IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 2

D. 2.12DE FERIIS ET DILATIONIBUS ET DIUERSIS TEMPORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus

pr.Ne quis messium uindemiarumque tempore aduersarium cogat ad iudicium uenire, oratione diui Marci exprimitur, quia occupati circa rem rusticam in forum conpellendi non sunt.

1Sed si praetor aut per ignorantiam uel socordiam euocare eos perseuerauerit hique sponte uenerint: si quidem sententiam dixerit praesentibus illis et sponte litigantibus, sententia ualebit, tametsi non recte fecerit qui eos euocauerit: sin uero, cum abesse perseuerauerint, sententiam protulerit etiam absentibus illis, consequens erit dicere sententiam nullius esse momenti (neque enim praetoris factum iuri derogare oportet): et citra appellationem igitur sententia infirmabitur.

2Sed excipiuntur certae causae, ex quibus cogi poterimus et per id temporis, cum messes uindemiaeque sunt, ad praetorem uenire: scilicet si res tempore peritura sit, hoc est si dilatio actionem sit peremptura. sane quotiens res urguet, cogendi quidem sumus ad praetorem uenire, uerum ad hoc tantum cogi aequum est ut lis contestetur, et ita ipsis uerbis orationis exprimitur: denique alterutro recusante post litem contestatam litigare dilationem oratio concessit.

2 · Ulpianus libro quinto ad edictum

pr.Eadem oratione diuus Marcus in senatu recitata effecit de aliis speciebus praetorem adiri etiam diebus feriaticis: ut puta ut tutores aut curatores dentur: ut offici admoneantur cessantes: excusationes allegentur: alimenta constituantur: aetates probentur: uentris nomine in possessionem mittatur, uel rei seruandae causa, uel legatorum fideiue commissorum, uel damni infecti: item de testamentis exhibendis: ut curator detur bonorum eius, cui an heres exstaturus sit incertum est: aut de alendis liberis parentibus patronis: aut de adeunda suspecta hereditate: aut ut aspectu atrox iniuria aestimetur: uel fideicommissaria libertas praestanda.

3 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Solet etiam messis uindemiarumque tempore ius dici de rebus quae tempore uel morte periturae sunt. morte: ueluti furti: damni iniuriae: iniuriarum atrocium: qui de incendio ruina naufragio rate naue expugnata rapuisse dicuntur: et si quae similes sunt. item si res tempore periturae sunt aut actionis dies exiturus est.

1Liberalia quoque iudicia omni tempore finiuntur.

2Item in eum, qui quid nundinarum nomine aduersus communem utilitatem acceperit, omni tempore ius dicitur.

4 · Paulus libro primo ad edictum

pr.Praesides prouinciarum ex consuetudine cuiusque loci solent messis uindemiarumque causa tempus statuere.

5 · Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum

pr.Pridie kalendas Ianuarias magistratus neque ius dicere, sed nec sui potestatem facere consuerunt.

6 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum

pr.Si feriatis diebus fuerit iudicatum, lege cautum est, ne his diebus iudicium sit nisi ex uoluntate partium, et quod aliter aduersus ea iudicatum erit ne quis iudicatum facere neue soluere debeat, neue quis ad quem de ea re in ius aditum erit iudicatum facere cogat.

7 · Ulpianus libro primo de officio consulis

pr.Oratione quidem diui Marci amplius quam semel non esse dandam instrumentorum dilationem expressum est: sed utilitatis litigantium gratia causa cognita et iterum dilatio tam ex eadem quam ex alia prouincia secundum moderamen locorum impertiri solet, et maxime si aliquid inopinatum emergat. illud uidendum, si defunctus acceperit aliquam dilationem propter instrumenta, an successori quoque eius dari debeat, an uero, quia iam data est, amplius dari non possit? et magis est, ut et hic causa cognita dari debeat.

8 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.More Romano dies a media nocte incipit et sequentis noctis media parte finitur. itaque quidquid in his uiginti quattuor horis, id est duabus dimidiatis noctibus et luce media, actum est, perinde est, quasi quauis hora lucis actum esset.

9 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

pr.Diuus Traianus Minicio Natali rescripsit ferias a forensibus tantum negotiis dare uacationem, ea autem, quae ad disciplinam militarem pertinent, etiam feriatis diebus peragenda: inter quae custodiarum quoque cognitionem esse.

10 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.In pecuniariis causis omnibus dilatio singulis causis plus semel tribui non potest: in capitalibus autem reo tres dilationes, accusatori duae dari possunt: sed utrumque causa cognita.