IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 13

D. 13.5DE PECUNIA CONSTITUTA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Hoc edicto praetor fauet naturali aequitati: qui constituta ex consensu facta custodit, quoniam graue est fidem fallere.

1Ait praetor: ‘Qui pecuniam debitam constituit’. ‘qui’ sic accipiendum est ‘quaeue’, nam et mulieres de constituta tenentur, si non intercesserint.

2De pupillo etsi nihil sit expressum edicto, attamen sine tutoris auctoritate constituendo non obligatur.

3Sed si filius familias constituerit, an teneatur, quaeritur: sed puto uerum et ipsum constituentem teneri et patrem de peculio.

4Eum, qui inutiliter stipulatus est, cum stipulari uoluerit, non constitui sibi, dicendum est de constituta experiri non posse, quoniam non animo constituentis, sed promittentis factum sit.

5An potest aliud constitui quam quod debetur, quaesitum est. sed cum iam placet rem pro re solui posse, nihil prohibet et aliud pro debito constitui: denique si quis centum debens frumentum eiusdem pretii constituat, puto ualere constitutum.

6Debitum autem ex quacumque causa potest constitui, id est ex quocumque contractu siue certi siue incerti, et si ex causa emptionis quis pretium debeat uel ex causa dotis uel ex causa tutelae uel ex quocumque alio contractu.

7Debitum autem uel natura sufficit.

8Sed et is, qui honoraria actione, non iure ciuili obligatus est, constituendo tenetur: uidetur enim debitum et quod iure honorario debetur. et ideo et pater et dominus de peculio obstricti si constituerint, tenebuntur usque ad eam quantitatem, quae tunc fuit in peculio, cum constituebatur: ceterum si plus suo nomine constituit, non tenebitur in id quod plus est.

2 · Iulianus libro undecimo digestorum

pr.Quod si filii nomine constituerit se decem soluturum, quamuis in peculio quinque fuerint, de constituta in decem tenebitur.

3 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Quod si maritus plus constituit ex dote quam facere poterat, quia debitum constituerit, in solidum quidem tenetur, sed mulieri in quantum facere potest condemnatur.

1Si quis autem constituerit quod iure ciuili debebat, iure praetorio non debebat, id est per exceptionem, an constituendo teneatur, quaeritur: et est uerum, ut et Pomponius scribit, eum non teneri, quia debita iuribus non est pecunia quae constituta est.

2Si is, qui et iure ciuili et praetorio debebat, in diem sit obligatus, an constituendo teneatur? et Labeo ait teneri constitutum, quam sententiam et Pedius probat: et adicit Labeo uel propter has potissimum pecunias, quae nondum peti possunt, constituta inducta: quam sententiam non inuitus probarem: habet enim utilitatem, ut ex die obligatus constituendo se eadem die soluturum teneatur.

4 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed et si citeriore die constituat se soluturum, similiter tenetur.

5 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Eum, qui Ephesi promisit se soluturum, si constituat alio loco se soluturum, teneri constat.

1Iulianus legatum Romae constituentem, quod in prouincia acceperat, putat conueniri debere, quod et uerum est. sed et si non cum Romae esset, sed in prouincia adhuc, constituit se Romae soluturum, denegatur in eum actio de constituta.

2Quod exigimus, ut sit debitum quod constituitur, in rem exactum est, non utique ut is cui constituitur creditor sit: nam et quod ego debeo tu constituendo teneberis, et quod tibi debetur si mihi constituatur, debetur.

3Iulianus quoque libro undecimo scribit: Titius epistulam ad me talem emisit: ‘scripsi me secundum mandatum Seii, si quid tibi debitum adprobatum erit me tibi cauturum et soluturum sine controuersia.’ tenetur Titius de constituta pecunia.

4Sed si quis constituerit alium soluturum, non se pro alio, non tenetur: et ita Pomponius libro octauo scribit.

5Item si mihi constituas te soluturum, teneberis: quod si mihi constitueris Sempronio te soluturum, non teneberis.

6Iulianus libro undecimo digestorum scribit procuratori constitui posse: quod Pomponius ita interpretatur, ut ipsi procuratori constituas te soluturum, non domino.

7Item tutori pupilli constitui potest et actori municipum et curatori furiosi:

8sed et ipsi constituentes tenebuntur.

9Si actori municipum uel tutori pupilli uel curatori furiosi uel adulescentis ita constituatur municipibus solui uel pupillo uel furioso uel adulescenti, utilitatis gratia puto dandam municipibus uel pupillo uel furioso uel adulescenti utilem actionem.

10Seruo quoque constitui posse constat et, si seruo constituatur domino solui uel ipsi seruo, qualemqualem seruum domino adquirere obligationem.

6 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Idem est et si ei qui bona fide mihi seruit constitutum fuerit.

7 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Sed et si filio familias constituatur, ualet constitutum.

