D. 14.1DE EXERCITORIA ACTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Utilitatem huius edicti patere nemo est qui ignoret. nam cum interdum ignari, cuius sint condicionis uel quales, cum magistris propter nauigandi necessitatem contrahamus, aequum fuit eum, qui magistrum naui imposuit, teneri, ut tenetur, qui institorem tabernae uel negotio praeposuit, cum sit maior necessitas contrahendi cum magistro quam institore. quippe res patitur, ut de condicione quis institoris dispiciat et sic contrahat: in nauis magistro non ita, nam interdum locus tempus non patitur plenius deliberandi consilium.
1Magistrum nauis accipere debemus, cui totius nauis cura mandata est.
2Sed si cum quolibet nautarum sit contractum, non datur actio in exercitorem, quamquam ex delicto cuiusuis eorum, qui nauis nauigandae causa in naue sint, detur actio in exercitorem: alia enim est contrahendi causa, alia delinquendi, si quidem qui magistrum praeponit, contrahi cum eo permittit, qui nautas adhibet, non contrahi cum eis permittit, sed culpa et dolo carere eos curare debet.
3Magistri autem imponuntur locandis nauibus uel ad merces uel uectoribus conducendis armamentisue emendis: sed etiamsi mercibus emendis uel uendendis fuerit praepositus, etiam hoc nomine obligat exercitorem.
4Cuius autem condicionis sit magister iste, nihil interest, utrum liber an seruus, et utrum exercitoris an alienus: sed nec cuius aetatis sit, intererit, sibi imputaturo qui praeposuit.
5Magistrum autem accipimus non solum, quem exercitor praeposuit, sed et eum, quem magister: et hoc consultus Iulianus in ignorante exercitore respondit: ceterum si scit et passus est eum in naue magisterio fungi, ipse eum imposuisse uidetur. quae sententia mihi uidetur probabilis: omnia enim facta magistri debeo praestare qui eum praeposui, alioquin contrahentes decipientur: et facilius hoc in magistro quam institore admittendum propter utilitatem. quid tamen si sic magistrum praeposuit, ne alium ei liceret praeponere? an adhuc Iuliani sententiam admittimus, uidendum est: finge enim et nominatim eum prohibuisse, ne Titio magistro utaris. dicendum tamen erit eo usque producendam utilitatem nauigantium.
6Nauem accipere debemus siue marinam siue fluuiatilem siue in aliquo stagno nauiget siue schedia sit.
7Non autem ex omni causa praetor dat in exercitorem actionem, sed eius rei nomine, cuius ibi praepositus fuerit, id est si in eam rem praepositus sit, ut puta si ad onus uehendum locatum sit aut aliquas res emerit utiles nauiganti uel si quid reficiendae nauis causa contractum uel impensum est uel si quid nautae operarum nomine petent.
8Quid si mutuam pecuniam sumpserit, an eius rei nomine uideatur gestum? et Pegasus existimat, si ad usum eius rei, in quam praepositus est, fuerit mutuatus, dandam actionem, quam sententiam puto ueram: quid enim si ad armandam instruendamue nauem uel nautas exhibendos mutuatus est?
9Unde quaerit Ofilius, si ad reficiendam nauem mutuatus nummos in suos usus conuerterit, an in exercitorem detur actio. et ait, si hac lege accepit quasi in nauem impensurus, mox mutauit uoluntatem, teneri exercitorem imputaturum sibi, cur talem praeposuerit: quod si ab initio consilium cepit fraudandi creditoris et hoc specialiter non expresserit, quod ad nauis causam accipit, contra esse: quam distinctionem Pedius probat.
10Sed et si in pretiis rerum emptarum fefellit magister, exercitoris erit damnum, non creditoris.
11Sed si ab alio mutuatus liberauit eum, qui in nauis refectionem crediderat, puto etiam huic dandam actionem, quasi in nauem crediderit.
