D. 13.6COMMODATI UEL CONTRA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘Quod quis commodasse dicetur, de eo iudicium dabo.’
1Huius edicti interpretatio non est difficilis. unum solummodo notandum, quod qui edictum concepit commodati fecit mentionem, cum paconius utendi fecit mentionem. inter commodatum autem et utendum datum Labeo quidem ait tantum interesse, quantum inter genus et speciem: commodari enim rem mobilem, non etiam soli, utendam dari etiam soli. sed ut apparet, proprie commodata res dicitur et quae soli est, idque et Cassius existimat. Uiuianus amplius etiam habitationem commodari posse ait.
2Impuberes commodati actione non tenentur, quoniam nec constitit commodatum in pupilli persona sine tutoris auctoritate, usque adeo ut, etiamsi pubes factus dolum aut culpam admiserit, hac actione non tenetur, quia ab initio non constitit.
2 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Nec in furiosum commodati actio danda est. sed ad exhibendum aduersus eos dabitur, ut res exhibita uindicetur.
3 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Sed mihi uidetur, si locupletior pupillus factus sit, dandam utilem commodati actionem secundum diui Pii rescriptum.
1Si reddita quidem sit res commodata, sed deterior reddita, non uidetur reddita, quae deterior facta redditur, nisi quid interest praestetur: proprie enim dicitur res non reddita, quae deterior redditur.
2In hac actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis similiter in litem iurabitur: et rei iudicandae tempus, quanti res sit, obseruatur, quamuis in stricti litis contestatae tempus spectetur.
3Heres eius qui commodatum accepit pro ea parte qua heres est conuenitur, nisi forte habeat facultatem totius rei restituendae nec faciat: tunc enim condemnatur in solidum, quasi hoc boni iudicis arbitrio conueniat.
4Si filio familias seruoue commodatum sit, dumtaxat de peculio agendum erit: cum filio autem familias ipso et directo quis poterit. sed et si ancillae uel filiae familias commodauerit, dumtaxat de peculio erit agendum.
5Sed non tantum ex causa doli earum personarum pater uel dominus condemnetur, sed et ipsius quoque domini uel patris fraus dumtaxat uenit, ut Iulianus libro undecimo circa pigneraticiam actionem distinguit.
6Non potest commodari id quod usu consumitur, nisi forte ad pompam uel ostentationem quis accipiat.
4 · Gaius libro primo de uerborum obligationibus
pr.Saepe etiam ad hoc commodantur pecuniae, ut dicis gratia numerationis loco intercedant.
5 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Si ut certo loco uel tempore reddatur commodatum conuenit, officio iudicis inest, ut rationem loci uel temporis habeat.
1Si quis hac actione egerit et oblatam litis aestimationem susceperit, rem offerentis facit.
2Nunc uidendum est, quid ueniat in commodati actione, utrum dolus an et culpa an uero et omne periculum. et quidem in contractibus interdum dolum solum, interdum et culpam praestamus: dolum in deposito: nam quia nulla utilitas eius uersatur apud quem deponitur, merito dolus praestatur solus: nisi forte et merces accessit (tunc enim, ut est et constitutum, etiam culpa exhibetur) aut si hoc ab initio conuenit, ut et culpam et periculum praestet is penes quem deponitur. sed ubi utriusque utilitas uertitur, ut in empto, ut in locato, ut in dote, ut in pignore, ut in societate, et dolus et culpa praestatur.
3Commodatum autem plerumque solam utilitatem continet eius cui commodatur, et ideo uerior est Quinti Mucii sententia existimantis et culpam praestandam et diligentiam et, si forte res aestimata data sit, omne periculum praestandum ab eo, qui aestimationem se praestaturum recepit.
4Quod uero senectute contigit uel morbo, uel ui latronum ereptum est, aut quid simile accidit, dicendum est nihil eorum esse inputandum ei qui commodatum accepit, nisi aliqua culpa interueniat. proinde et si incendio uel ruina aliquid contigit uel aliquid damnum fatale, non tenebitur, nisi forte, cum possit res commodatas saluas facere, suas praetulit.
5Custodiam plane commodatae rei etiam diligentem debet praestare.
6Sed an etiam hominis commodati custodia praestetur, apud ueteres dubitatum est. nam interdum et hominis custodia praestanda est, si uinctus commodatus est, uel eius aetatis, ut custodia indigeret: certe si hoc actum est, ut custodiam is qui rogauit praestet, dicendum erit praestare.
