IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 14

D. 14.2DE LEGE RHODIA DE IACTU

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Lege Rodia cauetur, ut si leuandae nauis gratia iactus mercium factus est, omnium contributione sarciatur quod pro omnibus datum est.

2 · Paulus libro trigensimo quarto ad edictum

pr.Si laborante naue iactus factus est, amissarum mercium domini, si merces uehendas locauerant, ex locato cum magistro nauis agere debent: is deinde cum reliquis, quorum merces saluae sunt, ex conducto, ut detrimentum pro portione communicetur, agere potest. Seruius quidem respondit ex locato agere cum magistro nauis debere, ut ceterorum uectorum merces retineat, donec portionem damni praestent. immo etsi retineat merces magister, ultro ex locato habiturus est actionem cum uectoribus: quid enim si uectores sint, qui nullas sarcinas habeant? plane commodius est, si sint, retinere eas. at si non totam nauem conduxerit, ex conducto aget, sicut uectores, qui loca in nauem conduxerunt: aequissimum enim est commune detrimentum fieri eorum, qui propter amissas res aliorum consecuti sunt, ut merces suas saluas haberent.

1Si conseruatis mercibus deterior facta sit nauis aut si quid exarmauerit, nulla facienda est collatio, quia dissimilis earum rerum causa sit, quae nauis gratia parentur et earum, pro quibus mercedem aliquis acceperit: nam et si faber incudem aut malleum fregerit, non imputaretur ei qui locauerit opus. sed si uoluntate uectorum uel propter aliquem metum id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet.

2Cum in eadem naue uaria mercium genera complures mercatores coegissent praetereaque multi uectores serui liberique in ea nauigarent, tempestate graui orta necessario iactura facta erat: quaesita deinde sunt haec: an omnes iacturam praestare oporteat et si qui tales merces imposuissent, quibus nauis non oneraretur, uelut gemmas margaritas? et quae portio praestanda est? et an etiam pro liberis capitibus dari oporteat? et qua actione ea res expediri possit? placuit omnes, quorum interfuisset iacturam fieri, conferre oportere, quia id tributum obseruatae res deberent: itaque dominum etiam nauis pro portione obligatum esse. iacturae summam pro rerum pretio distribui oportet. corporum liberorum aestimationem nullam fieri posse. ex conducto dominos rerum amissarum cum nauta, id est cum magistro acturos. itidem agitatum est, an etiam uestimentorum cuiusque et anulorum aestimationem fieri oporteat: et omnium uisum est, nisi si qua consumendi causa imposita forent, quo in numero essent cibaria: eo magis quod, si quando ea defecerint in nauigationem, quod quisque haberet in commune conferret.

3Si nauis a piratis redempta sit, Seruius Ofilius Labeo omnes conferre debere aiunt: quod uero praedones abstulerint, eum perdere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas merces redemerit.

4Portio autem pro aestimatione rerum quae saluae sunt et earum quae amissae sunt praestari solet, nec ad rem pertinet, si hae quae amissae sunt pluris ueniri poterunt, quoniam detrimenti, non lucri fit praestatio. sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, aestimatio debet haberi non quanti emptae sint, sed quanti uenire possunt.

5Seruorum quoque qui in mare perierunt non magis aestimatio facienda est, quam si qui aegri in naue decesserint aut aliqui sese praecipitauerint.

6Si quis ex uectoribus soluendo non sit, hoc detrimentum magistri nauis non erit: nec enim fortunas cuiusque nauta excutere debet.

7Si res quae iactae sunt apparuerint, exoneratur collatio: quod si iam contributio facta sit, tunc hi qui soluerint agent ex locato cum magistro, ut is ex conducto experiatur et quod exegerit reddat.

8Res autem iacta domini manet nec fit adprehendentis, quia pro derelicto non habetur.

3 · Papinianus libro nono decimo responsorum

pr.Cum arbor aut aliud nauis instrumentum remouendi communis periculi causa deiectum est, contributio debetur.

4 · Callistratus libro secundo quaestionum

pr.Nauis onustae leuandae causa, quia intrare flumen uel portum non potuerat cum onere, si quaedam merces in scapham traiectae sunt, ne aut extra flumen periclitetur aut in ipso ostio uel portu, eaque scapha summersa est, ratio haberi debet inter eos, qui in naue merces saluas habent, cum his qui in scapha perdiderunt, proinde tamquam si iactura facta esset: idque Sabinus quoque libro secundo responsorum probat. contra si scapha cum parte mercium salua est, nauis periit, ratio haberi non debet eorum, qui in naue perdiderunt, quia iactus in tributum naue salua uenit.

1Sed si nauis, quae in tempestate iactu mercium unius mercatoris leuata est, in alio loco summersa est et aliquorum mercatorum merces per urinatores extractae sunt data mercede, rationem haberi debere eius, cuius merces in nauigatione leuandae nauis causa iactae sunt, ab his, qui postea sua per urinatores seruauerunt, Sabinus aeque respondit. eorum uero, qui ita seruauerunt, inuicem rationem haberi non debere ab eo, qui in nauigatione iactum fecit, si quaedam ex his mercibus per urinatores extractae sunt: eorum enim merces non possunt uideri seruandae nauis causa iactae esse, quae perit.

