IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 2

D. 2.14DE PACTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Huius edicti aequitas naturalis est. quid enim tam congruum fidei humanae, quam ea quae inter eos placuerunt seruare?

1Pactum autem a pactione dicitur (inde etiam pacis nomen appellatum est)

2et est pactio duorum pluriumue in idem placitum et consensus.

3Conuentionis uerbum generale est ad omnia pertinens, de quibus negotii contrahendi transigendique causa consentiunt qui inter se agunt: nam sicuti conuenire dicuntur qui ex diuersis locis in unum locum colliguntur et ueniunt, ita et qui ex diuersis animi motibus in unum consentiunt, id est in unam sententiam decurrunt. adeo autem conuentionis nomen generale est, ut eleganter dicat Pedius nullum esse contractum, nullam obligationem, quae non habeat in se conuentionem, siue re siue uerbis fiat: nam et stipulatio, quae uerbis fit, nisi habeat consensum, nulla est.

4Sed conuentionum pleraeque in aliud nomen transeunt: ueluti in emptionem, in locationem, in pignus uel in stipulationem.

2 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Labeo ait conuenire posse uel re: uel per epistulam uel per nuntium inter absentes quoque posse. sed etiam tacite consensu conuenire intellegitur:

1et ideo si debitori meo reddiderim cautionem, uidetur inter nos conuenisse ne peterem, profuturamque ei conuentionis exceptionem placuit.

3 · Modestinus libro tertio regularum

pr.Postquam pignus uero debitori reddatur, si pecunia soluta non fuerit, debitum peti posse dubium non est, nisi specialiter contrarium actum esse probetur.

4 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Item quia conuentiones etiam tacite ualent, placet in urbanis habitationibus locandis inuecta illata pignori esse locatori, etiamsi nihil nominatim conuenerit.

1Secundum haec et mutus pacisci potest.

2Huius rei argumentum etiam stipulatio dotis causa facta est: nam ante nuptias male petitur, quasi si hoc expressum fuisset, et nuptiis non secutis ipso iure euanescit stipulatio. idem Iuliano placet.

3Ex facto etiam consultus, cum conuenisset, ut donec usurae soluerentur sors non peteretur, et stipulatio pure concepta fuisset, condicionem inesse stipulationi, atque si hoc expressum fuisset.

5 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Conuentionum autem tres sunt species. aut enim ex publica causa fiunt aut ex priuata: priuata aut legitima aut iuris gentium. publica conuentio est, quae fit per pacem, quotiens inter se duces belli quaedam paciscuntur.

6 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Legitima conuentio est quae lege aliqua confirmatur. et ideo interdum ex pacto actio nascitur uel tollitur, quotiens lege uel senatus consulto adiuuatur.

7 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Iuris gentium conuentiones quaedam actiones pariunt, quaedam exceptiones.

1Quae pariunt actiones, in suo nomine non stant, sed transeunt in proprium nomen contractus: ut emptio uenditio, locatio conductio, societas, commodatum, depositum et ceteri similes contractus.

2Sed et si in alium contractum res non transeat, subsit tamen causa, eleganter Aristo Celso respondit esse obligationem. ut puta dedi tibi rem ut mihi aliam dares, dedi ut aliquid facias: hoc συνάλλαγμα esse et hinc nasci ciuilem obligationem. et ideo puto recte Iulianum a Mauriciano reprehensum in hoc: dedi tibi Stichum, ut Pamphilum manumittas: manumissisti: euictus est Stichus. Iulianus scribit in factum actionem a praetore dandam: ille ait ciuilem incerti actionem, id est praescriptis uerbis sufficere: esse enim contractum, quod Aristo συνάλλαγμα dicit, unde haec nascitur actio.

3Si ob maleficium ne fiat promissum sit, nulla est obligatio ex hac conuentione.

4Sed cum nulla subest causa, propter conuentionem hic constat non posse constitui obligationem: igitur nuda pactio obligationem non parit, sed parit exceptionem.