1Si mihi aut Titio stipuler, Titio constitui suo nomine non posse Iulianus ait, quia non habet petitionem, tametsi solui ei possit.

8 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si uero mihi aut Titio constitueris te soluturum, mihi competit actio: quod si, posteaquam soli mihi te soluturum constituisti, solueris Titio, nihilo minus mihi teneberis.

9 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Titius tamen indebiti condictione tenebitur, ut quod ei perperam solutum est ei qui soluit reddatur.

10 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Idem est et si ex duobus reis stipulandi post alteri constitutum, alteri postea solutum est, quia loco eius, cui iam solutum est haberi debet is cui constituitur.

11 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Hactenus igitur constitutum ualebit, si quod constituitur debitum sit, etiamsi nullus apparet, qui interim debeat: ut puta si ante aditam hereditatem debitoris uel capto eo ab hostibus constituat quis se soluturum: nam et Pomponius scribit ualere constitutum, quoniam debita pecunia constituta est.

1Si quis centum aureos debens ducentos constituat, in centum tantummodo tenetur, quia ea pecunia debita est: ergo et is, qui sortem et usuras quae non debebantur constituit, tenebitur in sortem dumtaxat.

12 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Sed et si decem debeantur et decem et Stichum constituat, potest dici decem tantummodo nomine teneri.

13 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed si quis uiginti debens decem constituit se soluturum, tenebitur.

14 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Qui autem constituit se soluturum, tenetur, siue adiecit certam quantitatem siue non.

1Si quis constituerit se pignus daturum: cum utilitas pignorum inrepserit, debet etiam hoc constitutum admitti.

2Sed et si quis certam personam fideiussuram pro se constituerit, nihilo minus tenetur, ut Pomponius scribit. quid tamen si ea persona nolit fideiubere? puto teneri eum qui constituit, nisi aliud actum est. quid si ante decessit? si mora interueniente, aequum est teneri eum qui constituit uel in id quod interest uel ut aliam personam non minus idoneam fideiubentem praestet: si nulla mora interueniente, magis puto non teneri.

3Constituere autem et praesentes et absentes possumus, sicut pacisci, et per nuntium et per nosmet ipsos, et quibuscumque uerbis.

15 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Et licet libera persona sit, per quam tibi constitui, non erit impedimentum, quod per liberam personam adquirimus, quia ministerium tantummodo hoc casu praestare uidetur.

16 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Si duo quasi duo rei constituerimus, uel cum altero agi poterit in solidum.

1Sed et certo loco et tempore constituere quis potest, nec solum eo loci posse eum petere, ubi ei constitutum est, sed exemplo arbitrariae actionis ubique potest.

2Ait praetor: ‘si appareat eum qui constituit neque soluere neque fecisse neque per actorem stetit, quo minus fieret quod constitutum est.’

3Ergo si non stetit per actorem, tenet actio, etiamsi per rerum naturam stetit: sed magis dicendum est subueniri reo debere.

4Haec autem uerba praetoris ‘neque fecisse reum quod constituit’ utrum ad tempus constituti pertinent an uero usque ad litis contestationem trahimus, dubitari potest: et puto ad tempus constituti.

17 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Sed et si alia die offerat nec actor accipere uoluit nec ulla causa iusta fuit non accipiendi, aequum est succurri reo aut exceptione aut iusta interpretatione, ut factum actoris usque ad tempus iudicii ipsi noceat: ut illa uerba ‘neque fecisset’ hoc significent, ut neque in diem in quem constituit fecerit neque postea.

18 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Item illa uerba praetoris ‘neque per actorem stetisse’ eandem recipiunt dubitationem. et Pomponius dubitat, si forte ad diem constituti per actorem non steterit, ante stetit uel postea. et puto et haec ad diem constituti referenda. proinde si ualetudine impeditus aut ui aut tempestate petitor non uenit, ipsi nocere Pomponius scribit.

1Quod adicitur: ‘eamque pecuniam cum constituebatur debitam fuisse’, interpretationem pleniorem exigit. nam primum illud efficit, ut, si quid tunc debitum fuit cum constitueretur, nunc non sit, nihilo minus teneat constitutum, quia retrorsum se actio refert. proinde temporali actione obligatum constituendo Celsus et Iulianus scribunt teneri debere, licet post constitutum dies temporalis actionis exierit. quare et si post tempus obligationis se soluturum constituerit, adhuc idem Iulianus putat, quoniam eo tempore constituit, quo erat obligatio, licet in id tempus quo non tenebatur.

2E re autem est hic subiungere, utrum poenam contineat haec actio an rei persecutionem: et magis est, ut etiam Marcellus putat, ut rei sit persecutio.

3Uetus fuit dubitatio, an qui hac actione egit sortis obligationem consumat. et tutius est dicere solutione potius ex hac actione facta liberationem contingere, non litis contestatione, quoniam solutio ad utramque obligationem proficit.

