IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 13

D. 13.7DE PIGNERATICIA ACTIONE UEL CONTRA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum

pr.Pignus contrahitur non sola traditione, sed etiam nuda conuentione, etsi non traditum est.

1Si igitur contractum sit pignus nuda conuentione, uideamus, an, si quis aurum ostenderit quasi pignori daturus et aes dederit, obligauerit aurum pignori: et consequens est ut aurum obligetur, non autem aes, quia in hoc non consenserint.

2Si quis tamen, cum aes pignori daret, adfirmauit hoc aurum esse et ita pignori dederit, uidendum erit, an aes pignori obligauerit et numquid, quia in corpus consensum est, pignori esse uideatur: quod magis est. tenebitur tamen pigneraticia contraria actione qui dedit, praeter stellionatum quem fecit.

2 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Si debitor rem pignori datam uendidit et tradidit tuque ei nummos credidisti, quos ille soluit ei creditori, cui pignus dederat, tibique cum eo conuenit, ut ea res, quam iam uendiderat, pignori tibi esset, nihil te egisse constat, quia rem alienam pignori acceperis: ea enim ratione emptorem pignus liberatum habere coepisse neque ad rem pertinuisse, quod tua pecunia pignus sit liberatum.

3 · Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Si quasi recepturus a debitore tuo comminus pecuniam reddidisti ei pignus isque per fenestram id misit excepturo eo, quem de industria ad id posuerit, Labeo ait furti te agere cum debitore posse et ad exhibendum: et, si agente te contraria pigneraticia excipiat debitor de pignore sibi reddito, replicabitur de dolo et fraude, per quam nec redditum, sed per fallaciam ablatum id intellegitur.

4 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Si conuenit de distrahendo pignore siue ab initio siue postea, non tantum uenditio ualet, uerum incipit emptor dominium rei habere. sed etsi non conuenerit de distrahendo pignore, hoc tamen iure utimur, ut liceat distrahere, si modo non conuenit, ne liceat. ubi uero conuenit, ne distraheretur, creditor, si distraxerit, furti obligatur, nisi ei ter fuerit denuntiatum ut soluat et cessauerit.

5 · Pomponius libro nono decimo ad Sabinum

pr.Idque iuris est, siue omnino fuerint pacti, ne ueneat, siue in summa aut condicione aut loco contra pactionem factum sit.

6 · Pomponius libro trigensimo quinto ad Sabinum

pr.Quamuis conuenerit, ut fundum pigneraticium tibi uendere liceret, nihilo magis cogendus es uendere, licet soluendo non sit is qui pignus dederit, quia tua causa id caueatur. sed Atilicinus ex causa cogendum creditorem esse ad uendendum dicit: quid enim si multo minus sit quod debeatur et hodie pluris uenire possit pignus quam postea? melius autem est dici eum, qui dederit pignus, posse uendere et accepta pecunia soluere id quod debeatur, ita tamen, ut creditor necessitatem habeat ostendere rem pigneratam, si mobilis sit, prius idonea cautela a debitore pro indemnitate ei praestanda. inuitum enim creditorem cogi uendere satis inhumanum est.

1Si creditor pluris fundum pigneratum uendiderit, si id faeneret, usuram eius pecuniae praestare debet ei, qui dederit pignus: sed et si ipse usus sit ea pecunia, usuram praestari oportet. quod si eam depositam habuerit, usuras non debet.

7 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Si autem tardius superfluum restituat creditor id quod apud eum depositum est, ex mora etiam usuras debitori hoc nomine praestare cogendus est.

8 · Pomponius libro tricensimo quinto ad Sabinum

pr.Si necessarias impensas fecerim in seruum aut in fundum, quem pignoris causa acceperim, non tantum retentionem, sed etiam contrariam pigneraticiam actionem habebo: finge enim medicis, cum aegrotaret seruus, dedisse me pecuniam et eum decessisse, item insulam fulsisse uel refecisse et postea deustam esse, nec habere quod possem retinere.

1Si pignori plura mancipia data sint, et quaedam certis pretiis ita uendiderit creditor ut euictionem eorum praestaret, et creditum suum habeat, reliqua mancipia potest retinere, donec ei caueatur, quod euictionis nomine promiserit, indemnem eum futurum.

2Si unus ex heredibus debitoris portionem suam soluerit, tamen tota res pignori data uenire poterit, quemadmodum si ipse debitor portionem soluisset.

