IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 13

D. 13.4DE EO QUOD CERTO LOCO DARI OPORTET

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Alio loco, quam in quem sibi dari quisque stipulatus esset, non uidebatur agendi facultas competere. sed quia iniquum erat, si promissor ad eum locum, in quem daturum se promississet, numquam accederet (quod uel data opera faceret uel quia aliis locis necessario distringeretur), non posse stipulatorem ad suum peruenire, ideo uisum est utilem actionem in eam rem comparare.

2 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Arbitraria actio utriusque utilitatem continet tam actoris quam rei: quod si rei interest, minoris fit pecuniae condemnatio quam intentum est, aut si actoris, maioris pecuniae fiat.

1Haec autem actio ex illa stipulatione uenit, ubi stipulatus sum a te Ephesi decem dari.

2Si quis Ephesi decem aut Capuae hominem dari stipulatus experiatur, non debet detracto altero loco experiri, ne auferat loci utilitatem reo.

3Scaeuola libro quinto decimo quaestionum ait non utique ea, quae tacite insunt stipulationibus, semper in rei esse potestate, sed quid debeat, esse in eius arbitrio, an debeat, non esse. et ideo cum quis Stichum aut Pamphilum promittit, eligere posse quod soluat, quamdiu ambo uiuunt: ceterum ubi alter decessit, extingui eius electionem, ne sit in arbitrio eius, an debeat, dum non uult uiuum praestare, quem solum debet. quare et in proposito eum, qui promisit Ephesi aut Capuae, si fuerit in ipsius arbitrio, ubi ab eo petatur, conueniri non potuisse: semper enim alium locum electurum: sic euenire, ut sit in ipsius arbitrio, an debeat: quare putat posse ab eo peti altero loco et sine loci adiectione: damus igitur actori electionem petitionis. et generaliter definit Scaeuola petitorem electionem habere ubi petat, reum ubi soluat, scilicet ante petitionem. proinde mixta, inquit, rerum alternatio locorum alternationi ex necessitate facit actoris electionem et in rem propter locum: alioquin tollis ei actionem, dum uis reseruare reo optionem.

4Si quis ita stipulatur ‘Ephesi et Capuae’, hoc ait, ut Ephesi partem et Capuae partem petat.

5Si quis insulam fieri stipuletur et locum non adiciat, non ualet stipulatio.

6Qui ita stipulatur ‘Ephesi decem dari’: si ante diem, quam Ephesum peruenire possit, agat, perperam ante diem agi, quia et Iulianus putat diem tacite huic stipulationi inesse. quare uerum puto, quod Iulianus ait eum, qui Romae stipulatur hodie Carthagine dari, inutiliter stipulari.

7Idem Iulianus tractat, an is, qui Ephesi sibi aut Titio dari stipulatus est, si alibi Titio soluatur, nihilo minus possit intendere sibi dari oportere. et Iulianus scribit liberationem non contigisse atque ideo posse peti quod interest. Marcellus autem et alias tractat et apud Iulianum notat posse dici et si mihi alibi soluatur, liberationem contigisse, quamuis inuitus accipere non cogar: plane si non contigit liberatio, dicendum ait superesse petitionem integrae summae, quemadmodum si quis insulam alibi fecisset quam ubi promiserat, in nihilum liberaretur. sed mihi uidetur summae solutio distare a fabrica insulae et ideo quod interest solum petendum.

8Nunc de officio iudicis huius actionis loquendum est, utrum quantitati contractus debeat seruire an uel excedere uel minuere quantitatem debeat, ut, si interfuisset rei Ephesi potius soluere quam eo loci quo conueniebatur, ratio eius haberetur. Iulianus Labeonis opinionem secutus etiam actoris habuit rationem, cuius interdum potuit interesse Ephesi recipere: itaque utilitas quoque actoris ueniet. quid enim si traiecticiam pecuniam dederat Ephesi recepturus, ubi sub poena debebat pecuniam uel sub pignoribus, et distracta pignora sunt uel poena commissa mora tua? uel fisco aliquid debebatur et res stipulatoris uilissimo distracta est? in hanc arbitrariam quod interfuit ueniet et quidem ultra legitimum modum usurarum. quid si merces solebat comparare: an et lucri ratio habeatur, non solius damni? puto et lucri habendam rationem.

3 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Ideo in arbitrium iudicis refertur haec actio, quia scimus, quam uaria sint pretia rerum per singulas ciuitates regionesque, maxime uini olei frumenti: pecuniarum quoque licet uideatur una et eadem potestas ubique esse, tamen aliis locis facilius et leuibus usuris inueniuntur, aliis difficilius et grauibus usuris.

4 · Ulpianus libro uicesimo septimo ad edictum

pr.Quod si Ephesi petetur, ipsa sola summa petetur nec amplius quid, nisi si quid esset stipulatus, uel si temporis utilitas interuenit.

1Interdum iudex, qui ex hac actione cognoscit, cum sit arbitraria, absoluere reum debet cautione ab eo exacta de pecunia ibi soluenda ubi promissa est. quid enim si ibi uel oblata pecunia actori dicatur uel deposita uel ex facili soluenda? nonne debebit interdum absoluere? in summa aequitatem quoque ante oculos habere debet iudex, qui huic actioni addictus est.

5 · Paulus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Si heres a testatore iussus sit certo loco quid dare, arbitraria actio competit:

6 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum

pr.aut mutua pecunia sic data fuerit, ut certo loco reddatur.

7 · Paulus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.In bonae fidei iudiciis, etiamsi in contrahendo conuenit, ut certo loco quid praestetur, ex empto uel uendito uel depositi actio competit, non arbitraria actio.

1Si tamen certo loco traditurum se quis stipulatus sit, hac actione utendum erit.

8 · Africanus libro tertio quaestionum

pr.Centum Capuae dari stipulatus fideiussorem accepisti: ea pecunia ab eo similiter ut ab ipso promissore peti debebit, id est ut, si alibi quam Capuae petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti aestimetur, quanti eius uel actoris interfuerit eam summam Capuae potius quam alibi solui. nec oportebit, quod forte per reum steterit, quo minus tota centum Capuae soluerentur, obligationem fideiussoris augeri: neque enim haec causa recte comparabitur obligationi usurarum: ibi enim duae stipulationes sunt, hic autem una pecuniae creditae est, circa cuius exsecutionem aestimationis ratio arbitrio iudicis committitur. eiusque differentiae manifestissimum argumentum esse puto, quod, si post moram factam pars pecuniae soluta sit et reliquum petatur, officium iudicis tale esse debeat, ut aestimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat summam quae petetur Capuae solutam esse.

9 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum

pr.Is qui certo loco dare promittit, nullo alio loco, quam in quo promisit, soluere inuito stipulatore potest.

10 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.Si post moram factam, quo minus Capuae solueretur, cum arbitraria uellet agere, fideiussor acceptus sit eius actionis nomine, uideamus, ne ea pecunia, quae ex sententia iudicis accedere potest, non debeatur nec sit in obligatione, adeo ut nunc quoque sorte soluta uel si Capuae petatur, arbitrium iudicis cesset: nisi si quis dicat, si iudex centum et uiginti condemnare debuerit, centum solutis ex uniuersitate, tam ex sorte quam ex poena solutum uideri, ut supersit petitio eius quod excedit sortem, et accedat poena pro eadem quantitate. quod non puto admittendum, tanto magis, quod creditor accipiendo pecuniam etiam remississe poenam uidetur.