19 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Id quod sub condicione debetur, siue pure siue certo die constituatur, eadem condicione suspenditur, ut exsistente condicione teneatur deficiente utraque actio depereat.

1Sed is qui pure debet si sub condicione constituat, inquit Pomponius in hunc utilem actionem esse.

2Si pater uel dominus constituerit se soluturum quod fuit in peculio, non minueretur peculium eo, quod ex ea causa obstrictus esse coeperit: et licet interierit peculium, non tamen liberatur.

20 · Paulus libro quarto ad Plautium

pr.Nec enim quod crescit peculium aut decrescit, pertinet ad constitutoriam actionem.

21 · Paulus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Promissor Stichi post moram ab eo factam mortuo Sticho si constituerit se pretium eius soluturum, tenetur.

1Si sine die constituas, potest quidem dici te non teneri, licet uerba edicti late pateant: alioquin et confestim agi tecum poterit, si statim ut constituisti non soluas: sed modicum tempus statuendum est non minus decem dierum, ut exactio celebretur.

2Constituto satis non facit, qui soluturum se constituit, si offerat satisfactionem. si quis autem constituat se satisdaturum, fideiussorem uel pignora det, non tenetur, quia nihil intersit, quemadmodum satisfaciat.

22 · Paulus libro sexto breuium

pr.Si post constitutam tibi pecuniam hereditatem ex senatus consulto Trebelliano restitueris, quoniam sortis petitionem transtulisti ad alium, deneganda est tibi pecuniae constitutae actio. idem est in hereditatis possessore post euictam hereditatem. sed magis est, ut fideicommissario uel ei qui uicit decernenda esset actio.

23 · Iulianus libro undecimo digestorum

pr.Promissor hominis homine mortuo, cum per eum staret quo minus traderetur, etsi hominem daturum se constituerit, de constituta pecunia tenebitur, ut pretium eius soluat.

24 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Titius Seio epistulam emisit in haec uerba: ‘Remanserunt apud me quinquaginta ex credito tuo ex contractu pupillorum meorum, quos tibi reddere debebo idibus maiis probos: quod si ad diem supra scriptum non dedero, tunc dare debebo usuras tot.’ quaero, an Lucius Titius in locum pupillorum hac cautione reus successerit. Marcellus respondit si intercessisset stipulatio, successisse. item quaero, an, si non successisset, de constituta teneatur. Marcellus respondit in sortem teneri: est enim humanior et utilior ista interpretatio.

25 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Illud aut illud debuit et constituit alterum: an uel alterum quod non constituit soluere possit, quaesitum est. dixi non esse audiendum, si uelit hodie fidem constitutae rei frangere.

1Si iureiurando delato deberi tibi iuraueris, cum habeas eo nomine actionem, recte de constituta agis. sed et si non ultro detulero iusiurandum, sed referendi necessitate compulsus id fecero, quia nemo dubitat modestius facere qui referat, quam ut ipse iuret, nulla distinctio adhibetur, tametsi ob tuam facilitatem ac meam uerecundiam subsecuta sit referendi necessitas.

26 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Quidam ad creditorem litteras eiusmodi fecit: ‘Decem, quae Lucius Titius ex arca tua mutua acceperat, salua ratione usurarum habes penes me, domine.’ respondit secundum ea quae proponerentur actione de constituta pecunia eum teneri.

27 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum

pr.Utrum praesente debitore an absente constituat quis, parui refert. hoc amplius etiam inuito constituere eum posse Pomponius libro trigensimo quarto scribit: unde falsam putat opinionem Labeonis existimantis, si, postquam quis constituit pro alio, dominus ei denuntiet ne soluat, in factum exceptionem dandam: nec immerito Pomponius: nam cum semel sit obligatus qui constituit, factum debitoris non debet eum excusare.

28 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale

pr.Ubi quis pro alio constituit se soluturum, adhuc is, pro quo constituit, obligatus manet.

29 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.Qui iniuriarum uel furti uel ui bonorum raptorum tenetur actione, constituendo tenetur.

30 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Si quis duobus pecuniam constituerit tibi aut Titio, etsi stricto iure propria actione pecuniae constitutae manet obligatus, etiamsi Titio soluerit, tamen per exceptionem adiuuatur.

31 · Scaeuola libro quinto digestorum

pr.Lucius Titius Seiorum debitor decessit: hi persuaserunt Publio Maeuio, quod hereditas ad eum pertineret et fecerunt, ut epistulam in eos exponat debitorem sese esse quasi heredem patrui sui confitentem, qui et addidit epistulae suae, quod in rationes suas eadem pecunia peruenit. quaesitum est, cum ad Publium Maeuium ex hereditate Lucii Titi nihil peruenerit, an ex scriptura proposita de constituta pecunia conueniri possit et an doli exceptione uti possit. respondit nec ciuilem eo nomine actionem competere: sed nec de constituta secundum ea quae proponerentur. idem quaesiit, usurarum nomine quod ex causa supra scripta datum sit, an repeti possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse.