalia conducta habebat, scribit (et est saepe constitutum) cessare senatus consultum.
2Proinde et in eo, qui scire non potuit, an filius familias sit, Iulianus libro duodecimo cessare senatus consultum ait, ut puta in pupillo uel minore uiginti quinque annis. sed in minore, causa cognita et a praetore succurrendum: in pupillo autem etiam alia ratione debuit dicere cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quam sine tutoris auctoritate pupillus dat, quemadmodum ipse dicit Iulianus libro duodecimo, si filius familias crediderit, cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quamuis liberam peculii administrationem habuit: non enim perdere ei peculium pater concedit, cum peculii administrationem permittit: et ideo uindicationem nummorum patri superesse ait.
3Is autem solus senatus consultum offendit, qui mutuam pecuniam filio familias dedit, non qui alias contraxit, puta uendidit locauit uel alio modo contraxit: nam pecuniae datio perniciosa parentibus eorum uisa est. et ideo etsi in creditum abii filio familias uel ex causa emptionis uel ex alio contractu, in quo pecuniam non numeraui, etsi stipulatus sim: licet coeperit esse mutua pecunia, tamen quia pecuniae numeratio non concurrit, cessat senatus consultum. quod ita demum erit dicendum, si non fraus senatus consulto sit cogitata, ut qui credere non potuit magis ei uenderet, ut ille rei pretium haberet in mutui uicem.
4Si a filio familias stipulatus sim et patri familias facto crediderim, siue capite deminutus sit siue morte patris uel alias sui iuris sine capitis deminutione fuerit effectus, debet dici cessare senatus consultum, quia mutua iam patri familias data est:
4 · Scaeuola libro secundo quaestionum
pr.quia quod uolgo dicitur filio familias credi non licere, non ad uerba referendum est, sed ad numerationem.
5 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Ergo hic et in solidum damnabitur, non in id quod facere potest.
6 · Scaeuola libro secundo quaestionum
pr.Contra etiam recte dicetur, si a patre familias stipulatus sis, credas postea filio familias facto, senatus potestatem exercendam, quia expleta est numeratione substantia obligationis.
7 · Ulpianus libro uicesimo nono ad edictum
pr.Item si filius familias fideiusserit, Neratius libro primo et secundo responsorum cessare senatus consultum ait. idem Celsus libro quarto. sed Iulianus adicit, si color quaesitus sit, ut filius familias, qui mutuam accepturus erat, fideiuberet alio reo dato, fraudem senatus consulto factam nocere et dandam exceptionem tam filio familias quam reo, quoniam et fideiussori filii subuenitur.
1Idem ait, si duos reos accepero filium familias et Titium, cum ad filium familias esset peruentura pecunia, ideo autem reum Titium acceperim, ne quasi fideiussor auxilio senatus consulti uteretur, utilem esse exceptionem aduersus fraudem dandam.
2Sed et si filius familias patre suo relegato uel longo tempore absente dotem pro filia promiserit et rem patris pignori dederit, senatus consultum cessabit. patris tamen res non tenebitur: plane si patri heres exstiterit filius et pignus persequatur, exceptione doli summouebitur.
3Mutui dationem non solum numeratae pecuniae, uerum omnium, quae mutua dari possunt, an accipere debeamus, uidendum. sed uerba uidentur mihi ad numeratam pecuniam referri: ait enim senatus ‘mutuam pecuniam dedisset’. sed si fraus sit senatus consulto adhibita, puta frumento uel uino uel oleo mutuo dato, ut his distractis fructibus uteretur pecunia, subueniendum est filio familias.
4Si filius in alterius erat potestate, cum mutua daretur, nunc in alterius, mens senatus consulti non cessat: dabitur itaque exceptio.
5Sed et si patri eius non mors, sed alia causa inciderit quo minus sit in ciuitate, dicendum senatus consulto locum esse.
6Non solum ei, qui mutuam dedisset, sed et successoribus eius deneganda est actio.
7Proinde et si alius mutuam dedit, alius stipulatus est, dabitur aduersus eum exceptio, licet hic non dederit. sed et si alteruter eorum ignorauit in patris esse potestate, seuerius dicendum est utrique nocere. idem est et in duobus reis stipulandi.
8Item si duos filios familias accepero reos, sed alterum putaui patrem familias, intererit, ad quem pecunia peruenit, ut, si eum sciui filium familias ad quem peruenit pecunia, exceptione summouear, si ad eum quem ignorem, non summouear.
9Siue autem sub usuris mutua data sunt siue sine usuris, ad senatus consultum spectat.
10Quamquam autem non declaret senatus, cui exceptionem det, tamen sciendum est et heredem filii, si pater familias decesserit, et patrem eius, si filius familias decesserit, exceptione uti posse.
11Interdum tamenetsi senatus consulto locus sit, tamen in alium datur actio, ut puta filius familias institor mutuam pecuniam accepit: scribit enim Iulianus libro duodecimo ipsum quidem institorem exceptione senatus consulti usurum, si conueniatur, sed institoriam actionem aduersus eum qui praeposuit competere. quamquam, inquit, si ipse pater eum praeposuisset merci suae uel peculiarem exercere passus esset, cessaret senatus consultum, quoniam patris uoluntate contractum uideretur: nam si scit eum negotiari, etiam hoc permississe uidetur, si non nominatim prohibuit merces accipere.
