D. 2.4DE IN IUS UOCANDO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.In ius uocare est iuris experiundi causa uocare.
2 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.In ius uocari non oportet neque consulem neque praefectum neque praetorem neque proconsulem neque ceteros magistratus, qui imperium habent, qui et coercere aliquem possunt et iubere in carcerem duci: nec pontificem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religionem inde se mouere non possunt: sed nec eum qui equo publico in causa publica transuehatur. praeterea in ius uocari non debet qui uxorem ducat aut eam quae nubat: nec iudicem dum de re cognoscat: nec eum dum quis apud praetorem causam agit: neque funus ducentem familiare iustaue mortuo facientem:
3 · Callistratus libro primo cognitionum
pr.uel qui cadauer prosequuntur, quod etiam uidetur ex rescripto diuorum fratrum comprobatum esse:
4 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.quique litigandi causa necesse habet in iure uel certo loco sisti: nec furiosos uel infantes.
1Praetor ait: ‘parentem, patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis uocet’.
2Parentem hic utriusque sexus accipe: sed an in infinitum, quaeritur. quidam parentem usque ad tritauum appellari aiunt, superiores maiores dici: hoc ueteres existimasse Pomponius refert: sed Gaius Cassius omnes in infinitum parentes dicit, quod et honestius est et merito optinuit.
3Parentes etiam eos accipi Labeo existimat, qui in seruitute susceperunt: nec tamen, ut Seuerus dicebat, ad solos iustos liberos: sed et si uolgo quaesitus sit filius, matrem in ius non uocabit,
5 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.quia semper certa est, etiam si uolgo conceperit: pater uero is est, quem nuptiae demonstrant.
6 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Parentes naturales in ius uocare nemo potest: una est enim omnibus parentibus seruanda reuerentia.
7 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.Patris adoptiui parentes impune uocabit, quoniam hi eius parentes non sunt, cum his tantum cognatus fiat quibus et adgnatus.
8 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.Adoptiuum patrem, quamdiu in potestate est, in ius uocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur. sed naturalem parentem ne quidem dum est in adoptiua familia in ius uocari.
1‘patronum’, inquit, ‘patronam’. patroni hic accipiendi sunt, qui ex seruitute manumiserunt: uel si collusionem detexit: uel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus, cum alioquin non fuerit, aut si iuraui eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iurauerit se libertum non esse.
2Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius uocabor. et Celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me uiuo non transire: sed Iulianus contra scribit. plerique Iuliani sententiam probant. secundum quod eueniet, ut patronus quidem in ius uocetur, filius quasi innocens non uocetur.
9 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.Is quoque, qui ex causa fideicommissi manumittit, non debet in ius uocari, quamuis ut manumittat, in ius uocetur.
10 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.Sed si hac lege emi ut manumittam, et ex constitutione diui Marci uenit ad libertatem: cum sim patronus, in ius uocari non potero. sed si suis nummis emi et fidem fregi, pro patrono non habebor.
1Prostituta contra legem uenditionis uenditorem habebit patronum, si hac lege uenierat, ut, si prostituta esset, fieret libera. at si uenditor, qui manus iniectionem excepit, ipse prostituit, quoniam et haec peruenit ad libertatem, sub illo quidem, qui uendidit, libertatem consequitur, sed honorem haberi ei aequum non est, ut et Marcellus libro sexto digestorum existimat.
2Patronum autem accipimus etiam si capite minutus sit: uel si libertus capite minutus, dum adrogetur per obreptionem. cum enim hoc ipso, quo adrogatur, celat condicionem, non id actum uidetur ut fieret ingenuus.
3Sed si ius anulorum accepit, puto eum reuerentiam patrono exhibere debere, quamuis omnia ingenuitatis munia habet. aliud si natalibus sit restitutus:: nam princeps ingenuum facit.
4Qui manumittitur a corpore aliquo uel collegio uel ciuitate, singulos in ius uocabit: nam non est illorum libertus. sed rei publicae honorem habere debet et si aduersus rem publicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam edicti petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius sit uocaturus.
5Liberos parentesque patroni patronaeque utriusque sexus accipere debemus.
6Sed si per poenam deportationis ad peregrinitatem redactus sit patronus, putat Pomponius eum amississe honorem. sed si fuerit restitutus, erit ei etiam huius edicti commodum saluum.
7Parentes patroni etiam adoptiui excipiuntur: sed tamdiu quamdiu adoptio durat.
