IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 14

D. 14.4DE TRIBUTORIA ACTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Huius quoque edicti non minima utilitas est, ut dominus, qui alioquin in serui contractibus priuilegium habet (quippe cum de peculio dumtaxat teneatur, cuius peculii aestimatio deducto quod domino debetur fit), tamen, si scierit seruum peculiari merce negotiari, uelut extraneus creditor ex hoc edicto in tributum uocatur.

1Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad seruos fullones uel sarcinatores uel textores uel uenaliciarios pertineat, tamen Pedius libro quinto decimo scribit ad omnes negotiationes porrigendum edictum.

2Peculiarem autem mercem non sic uti peculium accipimus, quippe peculium deducto quod domino debetur accipitur, merx peculiaris, etiamsi nihil sit in peculio, dominum tributoria obligat, ita demum si sciente eo negotiabitur.

3Scientiam hic eam accipimus, quae habet et uoluntatem, sed ut ego puto, non uoluntatem, sed patientiam: non enim uelle debet dominus, sed non nolle. si igitur scit et non protestatur et contra dicit, tenebitur actione tributoria.

4Potestatis uerbum ad omnem sexum, item ad omnes, qui sunt alieno iuri subiecti, porrigendum erit.

5Non solum ad seruos pertinebit tributoria actio, uerum ad eos quoque, qui nobis bona fide seruiunt, siue liberi siue serui alieni sunt, uel in quibus usum fructum habemus,

2 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.ut tamen merx, qua peculiariter negotietur, ad nos pertineat.

3 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed si seruus communis sit et ambo sciant domini, in utrumlibet ex illis dabitur actio: at si alter scit, alter ignorauit, in eum qui scit dabitur actio, deducetur tamen solidum quod ei qui ignorauit debetur. quod si ipsum quis ignorantem conuenerit, quoniam de peculio conuenitur, deducetur etiam id quod scienti debetur et quidem in solidum: nam et si ipse de peculio conuentus esset, solidum quod ei deberetur deduceretur, et ita Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit.

1Si seruus pupilli uel furiosi sciente tutore uel curatore in merce peculiari negotietur, dolum quidem tutoris uel curatoris nocere pupillo uel furioso non debere puto, nec tamen lucrosum esse debere, et ideo hactenus eum ex dolo tutoris tributoria teneri, si quid ad eum peruenerit: idem et in furioso puto. quamuis Pomponius libro octauo epistularum, si soluendo tutor sit, ex dolo eius pupillum teneri scripsit: et sane hactenus tenebitur, ut actionem, quam contra tutorem habeat, praestet.

2Sed et si ipsius pupilli dolo factum sit, si eius aetatis sit, ut doli capax sit, efficere ut teneatur, quamuis scientia eius non sufficiat ad negotiationem. quid ergo est? scientia quidem tutoris et curatoris debet facere locum huic actioni: dolus autem quatenus noceat, ostendi.

4 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Si pupillus, cuius tutor scierit, pubes factus uel furiosus sanae mentis dolum admittant, tenentur ex hoc edicto.

5 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Procuratoris autem scientiam et dolum nocere debere domino neque Pomponius dubitat nec nos dubitamus.

1Si uicarius serui mei negotietur, si quidem me sciente, tributoria tenebor, si me ignorante, ordinario sciente, de peculio eius actionem dandam Pomponius libro sexagensimo scripsit, nec deducendum ex uicarii peculio, quod ordinario debetur, cum id quod mihi debetur deducatur. sed si uterque scierimus, et tributoriam et de peculio actionem competere ait, tributoriam uicarii nomine, de peculio uero ordinarii: eligere tamen debere agentem, qua potius actione experiatur, sic tamen, ut utrumque tribuatur et quod mihi et quod seruo debetur, cum, si seruus ordinarius ignorasset, deduceretur integrum, quod ei a uicario debetur.