5Quin immo interdum format ipsam actionem, ut in bonae fidei iudiciis: solemus enim dicere pacta conuenta inesse bonae fidei iudiciis. sed hoc sic accipiendum est, ut si quidem ex continenti pacta subsecuta sunt, etiam ex parte actoris insint: si ex interuallo, non inerunt, nec ualebunt, si agat, ne ex pacto actio nascatur. ut puta post diuortium conuenit, ne tempore statuto dilationis dos reddatur, sed statim: hoc non ualebit, ne ex pacto actio nascatur: idem Marcellus scribit. et si in tutelae actione conuenit, ut maiores quam statutae sunt usurae praestentur, locum non habebit, ne ex pacto nascatur actio: ea enim pacta insunt, quae legem contractui dant, id est quae in ingressu contractus facta sunt. idem responsum scio a Papiniano, et si post emptionem ex interuallo aliquid extra naturam contractus conueniat, ob hanc causam agi ex empto non posse propter eandem regulam, ne ex pacto actio nascatur. quod et in omnibus bonae fidei iudiciis erit dicendum. sed ex parte rei locum habebit pactum, quia solent et ea pacta, quae postea interponuntur, parere exceptiones.

6Adeo autem bonae fidei iudiciis exceptiones postea factae, quae ex eodem sunt contractu, insunt, ut constet in emptione ceterisque bonae fidei iudiciis re nondum secuta posse abiri ab emptione. si igitur in totum potest, cur non et pars eius pactione mutari potest? et haec ita Pomponius libro sexto ad edictum scribit. quod cum est, etiam ex parte agentis pactio locum habet, ut et ad actionem proficiat nondum re secuta, eadem ratione. nam si potest tota res tolli, cur non et reformari? ut quodammodo quasi renouatus contractus uideatur. quod non insuptiliter dici potest. unde illud aeque non reprobo, quod Pomponius libris lectionum probat, posse in parte recedi pacto ab emptione, quasi repetita partis emptione. sed cum duo heredes emptori exstiterunt, uenditor cum altero pactus est, ut ab emptione recederetur: ait Iulianus ualere pactionem et dissolui pro parte emptionem: quoniam et ex alio contractu paciscendo alter ex heredibus adquirere sibi potuit exceptionem. utrumque itaque recte placet, et quod Iulianus et quod Pomponius.

7Ait praetor: ‘pacta conuenta, quae neque dolo malo, neque aduersus leges plebis scita senatus consulta decreta edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat facta erunt, seruabo.’

8Pactorum quaedam in rem sunt, quaedam in personam. in rem sunt, quotiens generaliter paciscor ne petam: in personam, quotiens ne a persona petam, id est ne a Lucio Titio petam. utrum autem in rem an in personam pactum factum est, non minus ex uerbis quam ex mente conuenientium aestimandum est: plerumque enim, ut Pedius ait, persona pacto inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur, cum quo pactum factum est.

9Dolo malo ait praetor pactum se non seruaturum. dolus malus fit calliditate et fallacia: et ut ait pedius, dolo malo pactum fit, quotiens circumscribendi alterius causa aliud agitur et aliud agi simulatur.

10Sed si fraudandi causa pactum factum dicatur, nihil praetor adicit: sed eleganter Labeo ait hoc aut iniquum esse, aut superuacuum. iniquum, si quod semel remisit creditor debitori suo bona fide, iterum hoc conetur destruere: superuacuum, si deceptus hoc fecerit, inest enim dolo et fraus.

11Siue autem ab initio dolo malo pactum factum est siue post pactum dolo malo aliquid factum est, nocebit exceptio propter haec uerba edicti ‘neque fiat’.

12Quod fere nouissima parte pactorum ita solet inseri ‘rogauit Titius, spopondit Maeuius’, haec uerba non tantum pactionis loco accipiuntur, sed etiam stipulationis: ideoque ex stipulatu nascitur actio, nisi contrarium specialiter adprobetur, quod non animo stipulantium hoc factum est, sed tantum paciscentium.

13Si paciscar, ne pro iudicati uel incensarum aedium agatur, hoc pactum ualet.

14Si paciscar, ne operis noui nuntiationem exsequar, quidam putant non ualere pactionem, quasi in ea re praetoris imperium uersetur: Labeo autem distinguit, ut si ex re familiari operis noui nuntiatio sit facta, liceat pacisci, si de re publica, non liceat: quae distinctio uera est. et in ceteris igitur omnibus ad edictum praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem respiciunt, pacisci licet: nam et de furto pacisci lex permittit.

15Sed et si quis paciscatur, ne depositi agat, secundum Pomponium ualet pactum. item si quis pactus sit, ut ex causa depositi omne periculum praestet, Pomponius ait pactionem ualere nec quasi contra iuris formam factam non esse seruandam.