2Cum autem iactus de naue factus est et alicuius res, quae in naui remanserunt, deteriores factae sunt, uidendum, an conferre cogendus sit, quia non debet duplici damno onerari et collationis et quod res deteriores factae sunt. sed defendendum est hunc conferre debere pretio praesente rerum: itaque uerbi gratia si uicenum merces duorum fuerunt et alterius aspargine decem esse coeperunt, ille cuius res integrae sunt pro uiginti conferat, hic pro decem. potest tamen dici etiam illa sententia distinguentibus nobis, deteriores ex qua causa factae sunt, id est utrum propter iacta nudatis rebus damnum secutum est an uero alia ex causa, ueluti quod alicubi iacebant merces in angulo aliquo et unda penetrauit. tunc enim conferre debebit: an ex priore causa collationis onus pati non debet, quia iactus etiam hunc laesit? adhuc numquid et si aspargine propter iactum res deteriores factae sunt? sed distinctio suptilior adhibenda est, quid plus sit, in damno an in collatione: si uerbi gratia hae res uiginti fuerunt et collatio quidem facit decem, damnum autem duo, deducto hoc, quod damnum passus est, reliquum conferre debeat. quid ergo, si plus in damno erit quam in collatione ? ut puta decem aureis res deteriores factae sunt, duo autem collationis sunt. indubitate utrumque onus pati non debet: sed hic uideamus, num et ipsi conferre oporteat. quid enim interest iactatas res meas amiserim an nudatas deteriores habere coeperim: nam sicut ei qui perdiderit subuenitur, ita et ei subueniri oportet, qui deteriores propter iactum res habere coeperit. haec ita Papirius Fronto respondit.

5 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Amissae nauis damnum collationis consortio non sarcitur per eos, qui merces suas naufragio liberauerunt: nam huius aequitatem tunc admitti placuit, cum iactus remedio ceteris in communi periculo salua naui consultum est.

1Arbore caesa, ut nauis cum mercibus liberari possit, aequitas contributionis habebit locum.

6 · Iulianus libro octogensimo sexto digestorum

pr.Nauis aduersa tempestate depressa ictu fulminis deustis armamentis et arbore et antemna hipponem delata est ibique tumultuariis armamentis ad praesens comparatis ostiam nauigauit et onus integrum pertulit: quaesitum est, an hi, quorum onus fuit, nautae pro damno conferre debeant. respondit non debere: hic enim sumptus instruendae magis nauis, quam conseruandarum mercium gratia factus est.

7 · Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum

pr.Cum depressa nauis aut deiecta esset, quod quisque ex ea suum seruasset, sibi seruare respondit, tamquam ex incendio.

8 · Iulianus libro secundo ex Minicio

pr.Qui leuandae nauis gratia res aliquas proiciunt, non hanc mentem habent, ut eas pro derelicto habeant, quippe si inuenerint eas, ablaturos et, si suspicati fuerint, in quem locum eiectae sunt, requisituros: ut perinde sint, ac si quis onere pressus in uiam rem abiecerit mox cum aliis reuersurus, ut eandem auferret.

9 · Uolusius Maecianus ex lege Rhodia

pr.Ἀξίωσις Εὐδαίμονος Νικομηδέως πρὸς Ἀντωνῖνον βασιλέα· Κύριε βασιλεῦ Ἀντωνῖνε, ναυφράγιον ποιήσαντες ἐν τῇ Ἰταλίᾳ διηρπάγημεν ὑπὸ τῶν δημοσίων τῶν τὰς Κυκλάδας νήσους οἰκούντων. Ἀντωνῖνος εἶπεν Εὐδαίμονι· ἐγὼ μὲν τοῦ κόσμου κύριος, ὁ δὲ νόμος τῆς θαλάσσης. τῷ νόμῳ τῶν Ῥοδίων κρινέσθω τῷ ναυτικῷ, ἐν οἷς μήτις τῶν ἡμετέρων αὐτῷ νόμος ἐναντιοῦται. τοῦτο δὲ αὐτὸ καὶ ὁ θειότατος Αὔγουστος ἔκρινεν.

10 · Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si uehenda mancipia conduxisti, pro eo mancipio, quod in naue mortuum est, uectura tibi non debetur. Paulus: immo quaeritur, quid actum est, utrum ut pro his qui impositi an pro his qui deportati essent, merces daretur: quod si hoc apparere non poterit, satis erit pro nauta, si probauerit impositum esse mancipium.

1Si ea condicione nauem conduxisti, ut ea merces tuae portarentur easque merces nulla nauta necessitate coactus in nauem deteriorem, cum id sciret te fieri nolle, transtulit et merces tuae cum ea naue perierunt, in qua nouissime uectae sunt, habes ex conducto locato cum priore nauta actionem. Paulus: immo contra, si modo ea nauigatione utraque nauis periit, cum id sine dolo et culpa nautarum factum esset. idem iuris erit, si prior nauta publice retentus nauigare cum tuis mercibus prohibitus fuerit. idem iuris erit, cum ea condicione a te conduxisset, ut certam poenam tibi praestaret, nisi ante constitutum diem merces tuas eo loci exposuisset, in quem deuehendas eas merces locasset, nec per eum staret, quo minus remissa sibi ea poena spectaret. idem iuris in eodem genere cogitationis obseruabimus, si probatum fuerit nautam morbo impeditum nauigare non potuisse. idem dicemus, si nauis eius uitium fecerit sine dolo malo et culpa eius.

2Si conduxisti nauem amphorarum duo milium et ibi amphoras portasti, pro duobus milibus amphorarum pretium debes. Paulus: immo si auersione nauis conducta est, pro duobus milibus debetur merces: si pro numero impositarum amphorarum merces constituta est, contra se habet: nam pro tot amphoris pretium debes, quot portasti.