3Si annua bima trima die triginta stipulatus acceperim pignus pactusque sim, ut nisi sua quaque die pecunia soluta esset, uendere eam mihi liceret, placet, antequam omnium pensionum dies ueniret, non posse me pignus uendere, quia eis uerbis omnes pensiones demonstrarentur: nec uerum est sua quaque die non solutam pecuniam, antequam omnes dies uenirent. sed omnibus pensionibus praeteritis, etiamsi una portio soluta non sit, pignus potest uenire. sed si ita scriptum sit: ‘si qua pecunia sua die soluta non erit’, statim competit ei pacti conuentio.

4De uendendo pignore in rem pactio concipienda est, ut omnes contineantur: sed et si creditoris dumtaxat persona fuerit comprehensa, etiam heres eius iure uendet, si nihil in contrarium actum esset.

5Cum pignus ex pactione uenire potest, non solum ob sortem non solutam uenire poterit, sed ob cetera quoque, ueluti usuras et quae in id impensa sunt.

9 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Si rem alienam mihi debitor pignori dedit aut malitiose in pignore uersatus sit, dicendum est locum habere contrarium iudicium.

1Non tantum autem ob pecuniam, sed et ob aliam causam pignus dari potest, ueluti si quis pignus alicui dederit, ut pro se fideiubeat.

2Proprie pignus dicimus, quod ad creditorem transit, hypothecam, cum non transit nec possessio ad creditorem.

3Omnis pecunia exsoluta esse debet aut eo nomine satisfactum esse, ut nascatur pigneraticia actio. satisfactum autem accipimus, quemadmodum uoluit creditor, licet non sit solutum: siue aliis pignoribus sibi caueri uoluit, ut ab hoc recedat, siue fideiussoribus siue reo dato siue pretio aliquo uel nuda conuentione, nascitur pigneraticia actio. et generaliter dicendum erit, quotiens recedere uoluit creditor a pignore, uideri ei satisfactum, si ut ipse uoluit sibi cauit, licet in hoc deceptus sit.

4Is quoque, qui rem alienam pignori dedit, soluta pecunia potest pigneraticia experiri.

5Qui ante solutionem egit pigneraticia, licet non recte egit, tamen, si offerat in iudicio pecuniam, debet rem pigneratam et quod sua interest consequi.

10 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Quod si non soluere, sed alia ratione satisfacere paratus est, forte si expromissorem dare uult, nihil ei prodest.

11 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Solutum non uidetur, si lis contestata cum debitore sit de ipso debito uel si fideiussor conuentus fuerit.

1Nouata autem debiti obligatio pignus peremit, nisi conuenit, ut pignus repetatur.

2Si quasi daturus tibi pecuniam pignus accepero nec dedero, pigneraticia actione tenebor et nulla solutione facta: idemque et si accepto lata sit pecunia, uel condicio defecit, ob quam pignus contractum est, uel si pactum, cui standum est, de pecunia non petenda factum est.

3Si in sortem dumtaxat uel in usuras obstrictum est pignus, eo soluto propter quod obligatum est locum habet pigneraticia. siue autem usurae in stipulatum sint deductae siue non, si tamen pignus et in eas obligatum fuit, quamdiu quid ex his debetur, pigneraticia cessabit. alia causa est earum, quas quis supra licitum modum promisit: nam hae penitus illicitae sunt.

4Si creditori plures heredes exstiterint et uni ex his pars eius soluatur, non debent ceteri heredes creditoris iniuria adfici, sed possunt totum fundum uendere oblato debitori eo, quod coheredi eorum soluit: quae sententia non est sine ratione.

5Solutam autem pecuniam accipiendum non solum, si ipsi, cui obligata res est, sed et si alii sit soluta uoluntate eius, uel ei cui heres exstitit, uel procuratori eius, uel seruo pecuniis exigendis praeposito. unde si domum conduxeris et eius partem mihi locaueris egoque locatori tuo pensionem soluero, pigneraticia aduersus te potero experiri (nam Iulianus scribit solui ei posse): et si partem tibi, partem ei soluero, tantundem erit dicendum. plane in eam dumtaxat summam inuecta mea et illata tenebuntur, in quam cenaculum conduxi: non enim credibile est hoc conuenisse, ut ad uniuersam pensionem insulae friuola mea tenebuntur. uidetur autem tacite et cum domino aedium hoc conuenisse, ut non pactio cenacularii proficiat domino, sed sua propria.

