D. 13.3DE CONDICTIONE TRITICIARIA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Qui certam pecuniam numeratam petit, illa actione utitur ‘si certum petetur’: qui autem alias res, per triticariam condictionem petet. et generaliter dicendum est eas res per hanc actionem peti, si quae sint praeter pecuniam numeratam, siue in pondere siue in mensura constent, siue mobiles sint siue soli. quare fundum quoque per hanc actionem petimus et si uectigalis sit siue ius stipulatus quis sit, ueluti usum fructum uel seruitutem utrorumque praediorum.
1Rem autem suam per hanc actionem nemo petet, nisi ex causis ex quibus potest, ueluti ex causa furtiua uel ui mobili abrepta.
2 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Sed et ei, qui ui aliquem de fundo deiecit, posse fundum condici Sabinus scribit, et ita et Celsus, sed ita, si dominus sit qui deiectus condicat: ceterum si non sit, possessionem eum condicere Celsus ait.
3 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.In hac actione si quaeratur, res quae petita est cuius temporis aestimationem recipiat, uerius est, quod Seruius ait, condemnationis tempus spectandum: si uero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus, sed ἐν πλάτει secundum Celsum erit spectandum: non enim debet nouissimum uitae tempus aestimari, ne ad exiguum pretium aestimatio redigatur in seruo forte mortifere uulnerato. in utroque autem, si post moram deterior res facta sit, Marcellus scribit libro uicensimo habendam aestimationem, quanto deterior res facta sit: et ideo, si quis post moram seruum eluscatum dederit, nec liberari eum: quare ad tempus morae in his erit reducenda aestimatio.
4 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.Si merx aliqua, quae certo die dari debebat, petita sit, ueluti uinum oleum frumentum, tanti litem aestimandam Cassius ait, quanti fuisset eo die, quo dari debuit: si de die nihil conuenit, quanti tunc, cum iudicium acciperetur. idemque iuris in loco esse, ut primum aestimatio sumatur eius loci, quo dari debuit, si de loco nihil conuenit, is locus spectetur, quo peteretur. quod et de ceteris rebus iuris est.