12Proinde si acceperit pecuniam et in rem patris uertit, cessat senatus consultum: patri enim, non sibi accepit. sed et si ab initio non sic accepit, uerum postea in rem patris uertit, cessare senatus consultum libro duodecimo digestorum Iulianus ait intellegendumque ab initio sic accepisse, ut in rem uerteret. non tamen uertisse uidebitur, si mutuam pecuniam acceptam patri in proprium debitum soluit et ideo, si pater ignorauit, adhuc senatus consulto locus erit.
13Quod dicitur in eo, qui studiorum causa absens mutuum acceperat, cessare senatus consultum, ita locum habet, si probabilem modum in mutua non excessit, certe eam quantitatem, quam pater solebat subministrare.
14Si filius accepit mutuam pecuniam, ut eum liberaret, qui, si peteret, exceptione non summoueretur, senatus consulti cessabit exceptio.
15Hoc amplius cessabit senatus consultum, si pater soluere coepit quod filius familias mutuum sumpserit, quasi ratum habuerit.
16Si pater familias factus soluerit partem debiti, cessabit senatus consultum nec solutum repetere potest.
8 · Paulus libro trigensimo ad edictum
pr.Cum tamen a curatore per ignorantiam solutum sit, repeti debet.
9 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Sed si pater familias factus rem pignori dederit, dicendum erit senatus consulti exceptionem ei denegandam usque ad pignoris quantitatem.
1Si ab alio donatam sibi pecuniam filius creditori soluerit, an pater uindicare uel repetere possit? et ait Iulianus, si quidem hac condicione ei donata sit pecunia, ut creditori soluat, uideri a donatore profectam protinus ad creditorem et fieri nummos accipientis: si uero simpliciter ei donauit, alienationem eorum filium non habuisse et ideo, si soluerit, condictionem patri ex omni euentu competere.
2Hoc senatus consultum et ad filias quoque familiarum pertinet nec ad rem pertinet, si adfirmetur ornamenta ex ea pecunia comparasse: nam et ei quoque qui filio familias credidit decreto amplissimi ordinis actio denegatur nec interest, consumpti sint nummi an exstent in peculio. multo igitur magis seueritate senatus consulti eius contractus improbabitur, qui filiae familias mutuum dedit.
3Non solum filio familias et patri eius succurritur, uerum fideiussori quoque et mandatori eius, qui et ipsi mandati habent regressum, nisi forte donandi animo intercesserunt: tunc enim, cum nullum regressum habeant, senatus consultum locum non habebit. sed et si non donandi animo, patris tamen uoluntate intercesserunt, totus contractus a patre uidebitur comprobatus.
4Et hi tamen, qui pro filio familias sine uoluntate patris eius intercesserunt, soluendo non repetent: hoc enim et diuus Hadrianus constituit et potest dici non repetituros. atquin perpetua exceptione tuti sunt: sed et ipse filius, et tamen non repetit, quia hi demum solutum non repetunt, qui ob poenam creditorum actione liberantur, non quoniam exonerare eos lex uoluit.
5Quamquam autem soluendo non repetunt,
10 · Paulus libro trigensimo ad edictum
pr.quia naturalis obligatio manet,
11 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum
pr.tamen, si non opposita exceptione condemnati sunt, utentur senatus consulti exceptione: et ita Iulianus scribit in ipso filio familias exemplo mulieris intercedentis.
12 · Paulus libro trigensimo ad edictum
pr.Si tantum sciente patre creditum sit filio, dicendum est cessare senatus consultum. sed si iusserit pater filio credi, deinde ignorante creditore mutauerit uoluntatem, locus senatus consulto non erit, quoniam initium contractus spectandum est.
13 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.Si quod alii mutuum dedimus a filio familias nouandi causa stipulemur, non esse impedimento senatus consultum Iulianus scribit.
14 · Iulianus libro duodecimo digestorum
pr.Filium habeo et ex eo nepotem: nepoti meo creditum est iussu patris eius: quaesitum est, an contra senatus consultum fieret. dixi, etiamsi uerbis senatus consulti filii continerentur, tamen et in persona nepotis idem seruari debere: iussum autem huius patris non efficere, quo minus contra senatus consultum creditum existimaretur, cum ipse in ea causa esset, ut pecuniam mutuam inuito patre suo accipere non possit.
15 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.Nihil interest, quis filio familias crediderit, utrum priuatus an ciuitas: nam in ciuitate quoque senatus consultum locum habere diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.
16 · Paulus libro quarto responsorum
pr.Si filius familias absente patre, quasi ex mandato eius pecuniam acceperit, cauisset et ad patrem litteras emisit, ut eam pecuniam in prouincia solueret, debet pater, si actum filii sui improbat, continuo testationem interponere contrariae uoluntatis.
17 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Filius familias si in id acceperit mutuam pecuniam, ut eam pro sorore sua in dotem daret, pater eius de in rem uerso actione tenebitur: ipsi enim mortua in matrimonio puella repetitio dotis datur.
18 · Uenuleius libro secundo stipulationum
pr.Creditorem filii familias mortuo eo fideiussorem accipere non posse Iulianus scribit, quia nulla obligatio aut ciuilis aut naturalis supersit, cui fideiussor accedat: plane a patre eius actionis nomine, quae de peculio aduersus eum competat, fideiussorem recte accipi.
19 · Pomponius libro septimo ex uariis lectionibus
pr.Iulianus scribit exceptionem senatus consulti Macedoniani nulli obstare, nisi qui sciret aut scire potuisset filium familias esse eum cui credebat.
20 · Pomponius libro quinto senatus consultorum
pr.Si is, cui, dum in potestate patris esset, mutua pecunia data fuerat, pater familias factus per ignorantiam facti nouatione facta eam pecuniam expromisit, si petatur ex ea stipulatione, in factum excipiendum erit.