6Per liberam autem personam pignoris obligatio nobis non adquiritur, adeo ut ne per procuratorem plerumque uel tutorem adquiratur: et ideo ipsi actione pigneraticia conuenientur. sed nec mutat, quod constitutum est ab imperatore nostro posse per liberam personam possessionem adquiri: nam hoc eo pertinebit, ut possimus pignoris nobis obligati possessionem per procuratorem uel tutorem adprehendere, ipsam autem obligationem libera persona nobis non semper adquiret.

7Sed si procurator meus uel tutor rem pignori dederit, ipse agere pigneraticia poterit: quod in procuratore ita procedit, si ei mandatum fuit pignori dare.

12 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Uel uniuersorum bonorum administratio ei permissa est ab eo, qui sub pignoribus solebat mutuas pecunias accipere.

13 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Si, cum uenderet creditor pignus, conuenerit inter ipsum et emptorem, ut, si soluerit debitor pecuniam pretii emptori, liceret ei recipere rem suam, scripsit Iulianus et est rescriptum ob hanc conuentionem pigneraticiis actionibus teneri creditorem, ut debitori mandet ex uendito actionem aduersus emptorem. sed et ipse debitor aut uindicare rem poterit aut in factum actione aduersus emptorem agere.

1Uenit autem in hac actione et dolus et culpa, ut in commodato: uenit et custodia: uis maior non uenit.

14 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Ea igitur, quae diligens pater familias in suis rebus praestare solet, a creditore exiguntur.

15 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Creditor cum pignus reddit, de dolo debet debitori repromittere: et si praedium fuit pigneratum, et de iure eius repromittendum est, ne forte seruitutes cessante uti creditore amissae sint.

16 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Tutor lege non refragante si dederit rem pupilli pignori, tuendum erit, scilicet si in rem pupilli pecuniam accipiat. idem est et in curatore adulescentis uel furiosi.

1Contrariam pigneraticiam creditori actionem competere certum est: proinde si rem alienam uel alii pigneratam uel in publicum obligatam dedit, tenebitur, quamuis et stellionatus crimen committat. sed utrum ita demum, si scit, an et si ignorauit? et quantum ad crimen pertinet, excusat ignorantia: quantum ad contrarium iudicium, ignorantia eum non excusat, ut Marcellus libro sexto digestorum scribit. sed si sciens creditor accipiat uel alienum uel obligatum uel morbosum, contrarium ei non competit.

2Etiam uectigale praedium pignori dari potest: sed et superficiarium, quia hodie utiles actiones superficiariis dantur.

17 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Sane diui Seuerus et Antoninus rescribserunt, ut sine deminutione mercedis soli obligabitur.

18 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si conuenerit, ut nomen debitoris mei pignori tibi sit, tuenda est a praetore haec conuentio, ut et te in exigenda pecunia et debitorem aduersus me, si cum eo experiar, tueatur. ergo si id nomen pecuniarium fuerit, exactam pecuniam tecum pensabis, si uero corporis alicuius, id quod acceperis erit tibi pignoris loco.

1Si nuda proprietas pignori data sit, usus fructus, qui postea adcreuerit, pignori erit: eadem causa est alluuionis.

2Si fundus pigneratus uenierit, manere causam pignoris, quia cum sua causa fundus transeat: sicut in partu ancillae, qui post uenditionem natus sit.

3Si quis cauerit, ut silua sibi pignori esset, nauem ex ea materia factam non esse pignori Cassius ait, quia aliud sit materia, aliud nauis: et ideo nominatim in dando pignore adiciendum esse ait: ‘quaeque ex silua facta nataue sint’.

4Seruus rem peculiarem si pignori dederit, tuendum est, si liberam peculii administrationem habuit: nam et alienare eas res potest.

19 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Eadem et de filio familias dicta intellegemus.

20 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Aliena res pignori dari uoluntate domini potest: sed et si ignorante eo data sit et ratum habuerit, pignus ualebit.

1Si pluribus res simul pignori detur, aequalis omnium causa est.

2Si per creditorem stetit, quo minus ei soluatur, recte agitur pigneraticia.

3Interdum etsi soluta sit pecunia, tamen pigneraticia actio inhibenda est, ueluti si creditor pignus suum emerit a debitore.

21 · Paulus libro sexto breuium

pr.Domo pignori data et area eius tenebitur: est enim pars eius. et contra ius soli sequetur aedificium.

