IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 2

D. 2.13DE EDENDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Qua quisque actione agere uolet, eam edere debet: nam aequissimum uidetur eum qui acturus est edere actionem, ut proinde sciat reus, utrum cedere an contendere ultra debeat, et, si contendendum putat, ueniat instructus ad agendum cognita actione qua conueniatur.

1Edere est etiam copiam describendi facere: uel in libello complecti et dare: uel dictare. eum quoque edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album et demonstret quod dictaturus est uel id dicendo, quo uti uelit.

2Editiones sine die et consule fieri debent, ne quid excogitetur edito die et consule et praelato die fiat. diem autem et consulem excepit praetor quo instrumentum conscriptum est, non in quem solutio concepta est: nam dies solutionis sicuti summa pars est stipulationis. rationes tamen cum die et consule edi debent, quoniam accepta et data non alias possunt apparere, nisi dies et consul fuerit editus.

3Edenda sunt omnia, quae quis apud iudicem editurus est: non tamen ut et instrumenta, quibus quis usurus non est, compellatur edere.

4Edere non uidetur qui stipulationem totam non edidit.

5Eis, qui ob aetatem uel rusticitatem uel ob sexum lapsi non ediderunt uel ex alia iusta causa, subuenietur.

2 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Si legatum petatur, non iubet praetor uerba testamenti edere: ideo fortasse, quia heredes solent habere exemplum testamenti.

3 · Mauricianus libro secundo de poenis

pr.Senatus censuit, ne quisquam eorum, a quibus quid fisco petetur, alia instrumenta delatori cogatur edere, quam quae ad eam causam pertinerent, ex qua se deferre professus est.

4 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Praetor ait: ‘argentariae mensae exercitores rationem, quae ad se pertinet, edent adiecto die et consule’.

1Huius edicti ratio aequissima est: nam cum singulorum rationes argentarii conficiant, aequum fuit id quod mei causa confecit meum quodammodo instrumentum mihi edi.

2Sed et filius familias continetur his uerbis, ut uel ipse cogatur edere: an et pater, quaeritur. Labeo scribit patrem non cogendum, nisi sciente eo argentaria exercetur: sed recte Sabinus respondit tunc id admittendum, cum patri quaestum refert.

3Sed si seruus argentariam faciat (potest enim), si quidem uoluntate domini fecerit, compellendum dominum edere ac perinde in eum dandum est iudicium, ac si ipse fecisset. sed si inscio domino fecit, satis esse dominum iurare eas se rationes non habere: si seruus peculiarem faciat argentariam, dominus de peculio uel de in rem uerso tenetur: sed si dominus habet rationes nec edit, in solidum tenetur.

4Etiam is qui desit argentariam facere, ad editionem compellitur.

5Sed ibi quis compellitur edere, ubi argentariam exercuit, et hoc est constitutum. quod si instrumentum argentariae in alia prouincia habeat, in alia administrauerit, ibi puto cogendum edere, ubi argentariam exercuit: hoc enim primum deliquit, quod alio instrumentum transtulit. quod si in alio loco argentariam exercet, alibi autem ad editionem compelletur, minime hoc facere cogitur: nisi descriptum uelis ubi de ea re agitur eum tibi dare, tuis uidelicet sumptibus:

5 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.spatiumque ad perferendas eas tribuendum est.

6 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Si quis ex argentariis, ut plerique eorum, in uilla habeat instrumentum uel in horreo: aut ad locum te perducet aut descriptas rationes dabit.

1Cogentur et successores argentarii edere rationes. quod si plures sunt heredes et unus habeat, solus ad editionem compelletur: sed si omnes habeant et unus ediderit, omnes ad editionem compellendi sunt. quid enim si humilis et deploratus unus edidit, ut dubitare quis merito de fide editionis possit? ut igitur comparari rationes possint, etiam ceteri edere debent aut certe unius editioni subscribere. hoc idem erit et si plures fuerint argentarii, a quibus editio desideratur. nam et si plures tutores tutelam administrauerunt simul, aut omnes edere debent aut unius editioni subscribere.

2Exigitur autem ab aduersario argentarii iusiurandum non calumniae causa postulare edi sibi: ne forte uel superuacuas rationes uel quas habet edi sibi postulet uexandi argentarii causa.

3Rationem autem esse Labeo ait ultro citro dandi accipiendi, credendi, obligandi soluendi sui causa negotiationem: nec ullam rationem nuda dumtaxat solutione debiti incipere. nec si pignus acceperit aut mandatum, compellendum edere: hoc enim extra rationem esse. sed et quod solui constituit, argentarius edere debet: nam et hoc ex argentaria uenit.

4Ex hoc edicto in id quod interfuit actio competit:

5unde apparet ita demum tenere hoc edictum, si ad eum pertineat. pertinere autem uidetur ad me ratio, si modo eam tractaueris me mandante. sed si procurator meus absente me mandauerit, an mihi edenda sit, quasi ad me pertineat? et magis est ut edatur. procuratori quoque meo edendam rationem, quam mecum habet, non dubito, quasi ad eum pertineat: et cauturum de rato, si mandatum ei non sit.

6Si initium tabularum habet diem, in quibus Titii ratio scripta est, postmodum mea sine die et consule, etiam mihi edendus est dies et consul: communis enim omnis rationis est praepositio diei et consulis.

7Edi autem est uel dictare uel tradere libellum uel codicem proferre.

8Praetor ait: ‘argentario eiue, qui iterum edi postulabit, causa cognita edi iubebo’.