8Si filius meus in adoptionem datus sit, uocari a liberto meo in ius non poterit: sed nec nepos in adoptiua familia susceptus. sed si filius meus emancipatus adoptauerit filium, hic nepos in ius uocari poterit: nam mihi alienus est.
9Liberos autem secundum Cassium, ut in parentibus, et ultra trinepotem accipimus.
10Si liberta ex patrono fuerit enixa, mutuo se ipsa et filius eius in ius non uocabunt.
11Sin autem liberi patroni capitis accusauerunt libertum paternum uel in seruitutem petierunt, nullus eis honor debetur.
12Praetor ait: ‘in ius nisi permissu meo ne quis uocet’. permissurus enim est, si famosa actio non sit uel pudorem non suggilat, qua patronus conuenitur uel parentes. et totum hoc causa cognita debet facere: nam interdum etiam ex causa famosa, ut Pedius putat, permittere debet patronum in ius uocari a liberto: si eum grauissima iniuria adfecit, flagellis forte cecidit.
13Semper autem hunc honorem patrono habendum, etsi quasi tutor uel curator uel defensor uel actor interueniat patronus. sed si patroni tutor uel curator interueniat, impune posse eos in ius uocari Pomponius scribit et uerius est.
11 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.Quamuis non adiciat praetor causa cognita se poenale iudicium daturum, tamen Labeo ait moderandam iurisdictionem: ueluti si paeniteat libertum et actionem remittat: uel si patronus uocatus non uenerit: aut si non inuitus uocatus sit, licet edicti uerba non patiantur.
12 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.Si libertus in ius uocauerit contra praetoris edictum filium patroni sui, quem ipse patronus in potestate habet: probandum est absente patre subueniendum esse filio qui in potestate est et ei poenalem in factum actionem, id est quinquaginta aureorum, aduersus libertum competere.
13 · Modestinus libro decimo pandectarum
pr.Generaliter eas personas, quibus reuerentia praestanda est, sine iussu praetoris in ius uocare non possumus.
14 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Libertus a patrono reus constitutus, qui se defendere paratus pro tribunali praesidem prouinciae frequenter interpellat, patronum accusatorem in ius non uidetur uocare.
15 · Paulus libro primo quaestionum
pr.Libertus aduersus patronum dedit libellum non dissimulato se libertum esse eius: an si ad desiderium eius rescribatur, etiam edicti poena remissa esse uidetur? respondi non puto ad hunc casum edictum praetoris pertinere. neque enim qui libellum principi uel praesidi dat, in ius uocare patronum uidetur.
16 · Paulus libro secundo responsorum
pr.Quaesitum est, an tutor pupilli nomine patronam suam sine permissu praetoris uocare possit. respondi eum, de quo quaeritur, pupilli nomine etiam in ius uocare patronam suam potuisse sine permissu praetoris.
17 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Eum, pro quo quis apud officium cauit, exhibere cogitur. item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caueat, ad exhibendum tamen cogitur.
18 · Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum
pr.Plerique putauerunt nullum de domo sua in ius uocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit, eumque qui inde in ius uocaret uim inferre uideri.
19 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Satisque poenae subire eum, si non defendatur et latitet, certum est, quod mittitur aduersarius in possessionem bonorum eius. sed si aditum ad se praestet aut ex publico conspiciatur, recte in ius uocari eum Iulianus ait.
20 · Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum
pr.Sed etiam ab ianua et balineo et theatro nemo dubitat in ius uocari licere.
21 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Sed etsi is qui domi est interdum uocari in ius potest, tamen de domo sua nemo extrahi debet.
22 · Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum
pr.Neque impuberes puellas, quae alieno iuri subiectae essent, in ius uocare permissum est.
1Qui in ius uocatus est, duobus casibus dimittendus est: si quis eius personam defendet, et si, dum in ius uenitur, de re transactum fuerit.
23 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Communis libertus licet plurium sit, debet a praetore petere, ut ei liceat uel quendam ex patronis in ius uocare, ne in poenam incidat ex edicto praetoris.
24 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.In eum, qui aduersus ea fecerit, quinquaginta aureorum iudicium datur: quod nec heredi nec in heredem nec ultra annum datur.
25 · Modestinus libro primo de poenis
pr.Si sine uenia edicti impetrata libertus patronum in ius uocauerit, ex querella patroni uel supradictam poenam, id est quinquaginta aureos dat uel a praefecto urbi quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur laborare.