12Igitur praepositio certam legem dat contrahentibus. quare si eum praeposuit naui ad hoc solum, ut uecturas exigat, non ut locet (quod forte ipse locauerat), non tenebitur exercitor, si magister locauerit: uel si ad locandum tantum, non ad exigendum, idem erit dicendum: aut si ad hoc, ut uectoribus locet, non ut mercibus nauem praestet, uel contra, modum egressus non obligabit exercitorem: sed et si ut certis mercibus eam locet, praepositus est, puta legumini, cannabae, ille marmoribus uel alia materia locauit, dicendum erit non teneri. quaedam enim naues onerariae, quaedam (ut ipsi dicunt) ἐπιβατηγοὶ sunt: et plerosque mandare scio, ne uectores recipiant, et sic, ut certa regione et certo mari negotietur, ut ecce sunt naues, quae Brundisium a Cassiopa uel a dyrrachio uectores traiciunt ad onera inhabiles, item quaedam fluuii capaces ad mare non sufficientes.
13Si plures sint magistri non diuisis officiis, quodcumque cum uno gestum erit, obligabit exercitorem: si diuisis, ut alter locando, alter exigendo, pro cuiusque officio obligabitur exercitor.
14Sed et si sic praeposuit, ut plerique faciunt, ne alter sine altero quid gerat, qui contraxit cum uno sibi imputabit.
15Exercitorem autem eum dicimus, ad quem obuentiones et reditus omnes perueniunt, siue is dominus nauis sit siue a domino nauem per auersionem conduxit uel ad tempus uel in perpetuum.
16Parui autem refert, qui exercet masculus sit an mulier, pater familias an filius familias uel seruus: pupillus autem si nauem exerceat, exigemus tutoris auctoritatem.
17Est autem nobis electio, utrum exercitorem an magistrum conuenire uelimus.
18Sed ex contrario exercenti nauem aduersus eos, qui cum magistro contraxerunt, actio non pollicetur, quia non eodem auxilio indigebat, sed aut ex locato cum magistro, si mercede operam ei exhibet, aut si gratuitam, mandati agere potest. solent plane praefecti propter ministerium annonae, item in prouinciis praesides prouinciarum extra ordinem eos iuuare ex contractu magistrorum.
19Si is, qui nauem exercuerit, in aliena potestate erit eiusque uoluntate nauem exercuerit, quod cum magistro eius gestum erit, in eum, in cuius potestate is erit qui nauem exercuerit, iudicium datur.
20Licet autem detur actio in eum, cuius in potestate est qui nauem exercet, tamen ita demum datur, si uoluntate eius exerceat. ideo autem ex uoluntate in solidum tenentur qui habent in potestate exercitorem, quia ad summam rem publicam nauium exercitio pertinet. at institorum non idem usus est: ea propter in tributum dumtaxat uocantur, qui contraxerunt cum eo, qui in merce peculiari sciente domino negotiatur. sed si sciente dumtaxat, non etiam uolente cum magistro contractum sit, utrum quasi in uolentem damus actionem in solidum an uero exemplo tributoriae dabimus? in re igitur dubia melius est uerbis edicti seruire et neque scientiam solam et nudam patris dominiue in nauibus onerare neque in peculiaribus mercibus uoluntatem extendere ad solidi obligationem. et ita uidetur et Pomponius significare, si sit in aliena potestate, si quidem uoluntate gerat, in solidum eum obligari, si minus, in peculium.
21In potestate autem accipiemus utriusque sexus uel filios uel filias uel seruos uel seruas.
22Si tamen seruus peculiaris uolente filio familias in cuius peculio erat, uel seruo uicarius eius nauem exercuit, pater dominusue, qui uoluntatem non accommodauit, dumtaxat de peculio tenebitur, sed filius ipse in solidum. plane si uoluntate domini uel patris exerceant, in solidum tenebuntur et praeterea et filius, si et ipse uoluntatem accommodauit, in solidum erit obligatus.
23Quamquam autem, si cum magistro eius gestum sit, dumtaxat polliceatur praetor actionem, tamen, ut Iulianus quoque scribsit, etiamsi cum ipso exercitore sit contractum, pater dominusue in solidum tenebitur.
24Haec actio ex persona magistri in exercitorem dabitur, et ideo, si cum utro eorum actum est, cum altero agi non potest. sed si quid sit solutum, si quidem a magistro, ipso iure minuitur obligatio: sed et si ab exercitore, siue suo nomine, id est propter honorariam obligationem, siue magistri nomine soluerit, minuetur obligatio, quoniam et alius pro me soluendo me liberat.
