D. 2.3SI QUIS IUS DICENTI NON OBTEMPERAUERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Omnibus magistratibus, non tamen duumuiris, secundum ius potestatis suae concessum est iurisdictionem suam defendere poenali iudicio.
1Is uidetur ius dicenti non obtemperasse, qui quod extremum in iurisdictione est non fecit: ueluti si quis rem mobilem uindicari a se passus non est, sed duci eam uel ferri passus est: ceterum si et sequentia recusauit, tunc non obtemperasse uidetur.
2Si procurator tuus uel tutor uel curator ius dicenti non obtemperauit, ipse punitur, non dominus uel pupillus.
3Non solum autem reum, qui non obtemperauit, hoc edicto teneri Labeo ait, uerum etiam petitorem.
4Hoc iudicium non ad id quod interest, sed quanti ea res est concluditur: et cum meram poenam contineat, neque post annum neque in heredem datur.