7Sed interdum et mortis damnum ad eum qui commodatum rogauit pertinet: nam si tibi equum commodauero, ut ad uillam adduceres, tu ad bellum duxeris, commodati teneberis: idem erit et in homine. plane si sic commodaui, ut ad bellum duceres, meum erit periculum. nam et si seruum tibi tectorem commodauero et de machina ceciderit, periculum meum esse Namusa ait: sed ego ita hoc uerum puto, si tibi commodaui, ut et in machina operaretur: ceterum si ut de plano opus faceret, tu eum inposuisti in machina, aut si machinae culpa factum minus diligenter non ab ipso ligatae uel funium perticarumque uetustate, dico periculum, quod culpa contigit rogantis commodatum, ipsum praestare debere: nam et Mela scripsit, si seruus lapidario commodatus sub machina perierit, teneri fabrum commodati, qui neglegentius machinam colligauit.
8Quin immo et qui alias re commodata utitur, non solum commodati, uerum furti quoque tenetur, ut Iulianus libro undecimo digestorum scripsit. denique ait, si tibi codicem commodauero et in eo chirographum debitorem tuum cauere feceris egoque hoc interleuero, si quidem ad hoc tibi commodauero, ut caueretur tibi in eo, teneri me tibi contrario iudicio: si minus neque me certiorasti ibi chirographum esse scriptum, etiam teneris mihi, inquit, commodati: immo, ait, etiam furti, quoniam aliter re commodata usus es, quemadmodum qui equo, inquit, uel uestimento aliter quam commodatum est utitur, furti tenetur.
9Usque adeo autem diligentia in re commodata praestanda est, ut etiam in ea, quae sequitur rem commodatam, praestari debeat: ut puta equam tibi commodaui, quam pullus comitabatur: etiam pulli te custodiam praestare debere ueteres responderunt.
10Interdum plane dolum solum in re commodata qui rogauit praestabit, ut puta si quis ita conuenit: uel si sua dumtaxat causa commodauit, sponsae forte suae uel uxori, quo honestius culta ad se deduceretur, uel si quis ludos edens praetor scaenicis commodauit, uel ipsi praetori quis ultro commodauit.
11Nunc uidendum, in quibus speciebus commodati actio locum habeat. et est apud ueteres de huiusmodi speciebus dubitatum.
12Rem tibi dedi, ut creditori tuo pignori dares: dedisti: non repigneras, ut mihi reddas. Labeo ait commodati actionem locum habere, quod ego puto uerum esse, nisi merces interuenit: tunc enim uel in factum uel ex locato conducto agendum erit. plane si ego pro te rem pignori dedero tua uoluntate, mandati erit actio. idem Labeo recte dicit, si a me culpa absit repignerandi, creditor autem nolit reddere pignus, competere tibi ad hoc dumtaxat commodati, ut tibi actiones aduersus eum praestem. abesse autem culpa a me uidetur, siue iam solui pecuniam siue soluere sum paratus. sumptum plane litis ceteraque aequum est eum adgnoscere, qui commodatum accepit.
13Si me rogaueris, ut seruum tibi cum lance commodarem et seruus lancem perdiderit, Cartilius ait periculum ad te respicere, nam et lancem uideri commodatam: quare culpam in eam quoque praestandam. plane si seruus cum ea fugerit, eum qui commodatum accepit non teneri, nisi fugae praestitit culpam.
14Si de me petisses, ut triclinium tibi sternerem et argentum ad ministerium praeberem, et fecero, deinde petisses, ut idem sequenti die facerem et cum commode argentum domi referre non possem, ibi hoc reliquero et perierit: qua actione agi possit et cuius esset periculum? Labeo de periculo scripsit multum interesse, custodem posui an non: si posui, ad me periculum spectare, si minus, ad eum penes quem relictum est. ego puto commodati quidem agendum, uerum custodiam eum praestare debere, penes quem res relictae sunt, nisi aliud nominatim conuenit.
15Si duobus uehiculum commodatum sit uel locatum simul, Celsus filius scribit libro sexto digestorum quaeri posse, utrum unusquisque eorum in solidum an pro parte teneatur. et ait duorum quidem in solidum dominium uel possessionem esse non posse: nec quemquam partis corporis dominum esse, sed totius corporis pro indiuiso pro parte dominium habere. usum autem balinei quidem uel porticus uel campi uniuscuiusque in solidum esse (neque enim minus me uti, quod et alius uteretur): uerum in uehiculo commodato uel locato pro parte quidem effectu me usum habere, quia non omnia loca uehiculi teneam. sed esse uerius ait et dolum et culpam et diligentiam et custodiam in totum me praestare debere: quare duo quodammodo rei habebuntur et, si alter conuentus praestiterit, liberabit alterum et ambobus competit furti actio,
6 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.ut alterutro agente alterius actio contra furem tollatur.
7 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Unde quaeritur, si alter furti egerit, an ipse solus debeat commodati conueniri. et ait Celsus, si alter conueniatur qui furti non egit, et paratus sit periculo suo conueniri alterum, qui furti agendo lucrum sensit ex re commodata, debere eum audiri et absolui.