22 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum

pr.Si pignore subrepto furti egerit creditor, totum, quidquid percepit, debito eum imputare Papinianus confitetur, et est uerum, etiamsi culpa creditoris furtum factum sit. multo magis hoc erit dicendum in eo, quod ex condictione consecutus est. sed quod ipse debitor furti actione praestitit creditori uel condictione, an debito sit imputandum uideamus: et quidem non oportere id ei restitui, quod ipse ex furti actione praestitit, peraeque relatum est et traditum, et ita Papinianus libro nono quaestionum ait.

1Idem Papinianus ait et si metus causa seruum pigneratum debitori tradiderit, quem bona fide pignori acceperat: nam si egerit quod metus causa factum est et quadruplum sit consecutus, nihil neque restituet ex eo quod consecutus est nec debito imputabit.

2Si praedo rem pignori dederit, competit ei et de fructibus pigneraticia actio, quamuis ipse fructus suos non faciet (a praedone enim fructus et uindicari extantes possunt et consumpti condici): proderit igitur ei, quod creditor bona fide possessor fuit.

3Si post distractum pignus debitor, qui precario rogauit uel conduxit pignus, possessionem non restituat, contrario iudicio tenetur.

4Si creditor, cum uenderet pignus, duplam promisit (nam usu hoc euenerat et conuentus ob euictionem erat et condemnatus), an haberet regressum pigneraticiae contrariae actionis ? et potest dici esse regressum, si modo sine dolo et culpa sic uendidit et ut pater familias diligens id gessit: si uero nullum emolumentum talis uenditio attulit, sed tanti uenderet, quanto uendere potuit, etiamsi haec non promisit, regressum non habere.

23 · Tryphoninus libro octauo disputationum

pr.Nec enim amplius a debitore quam debiti summa consequi poterit. sed si stipulatio usurarum fuerat et post quinquennium forte, quam pretium ex re obligata uictus eam emptori restituit, etiam medii temporis usuras a debitore petere potest, quia nihil ei solutum esse, ut auferri non possit, palam factum est: sed si simplum praestitit, doli exceptione repellendus erit ab usurarum petitione, quia habuit usum pecuniae pretii, quod ab emptore acceperat.

24 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum

pr.Eleganter apud me quaesitum est, si impetrasset creditor a Caesare, ut pignus possideret idque euictum esset, an habeat contrariam pigneraticiam. et uidetur finita esse pignoris obligatio et a contractu recessum. immo utilis ex empto accommodata est, quemadmodum si pro soluto ei res data fuerit, ut in quantitatem debiti ei satisfiat uel in quantum eius intersit, et compensationem habere potest creditor, si forte pigneraticia uel ex alia causa cum eo agetur.

1Qui reprobos nummos soluit creditori, an habet pigneraticiam actionem quasi soluta pecunia, quaeritur: et constat neque pigneraticia eum agere neque liberari posse, quia reproba pecunia non liberat soluentem, reprobis uidelicet nummis reddendis.

2Si uendiderit quidem creditor pignus pluris quam debitum erat, nondum autem pretium ab emptore exegerit, an pigneraticio iudicio conueniri possit ad superfluum reddendum, an uero uel exspectare debeat, quoad emptor soluat, uel suscipere actiones aduersus emptorem? et arbitror non esse urguendum ad solutionem creditorem, sed aut exspectare debere debitorem aut, si non exspectat, mandandas ei actiones aduersus emptorem periculo tamen uenditoris. quod si accepit iam pecuniam, superfluum reddit.

3In pigneraticio iudicio uenit et si res pignori datas male tractauit creditor uel seruos debilitauit. plane si pro maleficiis suis coercuit uel uinxit uel optulit praefecturae uel praesidi, dicendum est pigneraticia creditorem non teneri. quare si prostituit ancillam uel aliud improbatum facere coegit, ilico pignus ancillae soluitur.

25 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Si seruos pigneratos artificiis instruxit creditor, si quidem iam imbutos uel uoluntate debitoris, erit actio contraria: si uero nihil horum intercessit, si quidem artificiis necessariis, erit actio contraria, non tamen sic, ut cogatur seruis carere pro quantitate sumptuum debitor. sicut enim neglegere creditorem dolus et culpa quam praestat non patitur, ita nec talem efficere rem pigneratam, ut grauis sit debitori ad reciperandum: puta saltum grandem pignori datum ab homine, qui uix luere potest, nedum excolere, tu acceptum pignori excoluisti sic, ut magni pretii faceres. alioquin non est aequum aut quaerere me alios creditores aut cogi distrahere quod uelim receptum aut tibi paenuria coactum derelinquere. medie igitur haec a iudice erunt dispicienda, ut neque delicatus debitor neque onerosus creditor audiatur.