2Sed et si ancilla negotiabitur, admittendam tributoriam dicimus.

3Item parui refert, cum ipso seruo contrahatur an cum institore eius.

4‘mercis nomine’ merito adicitur, ne omnis negotiatio cum eo facta tributoriam inducat.

5Per hanc actionem tribui iubetur, quod ex ea merce et quod eo nomine receptum est.

6In tributum autem uocantur, qui in potestate habent, cum creditoribus mercis.

7Sed est quaesitum, dominus utrum ita demum partietur ex merce, si quid ei mercis nomine debeatur, an uero et si ex alia causa. et Labeo ait, ex quacumque causa ei debeatur, paruique referret, ante mercem an postea ei debere quid seruus coeperit: sufficere enim, quod priuilegium deductionis perdidit.

8Quid tamen si qui contrahebant ipsam mercem pignori acceperint? puto debere dici, praeferendos domino iure pignoris.

9Siue autem domino siue his qui in potestate eius sunt, debeatur, utique erit tribuendum.

10Sed si duo pluresue domini sint, utique omnibus tribuetur pro rata debiti sui.

11Non autem totum peculium uenit in tributum, sed id dumtaxat, quod ex ea merce est, siue merces manent siue pretium earum receptum conuersumue est in peculium.

12Sed et si adhuc debeatur mercis nomine a quibusdam, quibus solebat seruus distrahere, hoc quoque tribuetur, prout fuerit receptum.

13Si praeter mercem seruus iste in tabernam habeat instrumentum, an hoc quoque tribuatur? et Labeo ait et hoc tribui, et est aequissimum: plerumque enim hic apparatus ex merce est, immo semper. cetera tamen, quae extra haec in peculium habuit, non tribuentur, ut puta argentum habuit uel aurum, nisi si haec ex merce comparauit.

14Item si mancipia in negotiatione habuit ex merce parata, etiam haec tribuentur.

15Si plures habuit seruus creditores, sed quosdam in mercibus certis, an omnes in isdem confundendi erunt et omnes in tributum uocandi? ut puta duas negotiationes exercebat, puta sagariam et linteariam, et separatos habuit creditores. puto separatim eos in tributum uocari: unusquisque enim eorum merci magis quam ipsi credidit.

16Sed si duas tabernas eiusdem negotiationis exercuit et ego fui tabernae uerbi gratia quam ad Bucinum habuit ratiocinator, alius eius quam trans Tiberim, aequissimum puto separatim tributionem faciendam, ne ex alterius re merceue alii indemnes fiant, alii damnum sentiant.

17Plane si in eadem taberna merces deferebantur, licet hae quae extent ex unius creditoris pecunia sint comparatae, dicendum erit omnes in tributum uenire, nisi fuerint creditori pigneratae.

18Sed si dedi mercem meam uendendam et exstat, uideamus, ne iniquum sit in tributum me uocari. et si quidem in creditum ei abiit, tributio locum habebit: enimuero si non abit, quia res uenditae non alias desinunt esse meae, quamuis uendidero; nisi aere soluto uel fideiussore dato uel alias satisfacto, dicendum erit uindicare me posse.

19Tributio autem fit pro rata eius quod cuique debeatur, et ideo, si unus creditor ueniat desiderans tribui, integram portionem consequitur, sed quoniam fieri potest, ut alius quoque uel alii exsistere possint mercis peculiaris creditores, cauere debet creditor iste pro rata se refusurum, si forte alii emerserint creditores.

6 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Non enim haec actio sic ut de peculio occupantis meliorem causam facit, sed aequalem condicionem quandoque agentium.

7 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Illud quoque cauere debet, si quid aliud domini debitum emerserit, refusurum se ei pro rata. finge enim condicionale debitum imminere uel in occulto esse: hoc quoque admittendum est: nam iniuriam dominus pati non debet, licet in tributum uocatur.