16Et generaliter quotiens pactum a iure communi remotum est, seruari hoc non oportet: nec legari, nec iusiurandum de hoc adactum ne quis agat seruandum Marcellus libro secundo digestorum scribit: et si stipulatio sit interposita de his, pro quibus pacisci non licet, seruanda non est, sed omnimodo rescindenda.

17Si ante aditam hereditatem paciscatur quis cum creditoribus ut minus soluatur, pactum ualiturum est.

18Sed si seruus sit, qui paciscitur, priusquam libertatem et hereditatem apiscatur, quia sub condicione heres scriptus fuerat, non profuturum pactum uindius scribit: Marcellus autem libro octauo decimo digestorum et suum heredem et seruum necessarium pure scriptos, paciscentes priusquam se immisceant putat recte pacisci, quod uerum est. idem et in extraneo herede: qui si mandatu creditorum adierit, etiam mandati putat eum habere actionem. sed si quis, ut supra rettulimus, in seruitute pactus est, negat Marcellus, quoniam non solet ei proficere, si quid in seruitute egit, post libertatem: quod in pacti exceptione admittendum est. sed an uel doli ei prosit exceptio, quaeritur. Marcellus in similibus speciebus licet antea dubitauit, tamen admisit: ut puta filius familias heres institutus pactus est cum creditoribus et emancipatus adiit hereditatem: et dicit doli eum posse uti exceptione. idem probat, et si filius uiuo patre cum creditoribus paternis pactus sit: nam et hic doli exceptionem profuturam. immo et in seruo doli exceptio non est respuenda.

19Hodie tamen ita demum pactio huiusmodi creditoribus obest, si conuenerint in unum et communi consensu declarauerint, quota parte debiti contenti sint: si uero dissentiant, tunc praetoris partes necessariae sunt, qui decreto suo sequetur maioris partis uoluntatem.

8 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Maiorem esse partem pro modo debiti, non pro numero personarum placuit. quod si aequales sint in cumulo debiti, tunc plurium numerus creditorum praeferendus est. in numero autem pari creditorum auctoritatem eius sequetur praetor, qui dignitate inter eos praecellit. sin autem omnia undique in unam aequalitatem concurrant, humanior sententia a praetore eligenda est. hoc enim ex diui Marci rescripto colligi potest.

9 · Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum

pr.Si plures sint qui eandem actionem habent, unius loco habentur. ut puta plures sunt rei stipulandi uel plures argentarii, quorum nomina simul facta sunt: unius loco numerabuntur, quia unum debitum est. et cum tutores pupilli creditoris plures conuenissent, unius loco numerantur, quia unius pupilli nomine conuenerant. nec non et unus tutor plurium pupillorum nomine unum debitum praetendentium si conuenerit, placuit unius loco esse. nam difficile est, ut unus homo duorum uicem sustineat. nam nec is, qui plures actiones habet, aduersus eum, qui unam actionem habet, plurium personarum loco accipitur.

1Cumulum debiti et ad plures summas referemus, si uni forte minutae summae centum aureorum debeantur, alii uero una summa aureorum quinquaginta: nam in hunc casum spectabimus summas plures, quia illae excedunt in unam summam coadunatae.

2Summae autem applicare debemus etiam usuras.

10 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Rescriptum autem diui Marci sic loquitur, quasi omnes creditores debeant conuenire. quid ergo si quidam absentes sint ? num exemplum praesentium absentes sequi debeant ? sed an et priuilegiariis absentibus haec pactio noceat, eleganter tractatur: si modo ualet pactio et contra absentes. et repeto ante formam a diuo Marco datam diuum Pium rescripsisse fiscum quoque in his casibus, in quibus hypothecas non habet, et ceteros priuilegiarios exemplum creditorum sequi oportere. haec enim omnia in his creditoribus, qui hypothecas non habent, conseruanda sunt.

1Si pacto subiecta sit poenae stipulatio, quaeritur, utrum pacti exceptio locum habeat an ex stipulatu actio. Sabinus putat, quod est uerius, utraque uia uti posse prout elegerit qui stipulatus est: si tamen ex causa pacti exceptione utatur, aequum erit accepto eum stipulationem ferre.