1Sed si legis Aquiliae aduersus socium eius habuit commodator actionem, uidendum erit, ne cedere debeat, si forte damnum dedit alter, quod hic qui conuenitur commodati actione sarcire compellitur: nam et si aduersus ipsum habuit Aquiliae actionem commodator, aequissimum est, ut commodati agendo remittat actionem: nisi forte quis dixerit agendo eum e lege Aquilia hoc minus consecuturum, quam ex causa commodati consecutus est: quod uidetur habere rationem.
8 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Rei commodatae et possessionem et proprietatem retinemus:
9 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.nemo enim commodando rem facit eius cui commodat.
10 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum
pr.Eum, qui rem commodatam accepit, si in eam rem usus est in quam accepit, nihil praestare, si eam in nulla parte culpa sua deteriorem fecit, uerum est: nam si culpa eius fecit deteriorem, tenebitur.
1Si rem inspectori dedi, an similis sit ei cui commodata res est, quaeritur. et si quidem mea causa dedi, dum uolo pretium exquirere, dolum mihi tantum praestabit: si sui, et custodiam: et ideo furti habebit actionem. sed et si dum refertur periit, si quidem ego mandaueram per quem remitteret, periculum meum erit: si uero ipse cui uoluit commisit, aeque culpam mihi praestabit, si sui causa accepit,
11 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.qui non tam idoneum hominem elegerit, ut recte id perferri possit:
12 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum
pr.si mei causa, dolum tantum.
1Commodatam rem missus qui repeteret cum recepisset, aufugit. si dominus ei dari iusserat, domino perit: si commonendi causa miserat, ut referretur res commodata, ei qui commodatus est.
13 · Pomponius libro undecimo ad Sabinum
pr.Is qui commodatum accepit si non apparentis rei nomine commodati condemnetur, cauendum ei est, ut repertam dominus ei praestet.
1Si quem quaestum fecit is qui experiendum quid accepit, ueluti si iumenta fuerint eaque locata sint, id ipsum praestabit qui experiundum dedit: neque enim ante eam rem quaestui cuique esse oportet, priusquam periculo eius sit.
2Si libero homini, qui mihi bona fide seruiebat, quasi seruo rem commodauero, uideamus, an habeam commodati actionem. nam et Celsus filius aiebat, si iussissem eum aliquid facere, uel mandati cum eo uel praescriptis uerbis experiri me posse: idem ergo et in commodato erit dicendum. nec obstat, quod non hac mente cum eo, qui liber bona fide nobis seruiret, contraheremus quasi eum obligatum habituri: plerumque enim id accidit, ut extra id quod ageretur tacita obligatio nascatur, ueluti cum per errorem indebitum soluendi causa datur.
14 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum
pr.Si seruus meus rem meam tibi scienti nolle me tibi commodari commodauerit, et commodati et furti nascitur actio et praeterea condictio ex causa furtiua.
15 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Commodare possumus etiam alienam rem, quam possidemus, tametsi scientes alienam possidemus,
16 · Marcellus libro quinto digestorum
pr.ita ut et si fur uel praedo commodauerit, habeat commodati actionem.
17 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum
pr.In commodato haec pactio, ne dolus praestetur, rata non est.
1Contraria commodati actio etiam sine principali moueri potest, sicut et ceterae quae dicuntur contrariae.
2Si ex facto heredis agatur commodati, in solidum condemnatur, licet ex parte heres est.
3Sicut autem uoluntatis et officii magis quam necessitatis est commodare, ita modum commodati finemque praescribere eius est qui beneficium tribuit. cum autem id fecit, id est postquam commodauit, tunc finem praescribere et retro agere atque intempestiue usum commodatae rei auferre non officium tantum impedit, sed et suscepta obligatio inter dandum accipiendumque. geritur enim negotium inuicem et ideo inuicem propositae sunt actiones, ut appareat, quod principio beneficii ac nudae uoluntatis fuerat, conuerti in mutuas praestationes actionesque ciuiles. ut accidit in eo, qui absentis negotia gerere inchoauit: neque enim impune peritura deseret: suscepisset enim fortassis alius, si is non coepisset: uoluntatis est enim suscipere mandatum, necessitatis consummare. igitur si pugillares mihi commodasti, ut debitor mihi caueret, non recte facies importune repetendo: nam si negasses, uel emissem uel testes adhibuissem. idemque est, si ad fulciendam insulam tigna commodasti, deinde protraxisti aut etiam sciens uitiosa commodaueris: adiuuari quippe nos, non decipi beneficio oportet. ex quibus causis etiam contrarium iudicium utile esse dicendum est.
4Duabus rebus commodatis recte de altera commodati agi posse Uiuianus scripsit: quod ita uideri uerum, si separatae sint, Pomponius scripsit: nam eum, qui carrucam puta uel lecticam commodauit, non recte acturum de singulis partibus.