1Quid tamen si dominus tribuere nolit nec hanc molestiam suscipere, sed peculio uel mercibus cedere paratus sit? Pedius refert audiendum eum, quae sententia habet aequitatem: et plerumque arbitrum in hanc rem praetor debebit dare, cuius interuentu tribuantur merces peculiares.

2Si cuius dolo malo factum est, quo minus ita tribueretur, in eum tributoria datur, ut quanto minus tributum sit quam debuerit, praestet: quae actio dolum malum coercet domini. minus autem tribuere uidetur etiam si nihil tributum sit. si tamen ignorans in merce seruum habere minus tribuit, non uidetur dolo minus tribuisse, sed re comperta si non tribuat, dolo nunc non caret. proinde si sibi ex ea merce solui fecit, utique dolo uidetur minus tribuisse.

3Sed et si mercem perire passus est aut eam auertit aut uilioris data opera distraxit uel si ab emptoribus pretium non exegerit, dicendum erit teneri eum tributoria, si dolus interuenit.

4Sed et si negauerit dominus cuiquam deberi, uidendum erit, an tributoriae locus sit: et est uerior Labeonis sententia tributoriam locum habere: alioquin expediet domino negare.

5Haec actio et perpetuo et in heredem datur de eo dumtaxat quod ad eum peruenit,

8 · Iulianus libro undecimo digestorum

pr.quia non de dolo est, sed rei persecutionem continet: quare etiam mortuo seruo dominus, item heres eius perpetuo teneri debebit propter factum defuncti: quamuis non aliter quam dolo interueniente competat.

9 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Quod in herede dicimus, idem erit et in ceteris successoribus.

1Eligere quis debet, qua actione experiatur, utrum de peculio an tributoria, cum scit sibi regressum ad aliam non futurum. plane si quis uelit ex alia causa tributoria agere, ex alia causa de peculio, audiendus erit.

2Si seruo testamento manumisso peculium legatum sit, non debere heredem tributoria teneri, quasi neque ad eum peruenerit neque dolo fecerit, Labeo ait. sed Pomponius libro sexagensimo scripsit heredem nisi curauerit caueri sibi a seruo uel deduxit a peculio quod tribuendum erat, teneri tributoria, quae sententia non est sine ratione: ipse enim auctor doli est, qui id egit, ne intribueret: totiens enim in heredem damus de eo quod ad eum peruenit, quotiens ex dolo defuncti conuenitur, non quotiens ex suo.

10 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.De peculio actione etiam cum emptore serui agi potest, tributoria non potest,

11 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Aliquando etiam agentibus expedit potius de peculio agere quam tributoria: nam in hac actione de qua loquimur hoc solum in diuisionem uenit, quod in mercibus est quibus negotiatur quodque eo nomine receptum est: at in actione de peculio totius peculii quantitas spectatur, in quo et merces continentur. et fieri potest, ut dimidia forte parte peculii aut tertia uel etiam minore negotietur: fieri praeterea potest, ut patri dominoue nihil debeat.

12 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.Alius dumtaxat de peculio, alius tributoria serui nomine cum domino agit: quaesitum est, an deducere dominus de peculio debeat, quod tributoria agenti praestaturus sit. respondit: tributoria actione tunc demum agi potest, cum dominus in distribuendo pretio mercis edicto praetoris non satisfecit, id est cum maiorem partem debiti sui deduxit quam creditoribus tribuit, ueluti si, cum in merce triginta fuissent, in quam ipse quidem quindecim crediderat, duo autem extranei triginta, tota quindecim deduxerit, et creditoribus reliqua quindecim dederit, cum deberet sola decem deducere, extraneis dena tribuere. cum igitur hoc fecit, nec intellegendus est seruum a se liberasse eo, quod quinque adhuc nomine eius tributoria actione praestaturus sit: quare si agi de peculio coeperit, cum forte extra mercem peculium esset, quinque tamquam adhuc creditor serui deducere debebit.