25Si plures nauem exerceant, cum quolibet eorum in solidum agi potest,
2 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.ne in plures aduersarios distringatur qui cum uno contraxerit:
3 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum
pr.nec quicquam facere, quotam quisque portionem in naue habeat, eumque qui praestiterit societatis iudicio a ceteris consecuturum.
4 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Si tamen plures per se nauem exerceant, pro portionibus exercitionis conueniuntur: neque enim inuicem sui magistri uidebuntur.
1Sed si plures exerceant, unum autem de numero suo magistrum fecerint, huius nomine in solidum poterunt conueniri.
2Sed si seruus plurium nauem exerceat uoluntate eorum, idem placuit quod in pluribus exercitoribus. plane si unius ex omnibus uoluntate exercuit, in solidum ille tenebitur, et ideo puto et in superiore casu in solidum omnes teneri.
3Si seruus sit, qui nauem exercuit uoluntate domini, et alienatus fuerit, nihilo minus is qui eum alienauit tenebitur. proinde et si decesserit seruus, tenebitur: nam et magistro defuncto tenebitur.
4Hae actiones perpetuo et heredibus et in heredes dabuntur: proinde et si seruus, qui uoluntate domini exercuit, decessit, etiam post annum dabitur haec actio, quamuis de peculio ultra annum non detur.
5 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Si eum, qui in mea potestate sit, magistrum nauis habeas, mihi quoque in te competit actio, si quid cum eo contraxero: idem est, si communis seruus nobis erit. ex locato tamen mecum ages, quod operas serui mei conduxeris, quia et si cum alio contraxisset, ageres mecum, ut actiones, quas eo nomine habui, tibi praestarem, quemadmodum cum libero, si quidem conduxisses, experieris: quod si gratuitae operae fuerint, mandati ages.
1Item si seruus meus nauem exercebit et cum magistro eius contraxero, nihil obstabit, quo minus aduersus magistrum experiar actione, quae mihi uel iure ciuili uel honorario competit: nam et cuiuis alii non obstat hoc edictum, quo minus cum magistro agere possit: hoc enim edicto non transfertur actio, sed adicitur.
2Si unus ex his exercitoribus cum magistro nauis contraxerit, agere cum aliis exercitoribus poterit,
6 · Paulus libro sexto breuium
pr.Si seruus non uoluntate domini nauem exercuerit, si sciente eo, quasi tributoria, si ignorante, de peculio actio dabitur.
1Si communis seruus uoluntate dominorum exerceat nauem, in singulos dari debebit in solidum actio.
7 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Lucius Titius Stichum magistrum nauis praeposuit: is pecuniam mutuatus cauit se in refectionem nauis eam accepisse: quaesitum est, an non aliter Titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret pecuniam in refectionem nauis esse consumptam. respondit creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia crederetur, nauis in ea causa fuisset, ut refici deberet: etenim ut non oportet creditorem ad hoc adstringi, ut ipse reficiendae nauis curam suscipiat et negotium domini gerat (quod certe futurum sit, si necesse habeat probare pecuniam in refectionem erogatam esse), ita illud exigendum, ut sciat in hoc se credere, cui rei magister quis sit praepositus, quod certe aliter fieri non potest, quam si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse: quare etsi in ea causa fuerit nauis, ut refici deberet, multo tamen maior pecunia credita fuerit, quam ad eam rem esset necessaria, non debere in solidum aduersus dominum nauis actionem dari.
1Interdum etiam illud aestimandum, an in eo loco pecunia credita sit, in quo id, propter quod credebatur, comparari potuerit: quid enim, inquit, si ad uelum emendum in eiusmodi insula pecuniam quis crediderit, in qua omnino uelum comparari non potest? et in summa aliquam diligentiam in ea creditorem debere praestare.
2Eadem fere dicenda ait et si de institoria actione quaeratur: nam tunc quoque creditorem scire debere necessariam esse mercis comparationem, cui emendae seruus sit praepositus, et sufficere, si in hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse curam suscipiat, an in hanc rem pecunia eroganda est.