26 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Non est mirum, si ex quacumque causa magistratus in possessionem aliquem miserit, pignus constitui, cum testamento quoque pignus constitui posse imperator noster cum patre saepissime rescripsit.

1Sciendum est, ubi iussu magistratus pignus constituitur, non alias constitui, nisi uentum fuerit in possessionem.

27 · Ulpianus libro sexto opinionum

pr.Petenti mutuam pecuniam creditori, cum prae manu debitor non haberet, species auri dedit, ut pignori apud alium creditorem poneret. si iam solutione liberatas receptasque eas is qui susceperat tenet, exhibere iubendus est: quod si etiam nunc apud creditorem creditoris sunt, uoluntate domini nexae uidentur, sed ut liberatae tradantur, domino earum propria actio aduersus suum creditorem competit.

28 · Iulianus libro undecimo digestorum

pr.Si creditor, qui rem pignori acceperat, amissa eius possessione Seruiana actione petierit et litis aestimationem consecutus sit, postea debitor eandem rem petens exceptione summouetur, nisi offerat ei debitor, quod pro eo solutum est.

1Si seruus pro peculiari nomine pignus acceperit, actio pigneraticia aduersus dominum debitori competit.

29 · Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum

pr.Si rem alienam bona fide emeris et mihi pignori dederis ac precario rogaueris, deinde me dominus heredem instituerit, desinet pignus esse et sola precarii rogatio supererit: idcirco usucapio tua interpellabitur.

30 · Paulus libro quinto epitomarum Alfeni Uari digestorum

pr.Qui ratiario crediderat, cum ad diem pecunia non solueretur, ratem in flumine sua auctoritate detinuit: postea flumen creuit et ratem abstulit. si inuito ratiario retinuisset, eius periculo ratem fuisse respondit: sed si debitor sua uoluntate concessisset, ut retineret, culpam dumtaxat ei praestandam, non uim maiorem.

31 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Si seruus pignori datus creditori furtum faciat, liberum est debitori seruum pro noxae deditione relinquere: quod si sciens furem pignori mihi dederit, etsi paratus fuerit pro noxae dedito apud me relinquere, nihilo minus habiturum me pigneraticiam actionem, ut indemnem me praestet. eadem seruanda esse Iulianus ait etiam cum depositus uel commodatus seruus furtum faciat.

32 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Cum debitore, qui alienam rem pignori dedit, potest creditor contraria pigneraticia agere, etsi soluendo debitor sit.

33 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Si pecuniam debitor soluerit, potest pigneraticia actione uti ad reciperandam ἀντίχρησιν·: nam cum pignus sit hoc uerbo poterit uti.

34 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Titius cum credidisset pecuniam Sempronio et ob eam pignus accepisset futurumque esset, ut distraheret eam creditor, quia pecunia non solueretur, petit a creditore, ut fundum certo pretio emptum haberet, et cum impetrasset, epistulam, qua se uendidisse fundum creditori significaret, emisit: quaero, an hanc uenditionem debitor reuocare possit offerendo sortem et usuras quae debentur. Marcellus respondit secundum ea quae proposita essent, reuocare non posse.

35 · Florentinus libro octauo institutionum

pr.Cum et sortis nomine et usurarum aliquid debetur ab eo, qui sub pignoribus pecuniam debet, quidquid ex uenditione pignorum recipiatur, primum usuris, quas iam tunc deberi constat, deinde si quid superest sorti accepto ferendum est: nec audiendus est debitor, si, cum parum idoneum se esse sciat, eligit, quo nomine exonerari pignus suum malit.

1Pignus manente proprietate debitoris solam possessionem transfert ad creditorem: potest tamen et precario et pro conducto debitor re sua uti.

36 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Si quis in pignore pro auro aes subiecisset creditori, qualiter teneatur, quaesitum est. in qua specie rectissime Sabinus scribit, si quidem dato auro aes subiecisset, furti teneri: quod si in dando aes subiecisset, turpiter fecisse, non furem esse. sed et hic puto pigneraticium iudicium locum habere, et ita Pomponius scribit. sed et extra ordinem stellionatus nomine plectetur, ut est saepissime rescriptum.