9Prohibet argentario edi illa ratione, quod etiam ipse instructus esse potest instrumento suae professionis: et absurdum est, cum ipse in ea sit causa, ut edere debeat, ipsum petere ut edatur ei. an nec heredi argentarii edi ratio debeat, uidendum: et si quidem instrumentum argentariae ad eum peruenit, non debet ei edi, si minus, edenda est ex causa. nam et ipsi argentario ex causa ratio edenda est: si naufragio uel ruina uel incendio uel alio simili casu rationes perdidisse probet aut in longinquo habere, ueluti trans mare.

10Nec iterum postulanti edi praetor iubet, nisi ex causa:

7 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.ueluti si peregre habere quod primum editum est doceat: uel minus plene editum: uel eas rationes, quas casu maiore, non uero neglegentia perdiderit. nam si eo casu amisit, cui ignosci debeat, ex integro edi iubebit.

1Haec uox iterum duas res significat: alteram, qua demonstraretur tempus secundum, quod Graeci δεύτερον dicunt: alteram, quae ad insequentia quoque tempora pertinet, quae Graece dicitur πάλιν, quod ita accipitur ‘quotiens opus erit’. nam potest fieri ut bis editam sibi rationem quis perdiderit: ut uerbum iterum pro saepius accipiatur.

8 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Ubi exigitur argentarius rationes edere, tunc punitur, cum dolo malo non exhibet: sed culpam non praestabit nisi dolo proximam. dolo malo autem non edidit et qui malitiose edidit et qui in totum non edidit.

1Is autem, qui in hoc edictum incidit, id praestat, quod interfuit mea rationes edi, cum decerneretur a praetore, non quod hodie interest: et ideo licet interesse desiit uel minoris uel pluris interesse coepit, locum actio non habebit neque augmentum neque deminutionem.

9 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Quaedam sunt personae, quas rationes nobis edere oportet nec tamen a praetore per hoc edictum compelluntur. ueluti cum procurator res rationesue nostras administrauit, non cogitur a praetore per metum in factum actionis rationes edere: scilicet quia id consequi possumus per mandati actionem. et cum dolo malo socius negotia gessit, praetor per hanc clausulam non interuenit: est enim pro socio actio. sed nec tutorem cogit praetor pupillo edere rationes: sed iudicio tutelae solet cogi edere.

1Nihil interest, si successores aut pater aut dominus argentarii eiusdem fuerunt professionis: quia cum in locum et in ius succedant argentarii, partibus eius fungi debent. is autem, cui argentarius rationes suas legauit, non uidebitur contineri, quia iuris successor his uerbis significatur: non magis, quam si ei uiuus eas donasset. sed nec heres tenebitur, cum nec possideat nec dolo malo fecerit: sed si ei, antequam eas legatario traderet, renuntiatum fuerit, ne ante eas tradat, tenebitur quasi dolo fecerit: item antequam eas tradat, tenebitur. quod si nihil dolo fecerit, causa cognita legatarius cogendus est edere.

2Nummularios quoque non esse iniquum cogi rationes edere Pomponius scribit: quia et hi nummularii sicut argentarii rationes conficiunt, quia et accipiunt pecuniam et erogant per partes, quarum probatio scriptura codicibusque eorum maxime continetur: et frequentissime ad fidem eorum decurritur.

3Ceterum omnibus postulantibus et iurantibus non calumniae causa petere rationes, quae ad se pertineant, edi iubet.

4Ad nos enim pertinet non tantum cum ipsi contraximus uel successimus ei qui contraxit, sed etiam si is qui in nostra potestate est contraxit.

10 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale

pr.Argentarius rationes edere iubetur: nec interest cum ipso argentario controuersia sit an cum alio.

1Ideo autem argentarios tantum neque alios ullos absimiles eis edere rationes cogit, quia officium eorum atque ministerium publicam habet causam et haec principalis eorum opera est, ut actus sui rationes diligenter conficiant.

2Edi autem ratio ita intellegitur, si a capite edatur, nam ratio nisi a capite inspiciatur, intellegi non potest: scilicet ut non totum cuique codicem rationum totasque membranas inspiciendi describendique potestas fiat, sed ut ea sola pars rationum, quae ad instruendum aliquem pertineat, inspiciatur et describatur.

3Cum autem in id actio competit, quanti agentis intersit editas sibi rationes esse: eueniet, ut, siue quis condemnatus sit siue quod petierit non optinuerit eo, quod non habuerit rationes ex quibus causam suam tueri possit, id ipsum, quod ita perdiderit, hac actione consequatur. sed an hoc procedat uideamus: nam si apud hunc iudicem, qui inter eum et argentarium iudicat, potest probare se illo iudicio, quo uictus est, uincere potuisse, poterat et tunc probare: et si non probauit aut probantem iudex non curauit, de se ipso aut de iudice queri debet. sed non ita est. fieri enim potest, ut nunc, rationes uel ipso edente uel alio modo nanctus, aut aliis instrumentis uel testibus, quibus illo tempore aliqua ex causa uti non potuit, possit probare potuisse se uincere. sic enim et de cautione subrepta aut corrupta competit condictio et damni iniuriae actio: quia quod ante non potuimus intercepta cautione probare et ob id amisimus, hoc nunc aliis instrumentis aut testibus, quibus tum uti non potuimus, probare possumus.

11 · Modestinus libro tertio regularum

pr.Exempla instrumentorum etiam sine subscriptione edentis edi posse receptum est.

12 · Callistratus libro primo edicti monitorii

pr.Feminae remotae uidentur ab officio argentarii, cum ea opera uirilis sit.

13 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Haec actio neque post annum neque in heredem nisi ex suo facto dabitur. heredi autem dabitur.