IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 14

D. 14.5QUOD CUM EO, QUI IN ALIENA POTESTATE EST, NEGOTIUM GESTUM ESSE DICETUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Omnia proconsul agit, ut qui contraxit cum eo, qui in aliena potestate sit, etiamsi deficient superiores actiones, id est exercitoria institoria tributoriaue, nihilo minus tamen in quantum ex bono et aequo res patitur suum consequatur. siue enim iussu eius, cuius in potestate sit, negotium gestum fuerit, in solidum eo nomine iudicium pollicetur: siue non iussu, sed tamen in rem eius uersum fuerit, eatenus introducit actionem, quatenus in rem eius uersum fuerit: siue neutrum eorum sit, de peculio actionem constituit.

2 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Ait praetor: ‘In eum, qui emancipatus aut exheredatus erit quiue abstinuit se hereditate eius cuius in potestate cum moritur fuerit, eius rei nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, siue sua uoluntate siue iussu eius in cuius potestate erit contraxerit, siue in peculium ipsius siue in patrimonium eius cuius in potestate fuerit ea res redacta fuerit, actionem causa cognita dabo in quod facere potest.’

1Sed et si citra emancipationem sui iuris factus sit uel in adoptionem datus, deinde pater naturalis decesserit, item si quis ex minima parte sit institutus, aequissimum est causa cognita etiam in hunc dari actionem in id quod facere potest.

3 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Sed an hic detrahi debeat quod aliis debetur, tractari potest. et si quidem sint creditores, qui, cum esset alienae potestatis, cum eo contraxerunt, recte dicetur occupantis meliorem esse condicionem, nisi si quis priuilegiarius ueniat: huius enim non sine ratione prioris ratio habebitur. quod si qui sint, qui, posteaquam sui iuris factus est, cum eo contraxerunt, puto horum rationem habendam.

4 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed si ex parte non modica sit heres scriptus filius, in arbitrio est creditoris, utrum pro portione hereditaria an in solidum eum conueniat. sed et hic iudex aestimare debeat, ne forte in id quod facere potest debeat conueniri.

1Interdum autem et si exheredatus filius uel emancipatus sit, in solidum actio aduersus eum dabitur, ut puta si patrem familias se mentitus est, cum contraheretur cum eo: nam libro secundo digestorum Marcellus scripsit, etiamsi facere non possit, conueniendum propter mendacium.

2Quamquam autem ex contractu in id quod facere potest actio in eum datur, tamen ex delictis in solidum conuenietur.

3Soli autem filio succurritur non etiam heredi eius: nam et Papinianus libro nono quaestionum scribit in heredem filii in solidum dandam actionem.

4Sed an etiam temporis haberi debeat ratio, ut, si quidem ex continenti cum filio agatur, detur actio in id quod facere potest, sin uero post multos annos, non debeat indulgeri? et mihi uidetur rationem habendam esse: in hoc enim causae cognitio uertitur.

5Is qui de peculio egit, cum posset quod iussu, in ea causa est, ne possit quod iussu postea agere, et ita Proculus existimat: sed si deceptus de peculio egit, putat Celsus succurrendum ei: quae sententia habet rationem.

5 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Si filius familias uiuo patre conuentus et condemnatus sit, in emancipatum uel exheredatum postea iudicati actio in id quod facere potest danda est.

1Si filio exheredato ex senatus consulto Trebelliano hereditas patris restituta sit, non debebit in quantum facere potest, sed in solidum condemnari, quia effectu quodammodo heres est.

2Sed si coactus immiscuerit se, ut restituat hereditatem, perinde obseruandum, ac si se abstinuisset.

6 · Ulpianus libro secundo disputationum

pr.Eum, qui se patrem familias simulauit et mandante aliquo stipulatus est, mandati teneri Marcellus scribsit, quamuis rem praestare non possit: et sane uerum est teneri eum debere, quia dolo fecit. hoc et in omnibus bonae fidei iudiciis dicendum erit.

7 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Pater filio permisit mutuam pecuniam accipere et per epistulam creditori mandauit, ut ei crederet: filius ex minima parte patri heres exstitit. respondi esse in potestate creditoris, utrum filium, cui credidisset, in solidum, an heredes, pro qua parte quisque successisset, mallet conuenire: sed filius condemnatur in quantum facere potest.

8 · Paulus libro primo decretorum

pr.Titianus Primus praeposuerat seruum mutuis pecuniis dandis et pignoribus accipiendis: is seruus etiam negotiatoribus hordei solebat pro emptore suscipere debitum et soluere. cum fugisset seruus et is, cui delegatus fuerat dare pretium hordei, conueniret dominum nomine institoris, negabat eo nomine se conueniri posse, quia non in eam rem praepositus fuisset. cum autem et alia quaedam gessisse et horrea conduxisse et multis soluisse idem seruus probaretur, praefectus annonae contra dominum dederat sententiam. dicebamus quasi fideiussionem esse uideri, cum pro alio solueret debitum, non pro aliis suscipit debitum: non solere autem ex ea causa in dominum dari actionem nec uidetur hoc dominum mandasse. sed quia uidebatur in omnibus eum suo nomine substituisse, sententiam conseruauit imperator.