1Sed et si quis rem alienam mihi pignori dederit sciens prudensque uel si quis alii obligatam mihi obligauit nec me de hoc certiorauerit, eodem crimine plectetur. plane si ea res ampla est et ad modicum aeris fuerit pignerata, dici debebit cessare non solum stellionatus crimen, sed etiam pigneraticiam et de dolo actionem, quasi in nullo captus sit, qui pignori secundo loco accepit.

37 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Si pignus mihi traditum locassem domino, per locationem retineo possessionem, quia antequam conduceret debitor, non fuerit eius possessio, cum et animus mihi retinendi sit et conducenti non sit animus possessionem apiscendi.

38 · Modestinus libro primo differentiarum

pr.Pupillo capienti pignus propter metum pigneraticiae actionis necessaria est tutoris auctoritas.

39 · Modestinus libro quarto responsorum

pr.Gaius Seius ob pecuniam mutuam fundum suum Lucio Titio pignori dedit: postea pactum inter eos factum est, ut creditor pignus suum in conpensationem pecuniae suae certo tempore possideret: uerum ante expletum tempus creditor cum suprema sua ordinaret, testamento cauit, ut alter ex filiis suis haberet eum fundum et addidit ‘quem de Lucio Titio emi’, cum non emisset: hoc testamentum inter ceteros signauit et Gaius Seius, qui fuit debitor. quaero, an ex hoc quod signauit praeiudicium aliquod sibi fecerit, cum nullum instrumentum uenditionis proferatur, sed solum pactum, ut creditor certi temporis fructus caperet. Herennius Modestinus respondit contractui pignoris non obesse, quod debitor testamentum creditoris, in quo se emisse pignus expressit, signasse proponitur.

40 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Debitor a creditore pignus quod dedit frustra emit, cum rei suae nulla emptio sit: nec si minoris emerit et pignus petat aut dominium uindicet, ei non totum debitum offerenti creditor possessionem restituere cogetur.

1Debitoris filius, qui manet in patris potestate, frustra pignus a creditore patris peculiaribus nummis comparat: et ideo si patronus debitoris contra tabulas eius possessionem acceperit, dominii partem optinebit: nam pecunia, quam filius ex re patris in pretium dedit, pignus liberatur.

2Soluta pecunia creditor possessionem pignoris, quae corporalis apud eum fuit, restituere debet nec quicquam amplius praestare cogitur. itaque si medio tempore pignus creditor pignori dederit, domino soluente pecuniam quam debuit secundi pignoris neque persecutio dabitur neque retentio relinquetur.

41 · Paulus libro tertio quaestionum

pr.Rem alienam pignori dedisti, deinde dominus rei eius esse coepisti: datur utilis actio pigneraticia creditori. non est idem dicendum, si ego Titio, qui rem meam obligauerat sine mea uoluntate, heres extitero: hoc enim modo pignoris persecutio concedenda non est creditori, nec utique sufficit ad competendam utilem pigneraticiam actionem eundem esse dominum, qui etiam pecuniam debet. sed si conuenisset de pignore, ut ex suo mendacio arguatur, improbe resistit, quo minus utilis actio moueatur.

42 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Creditor iudicio, quod de pignore dato proponitur, ut superfluum pretii cum usuris restituat, iure cogitur, nec audiendus erit, si uelit emptorem delegare, cum in uenditione, quae fit ex facto, suum creditor negotium gerat.

43 · Scaeuola libro quinto digestorum

pr.Locum purum pignori creditori obligauit eique instrumentum emptionis tradidit: et cum eum locum inaedificare uellet, mota sibi controuersia a uicino de latitudine, quod alias probare non poterat, petit a creditore, ut instrumentum a se traditum auctoritatis exhiberet: quo non exhibente minorem locum aedificauit atque ita damnum passus est. quaesitum est, an, si creditor pecuniam petat uel pignus uindicet, doli exceptione posita iudex huius damni rationem habere debeat. respondit, si operam non dedisset, ut instrumenti facultate subducta debitor caperetur, posse debitorem pecunia soluta pigneraticia agere: opera autem in eo data tunc et ante pecuniam solutam in id quod interest cum creditore agi.

1Titius cum pecuniam mutuam accepit a Gaio Seio sub pignore culleorum: istos culleos cum Seius in horreo haberet, missus ex officio annonae centurio culleos ad annonam sustulit ac postea instantia Gaii Seii creditoris reciperati sunt: quaero, intertrituram, quae ex operis facta est, utrum Titius debitor an Seius creditor adgnoscere debeat. respondit secundum ea quae proponerentur ob id, quod eo nomine intertrimenti accidisset, non teneri.