D. 2.5SI QUIS IN IUS UOCATUS NON IERIT SIUE QUIS EUM UOCAUERIT, QUEM EX EDICTO NON DEBUERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Si quis in ius uocatus fideiussorem dederit in iudicio sistendi causa non suppositum iurisdictioni illius, ad quem uocatur, pro non dato fideiussor habetur, nisi suo priuilegio specialiter renuntiauerit.
2 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Ex quacumque causa ad praetorem uel alios, qui iurisdictioni praesunt, in ius uocatus uenire debet, ut hoc ipsum sciatur, an iurisdictio eius sit.
1Si quis in ius uocatus non ierit, ex causa a competenti iudice multa pro iurisdictione iudicis damnabitur: rusticitati enim hominis parcendum erit: item si nihil intersit actoris eo tempore in ius aduersarium uenisse, remittit praetor poenam, puta quia feriatus dies fuit.
3 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
pr.Cum quis in iudicio sisti promiserit neque adiecerit poenam, si status non esset: incerti cum eo agendum esse in id quod interest uerissimum est, et ita Celsus quoque scribit.