IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 14

D. 14.3DE INSTITORIA ACTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Aequum praetori uisum est, sicut commoda sentimus ex actu institorum, ita etiam obligari nos ex contractibus ipsorum et conueniri. sed non idem facit circa eum qui institorem praeposuit, ut experiri possit: sed si quidem seruum proprium institorem habuit, potest esse securus adquisitis sibi actionibus: si autem uel alienum seruum uel etiam hominem liberum, actione deficietur: ipsum tamen institorem uel dominum eius conuenire poterit uel mandati uel negotiorum gestorum. Marcellus autem ait debere dari actionem ei qui institorem praeposuit in eos, qui cum eo contraxerint.

2 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Eo nomine, quo institor contraxit, si modo aliter rem suam seruare non potest.

3 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Institor appellatus est ex eo, quod negotio gerendo instet: nec multum facit, tabernae sit praepositus an cuilibet alii negotiationi,

4 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.cum interdum etiam ad homines honestos adferant merces et ibi uendant. nec mutat causam actionis locus uendendi emendiue, cum utroque modo uerum sit institorem emisse aut uendidisse.

5 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Cuicumque igitur negotio praepositus sit, institor recte appellabitur.

1Nam et Seruius libro primo ad Brutum ait, si quid cum insulario gestum sit uel eo, quem quis aedificio praeposuit uel frumento coemendo, in solidum eum teneri.

2Labeo quoque scripsit, si quis pecuniis faenerandis, agris colendis, mercaturis redempturisque faciendis praeposuerit, in solidum eum teneri.

3Sed et si in mensa habuit quis seruum praepositum, nomine eius tenebitur.

4Sed etiam eos institores dicendos placuit, quibus uestiarii uel lintearii dant uestem circumferendam et distrahendam, quos uolgo circitores appellamus.

5Sed et muliones quis proprie institores appellet,

6Item fullonum et sarcinatorum praepositus. stabularii quoque loco institorum habendi sunt.

7Sed et si tabernarius seruum suum peregre mitteret ad merces comparandas et sibi mittendas, loco institoris habendum Labeo scripsit.

8Idem ait, si libitinarius seruum pollinctorem habuerit isque mortuum spoliauerit, dandam in eum quasi institoriam actionem, quamuis et furti et iniuriarum actio competeret.

9Idem Labeo ait: si quis pistor seruum suum solitus fuit in certum locum mittere ad panem uendendum, deinde is pecunia accepta praesenti, ut per dies singulos eis panem praestaret, conturbauerit, dubitari non oportet, quin, si permisit ei ita dari summas, teneri debeat.

10Sed et cum fullo peregre proficiscens rogasset, ut discipulis suis, quibus tabernam instructam tradiderat, imperaret, post cuius profectionem uestimenta discipulus accepisset et fugisset, fullonem non teneri, si quasi procurator fuit relictus: sin uero quasi institor, teneri eum. plane si adfirmauerit mihi recte me credere operariis suis, non institoria, sed ex locato tenebitur.

11Non tamen omne, quod cum institore geritur, obligat eum qui praeposuit, sed ita, si eius rei gratia, cui praepositus fuerit, contractum est, id est dumtaxat ad id quod eum praeposuit.

12Proinde si praeposui ad mercium distractionem, tenebor nomine eius ex empto actione: item si forte ad emendum eum praeposuero, tenebor dumtaxat ex uendito: sed neque si ad emendum, et ille uendiderit, neque si ad uendendum, et ille emerit, debebit teneri, idque Cassius probat.

13Sed si pecuniam quis crediderit institori ad emendas merces praeposito, locus est institoriae, idemque et si ad pensionem pro taberna exsoluendam: quod ita uerum puto, nisi prohibitus fuit mutuari.

14Si ei, quem ad uendendum emendumue oleum praeposui, mutuum oleum datum sit, dicendum erit institoriam locum habere.

15Item si institor, cum oleum uendidisset, anulum arrae nomine acceperit neque eum reddat, dominum institoria teneri: nam eius rei, in quam praepositus est, contractum est: nisi forte mandatum ei fuit praesenti pecunia uendere. quare si forte pignus institor ob pretium acceperit, institoriae locus erit.

16Item fideiussori, qui pro institore interuenerit, institoria competit: eius enim rei sequella est.

17Si ab alio institor sit praepositus, is tamen decesserit qui praeposuit et heres ei extiterit, qui eodem institore utatur, sine dubio teneri eum oportebit. nec non, si ante aditam hereditatem cum eo contractum est, aequum est ignoranti dari institoriam actionem.

18Sed et si procurator meus, tutor, curator institorem praeposuerit, dicendum erit ueluti a me praeposito dandam institoriam actionem.

6 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Sed et in ipsum procuratorem, si omnium rerum procurator est, dari debebit institoria.