2Plerumque solemus dicere doli exceptionem subsidium esse pacti exceptionis: quosdam denique, qui exceptione pacti uti non possunt, doli exceptione usuros et Iulianus scribit et alii plerique consentiunt. ut puta si procurator meus paciscatur, exceptio doli mihi proderit, ut Trebatio uidetur, qui putat, sicuti pactum procuratoris mihi nocet, ita et prodesse,

11 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.quia et solui ei potest.

12 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Nam et nocere constat, siue ei mandaui ut pacisceretur, siue omnium rerum mearum procurator fuit: ut et Puteolanus libro primo adsessoriorum scribit: cum placuit eum etiam rem in iudicium deducere.

13 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Sed si tantum ad actionem procurator factus sit, conuentio facta domino non nocet, quia nec solui ei possit.

1Sed si in rem suam datus sit procurator, loco domini habetur: et ideo seruandum erit pactum conuentum.

14 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Item magistri societatium pactum et prodesse et obesse constat.

15 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Tutoris quoque, ut scribit Iulianus, pactum pupillo prodest.

16 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Si cum emptore hereditatis pactum sit factum et uenditor hereditatis petat, doli exceptio nocet. nam ex quo rescriptum est a diuo Pio utiles actiones emptori hereditatis dandas, merito aduersus uenditorem hereditatis exceptione doli debitor hereditarius uti potest.

1Sed et si inter dominum rei uenditae et emptorem conuenisset, ut homo qui emptus erat redderetur, ei qui pro domino rem uendidit petenti pretium doli exceptio nocebit.

17 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Si tibi decem dem et paciscar, ut uiginti mihi debeantur, non nascitur obligatio ultra decem: re enim non potest obligatio contrahi, nisi quatenus datum sit.

1Quaedam actiones per pactum ipso iure tolluntur: ut iniuriarum, item furti.

2De pignore iure honorario nascitur ex pacto actio: tollitur autem per exceptionem, quotiens paciscor ne petam.

3Si quis paciscatur, ne a se petatur, sed ut ab herede petatur, heredi exceptio non proderit.

4Si pactus sim, ne a me neue a Titio petatur, non proderit Titio, etiamsi heres extiterit, quia ex post facto id confirmari non potest. hoc Iulianus scribit in patre, qui pactus erat, ne a se neue a filia peteretur, cum filia patri heres extitisset.

5Pactum conuentum cum uenditore factum si in rem constituatur, secundum plurium sententiam et emptori prodest, et hoc iure nos uti Pomponius scribit: secundum Sabini autem sententiam etiam si in personam conceptum est, et in emptorem ualet: qui hoc esse existimat et si per donationem successio facta sit.

6Cum possessor alienae hereditatis pactus est, heredi, si euicerit, neque nocere neque prodesse plerique putant.

7Filius seruusue si paciscantur, ne a patre dominoue petatur,

18 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale

pr.siue de eo paciscantur, quod cum ipsis, siue de eo, quod cum patre dominoue contractum est,

19 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.adquirent exceptionem. idem est et in his, qui bona fide seruiunt.

1Item si filius familias pactus fuerit ne a se petatur, proderit ei, et patri quoque, si de peculio conueniatur

20 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale

pr.uel de in rem uerso, uel si quasi defensor filii, si hoc maluerit conueniatur,

21 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.et heredi patris uiuo filio: post mortem uero filii nec patri nec heredi eius, quia personale pactum est.

1Quod si seruus, ne a se peteretur, pactus fuerit, nihil ualebit pactum: de doli exceptione uideamus. et si in rem paciscatur, proderit domino et heredi eius pacti conuenti exceptio: quod si in personam pactum conceptum est, tunc domino doli superest exceptio.

2Nos autem his, qui in nostra potestate sunt, paciscendo prodesse non possumus: sed nobis id profuturum, si nomine eorum conueniamur, Proculus ait: quod ita recte dicitur, si in paciscendo id actum sit. ceterum si paciscar, ne a Titio petas, deinde actionem aduersus me nomine eius instituas, non est danda pacti conuenti exceptio: nam quod ipsi inutile est, nec defensori competit. Iulianus quoque scribit, si pater pactus sit, ne a se neue a filio petatur, magis est ut pacti exceptio filio familias danda non sit, sed doli prosit.

3Filia familias pacisci potest, ne de dote agat, cum sui iuris esse coeperit.

4Item filius familias de eo, quod sub condicione legatum est, recte paciscetur.