5Rem commodatam perdidi et pro ea pretium dedi, deinde res in potestate tua uenit: Labeo ait contrario iudicio aut rem mihi praestare te debere aut quod a me accepisti reddere.
18 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.In rebus commodatis talis diligentia praestanda est, qualem quisque diligentissimus pater familias suis rebus adhibet, ita ut tantum eos casus non praestet, quibus resisti non possit, ueluti mortes seruorum quae sine dolo et culpa eius accidunt, latronum hostiumue incursus, piratarum insidias, naufragium, incendium, fugas seruorum qui custodiri non solent. quod autem de latronibus et piratis et naufragio diximus, ita scilicet accipiemus, si in hoc commodata sit alicui res, ut eam rem peregre secum ferat: alioquin si cui ideo argentum commodauerim, quod is amicos ad cenam inuitaturum se diceret, et id peregre secum portauerit, sine ulla dubitatione etiam piratarum et latronum et naufragii casum praestare debet. haec ita, si dumtaxat accipientis gratia commodata sit res, at si utriusque, ueluti si communem amicum ad cenam inuitauerimus tuque eius rei curam suscepisses et ego tibi argentum commodauerim, scriptum quidem apud quosdam inuenio, quasi dolum tantum praestare debeas: sed uidendum est, ne et culpa praestanda sit, ut ita culpae fiat aestimatio, sicut in rebus pignori datis et dotalibus aestimari solet.
1Siue autem pignus siue commodata res siue deposita deterior ab eo qui acceperit facta sit, non solum istae sunt actiones, de quibus loquimur, uerum etiam legis Aquiliae: sed si qua earum actum fuerit, aliae tolluntur.
2Possunt iustae causae interuenire, ex quibus cum eo qui commodasset agi deberet: ueluti de impensis in ualetudinem serui factis quaeue post fugam requirendi reducendique eius causa factae essent: nam cibariorum impensae naturali scilicet ratione ad eum pertinent, qui utendum accepisset. sed et id, quod de impensis ualetudinis aut fugae diximus, ad maiores impensas pertinere debet: modica enim impendia uerius est, ut sicuti cibariorum ad eundem pertineant.
3Item qui sciens uasa uitiosa commodauit, si ibi infusum uinum uel oleum corruptum effusumue est, condemnandus eo nomine est.
4Quod autem contrario iudicio consequi quisque potest, id etiam recto iudicio, quo cum eo agitur, potest saluum habere iure pensationis. sed fieri potest, ut amplius esset, quod inuicem aliquem consequi oporteat, aut iudex pensationis rationem non habeat, aut ideo de restituenda re cum eo non agatur, quia ea res casu intercidit aut sine iudice restituta est: dicemus necessariam esse contrariam actionem.
19 · Iulianus libro primo digestorum
pr.Ad eos, qui seruandum aliquid conducunt aut utendum accipiunt, damnum iniuria ab alio datum non pertinere procul dubio est: qua enim cura aut diligentia consequi possumus, ne aliquis damnum nobis iniuria det?
20 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem
pr.Argentum commodatum si tam idoneo seruo meo tradidissem ad te perferendum, ut non debuerit quis aestimare futurum, ut a quibusdam malis hominibus deciperetur, tuum, non meum detrimentum erit, si id mali homines intercepissent.
21 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Rem mihi commodasti: eandem subripuisti: deinde cum commodati ageres nec a te scirem esse subreptam, iudex me condemnauit et solui: postea comperi a te esse subreptam: quaesitum est, quae mihi tecum actio sit. respondit furti quidem non esse, sed commodati contrarium iudicium utile mihi fore.
1In exercitu contubernalibus uasa utenda communi periculo dedi ac deinde meus seruus subreptis his ad hostes profugit et postea sine uasis receptus est. habiturum me commodati actionem cum contubernalibus constat pro cuiusque parte: sed et illi mecum furti serui nomine agere possunt, quando et noxa caput sequitur. et si tibi rem periculo tuo utendam commodauero eaque a seruo meo subripiatur, agere mecum furti possis serui nomine.
22 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Si seruus, quem tibi commodauerim, furtum fecerit, utrum sufficiat contraria commodati actio (quemadmodum competit, si quid in curationem serui impendisti) an furti agendum sit, quaeritur. et furti quidem noxalem habere qui commodatum rogauit procul dubio est, contraria autem commodati tunc eum teneri, cum sciens talem esse seruum ignoranti commodauit.
23 · Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium
pr.Si commodauero tibi equum, quo utereris usque ad certum locum, si nulla culpa tua interueniente in ipso itinere deterior equus factus sit, non teneris commodati: nam ego in culpa ero, qui in tam longum iter commodaui, qui eum laborem sustinere non potuit.