7 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Sed et si quis meam rem gerens praeposuerit et ratum habuero, idem erit dicendum.

1Parui autem refert, quis sit institor, masculus an femina, liber an seruus proprius uel alienus. item quisquis praeposuit: nam et si mulier praeposuit, competet institoria exemplo exercitoriae actionis et si mulier sit praeposita, tenebitur etiam ipsa. sed et si filia familias sit uel ancilla praeposita, competit institoria actio.

2Pupillus autem institor obligat eum, qui eum praeposuit, institoria actione, quoniam sibi imputare debet, qui eum praeposuit.

8 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Nam et plerique pueros puellasque tabernis praeponunt.

9 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Uerum si ipse pupillus praeposuerit, si quidem tutoris auctoritate, obligabitur, si minus, non.

10 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Eatenus tamen dabitur in eum actio, quatenus ex ea re locupletior est.

11 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Sed si pupillus heres extiterit ei qui praeposuerat, aequissimum erit pupillum teneri, quamdiu praepositus manet: remouendus enim fuit a tutoribus, si nollent opera eius uti.

1Sed et si minor uiginti quinque annis erit qui praeposuit, auxilio aetatis utetur non sine causae cognitione.

2De quo palam proscriptum fuerit, ne cum eo contrahatur, is praepositi loco non habetur: non enim permittendum erit cum institore contrahere, sed si quis nolit contrahi, prohibeat: ceterum qui praeposuit tenebitur ipsa praepositione.

3Proscribere palam sic accipimus claris litteris, unde de plano recte legi possit, ante tabernam scilicet uel ante eum locum in quo negotiatio exercetur, non in loco remoto, sed in euidenti. litteris utrum Graecis an Latinis? puto secundum loci condicionem, ne quis causari possit ignorantiam litterarum. certe si quis dicat ignorasse se litteras uel non obseruasse quod propositum erat, cum multi legerent cumque palam esset propositum, non audietur.

4Proscriptum autem perpetuo esse oportet: ceterum si per id temporis, quo propositum non erat, uel obscurata proscriptione contractum sit, institoria locum habebit. proinde si dominus quidem mercis proscripsisset, alius autem sustulit aut uetustate uel pluuia uel quo simili contingit, ne proscriptum esset uel non pareret, dicendum eum qui praeposuit teneri. sed si ipse institor decipiendi mei causa detraxit, dolus ipsius praeponenti nocere debet, nisi particeps doli fuerit qui contraxit.

5Condicio autem praepositionis seruanda est: quid enim si certa lege uel interuentu cuiusdam personae uel sub pignore uoluit cum eo contrahi uel ad certam rem? aequissimum erit id seruari, in quo praepositus est. item si plures habuit institores, uel cum omnibus simul contrahi uoluit uel cum uno solo. sed et si denuntiauit cui, ne cum eo contraheret, non debet institoria teneri: nam et certam personam possumus prohibere contrahere uel certum genus hominum uel negotiatorum, uel certis hominibus permittere. sed si alias cum alio contrahi uetuit continua uariatione, danda est omnibus aduersus eum actio: neque enim decipi debent contrahentes.

6Sed si in totum prohibuit cum eo contrahi, praepositi loco non habetur, cum magis hic custodis sit loco quam institoris: ergo nec uendere mercem hic poterit nec modicum quid ex taberna.

7Si institoria recte actum est, tributoria ipso iure locum non habet: neque enim potest habere locum tributoria in merce dominica. quod si non fuit institor dominicae mercis, tributoria superest actio.

8Si a seruo tuo operas uicarii eius conduxero et eum merci meae institorem fecero isque tibi mercem uendiderit, emptio est: nam cum dominus a seruo emit, est emptio, licet non sit dominus obligatus, usque adeo, ut etiam pro emptore et possidere et usucapere dominus possit:

12 · Iulianus libro undecimo digestorum

pr.et ideo utilis institoria actio aduersus me tibi competet, mihi uero aduersus te uel de peculio dispensatoris, si ex conducto agere uelim, uel de peculio uicarii, quod ei mercem uendendam mandauerim: pretiumque, quo emisti, in rem tuam uersum uideri poterit eo, quod debitor serui tui factus esses.

13 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Habebat quis seruum merci oleariae praepositum Arelate, eundem et mutuis pecuniis accipiendis: acceperat mutuam pecuniam: putans creditor ad merces eum accepisse egit proposita actione: probare non potuit mercis gratia eum accepisse. licet consumpta est actio nec amplius agere poterit, quasi pecuniis quoque mutuis accipiendis esset praepositus, tamen Iulianus utilem ei actionem competere ait.

1Meminisse autem oportebit institoria dominum ita demum teneri, si non nouauerit quis eam obligationem uel ab institore uel ab alio nouandi animo stipulando.

2Si duo pluresue tabernam exerceant et seruum, quem ex disparibus partibus habebant, institorem praeposuerint, utrum pro dominicis partibus teneantur an pro aequalibus an pro portione mercis an uero in solidum, Iulianus quaerit. et uerius esse ait exemplo exercitorum et de peculio actionis in solidum unumquemque conueniri posse, et quidquid is praestiterit qui conuentus est, societatis iudicio uel communi diuidundo consequetur, quam sententiam et supra probauimus.

14 · Paulus libro quarto ad Plautium

pr.Idem erit et si alienus seruus communi merci praepositus sit: nam aduersus utrumque in solidum actio dari debet et quod quisque praestiterit, eius partem societatis uel communi diuidundo iudicio consequetur. certe ubicumque actio societatis uel communi diuidundo cessat, quemque pro parte sua condemnari oportere constat, ueluti si is, cuius seruo creditum est, duobus heredibus institutis ei seruo libertatem dederit: nam heredum quisque pro sua parte conueniendi sunt, quia cessat inter eos communi diuidundo iudicium.

15 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Nouissime sciendum est has actiones perpetuo dari et in heredem et heredibus.

16 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si cum uilico alicuius contractum sit, non datur in dominum actio, quia uilicus propter fructus percipiendos, non propter quaestum praeponitur. si tamen uilicum distrahendis quoque mercibus praepositum habuero, non erit iniquum exemplo institoriae actionem in me competere.

17 · Paulus libro trigensimo ad edictum

pr.Si quis mancipiis uel iumentis pecoribusue emendis uendendisque praepositus sit, non solum institoria competit aduersus eum qui praeposuit, sed etiam redhibitoria uel ex stipulatu duplae simplaeue in solidum actio danda est.

1Si seruum Titii institorem habueris, uel tecum ex hoc edicto uel cum Titio ex inferioribus edictis agere potero. sed si tu cum eo contrahi uetuisti, cum Titio dumtaxat agi poterit.

2Si impubes patri habenti institores heres exstiterit, deinde cum his contractum fuerit, dicendum est in pupillum dari actionem propter utilitatem promiscui usus, quemadmodum ubi post mortem tutoris, cuius auctoritate institor praepositus est, cum eo contrahitur.

3Eius contractus certe nomine, qui ante aditam hereditatem intercessit, etiamsi furiosus heres exsistat, dandam esse actionem etiam Pomponius scripsit: non enim imputandum est ei, qui sciens dominum decessisse cum institore exercente mercem contrahat.

4Proculus ait, si denuntiauero tibi, ne seruo a me praeposito crederes, exceptionem dandam: ‘si ille illi non denuntiauerit, ne illi seruo crederet’. sed si ex eo contractu peculium habeat aut in rem meam uersum sit nec uelim quo locupletior sim soluere, replicari de dolo malo oportet: nam uideri me dolum malum facere, qui ex aliena iactura lucrum quaeram.

5Ex hac causa etiam condici posse uerum est.

18 · Paulus libro singulari de uariis lectionibus

pr.Institor est, qui tabernae locoue ad emendum uendendumue praeponitur quique sine loco ad eundem actum praeponitur.

19 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.In eum, qui mutuis accipiendis pecuniis procuratorem praeposuit, utilis ad exemplum institoriae dabitur actio: quod aeque faciendum erit et si procurator soluendo sit, qui stipulanti pecuniam promisit.

1Si dominus, qui seruum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam idem per libertum negotium exercuit, uarietate status non mutabitur periculi causa.

2Tabernae praepositus a patre filius mercium causa mutuam pecuniam accepit: pro eo pater fideiussit: etiam institoria ab eo petetur, cum acceptae pecuniae speciem fideiubendo negotio tabernae miscuerit.

3Seruus pecuniis tantum faenerandis praepositus per intercessionem aes alienum suscipiens ut institorem dominum in solidum iure praetorio non adstringit: quod autem pro eo, qui pecuniam faenerauit, per delegationem alii promisit, a domino recte petetur, cui pecuniae creditae contra eum qui delegauit actio quaesita est.

20 · Scaeuola libro quinto digestorum

pr.Lucius Titius mensae nummulariae quam exercebat habuit libertum praepositum: is Gaio Seio cauit in haec uerba: ‘Octauius Terminalis rem agens Octauii Felicis Domitio Felici salutem. habes penes mensam patroni mei denarios mille, quos denarios uobis numerare debebo pridie kalendas Maias.’ quaesitum est, Lucio Titio defuncto sine herede bonis eius uenditis an ex epistula iure conueniri Terminalis possit. respondit nec iure his uerbis obligatum nec aequitatem conueniendi eum superesse, cum id institoris officio ad fidem mensae protestandam scripsisset.