5In his, qui eiusdem pecuniae exactionem habent in solidum, uel qui eiusdem pecuniae debitores sunt, quatenus alii quoque prosit uel noceat pacti exceptio, quaeritur. et in rem pacta omnibus prosunt, quorum obligationem dissolutam esse eius qui paciscebatur interfuit. itaque debitoris conuentio fideiussoribus proficiet,

22 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.nisi hoc actum est, ut dumtaxat a reo non petatur, a fideiussore petatur: tunc enim fideiussor exceptione non utetur.

23 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Fideiussoris autem conuentio nihil proderit reo, quia nihil eius interest a debitore pecuniam non peti. immo nec confideiussoribus proderit. Neque enim quoquo modo cuiusque interest, cum alii conuentio facta prodest, sed tunc demum, cum per eum, cui exceptio datur, principaliter ei qui pactus est proficiat: sicut in reo promittendi et his qui pro reo obligati sunt.

24 · Paulus libro tertio ad Plautium

pr.Sed si fideiussor in rem suam spopondit, hoc casu fideiussor pro reo accipiendus est et pactum cum eo factum cum reo factum esse uidetur.

25 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Idem in duobus reis promittendi et duobus argentariis sociis.

1Personale pactum ad alium non pertinere, quemadmodum nec ad heredem, Labeo ait.

2Sed quamuis fideiussoris pactum reo non prosit, plerumque tamen doli exceptionem reo profuturam Iulianus scribit,

26 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.uidelicet si hoc actum sit, ne a reo quoque petatur. idem et in confideiussoribus est.

27 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Si unus ex argentariis sociis cum debitore pactus sit, an etiam alteri noceat exceptio? Neratius Atilicinus Proculus, nec si in rem pactus sit, alteri nocere: tantum enim constitutum, ut solidum alter petere possit. idem Labeo: nam nec nouare alium posse, quamuis ei recte soluatur: sic enim et his, qui in nostra potestate sunt, recte solui quod crediderint, licet nouare non possint. quod est uerum. idemque in duobus reis stipulandi dicendum est.

1Si cum reo ad certum tempus pactio facta sit, ultra neque reo neque fideiussori prodest. quod si sine persona sua reus pepigerit, ne a fideiussore petatur, nihil id prodesse fideiussori quidam putant, quamquam id rei intersit: quia ea demum competere ei debeat exceptio, quae et reo. ego didici prodesse fideiussori exceptionem: non sic enim illi per liberam personam adquiri, quam ipsi, qui pactus sit, consuli uidemur: quo iure utimur.

2Pactus, ne peteret, postea conuenit ut peteret: prius pactum per posterius elidetur, non quidem ipso iure, sicut tollitur stipulatio per stipulationem, si hoc actum est, quia in stipulationibus ius continetur, in pactis factum uersatur: et ideo replicatione exceptio elidetur. eadem ratione contingit, ne fideiussoribus prius pactum prosit. sed si pactum conuentum tale fuit, quod actionem quoque tolleret, uelut iniuriarum, non poterit, postea paciscendo ut agere possit, agere: quia et prima actio sublata est et posterius pactum ad actionem parandam inefficax est: non enim ex pacto iniuriarum actio nascitur, sed ex contumelia. idem dicemus et in bonae fidei contractibus, si pactum conuentum totam obligationem sustulerit, ueluti empti: non enim ex nouo pacto prior obligatio resuscitatur, sed proficiet pactum ad nouum contractum. quod si non ut totum contractum tolleret, pactum conuentum intercessit, sed ut imminueret, posterius pactum potest renouare primum contractum. quod et in specie dotis actionis procedere potest. puta pactam mulierem, ut praesenti die dos redderetur, deinde pacisci, ut tempore ei legibus dato dos reddatur: incipiet dos redire ad ius suum. nec dicendum est deteriorem condicionem dotis fieri per pactum: quotiens enim ad ius, quod lex naturae eius tribuit, de dote actio redit, non fit causa dotis deterior, sed formae suae redditur. haec et Scaeuolae nostro placuerunt.

3Illud nulla pactione effici potest, ne dolus praestetur: quamuis si quis paciscatur ne depositi agat, ui ipsa id pactus uideatur, ne de dolo agat: quod pactum proderit.

4Pacta, quae turpem causam continent, non sunt obseruanda: ueluti si paciscar ne furti agam uel iniuriarum, si feceris: expedit enim timere furti uel iniuriarum poenam: sed post admissa haec pacisci possumus. item ne experiar interdicto unde ui, quatenus publicam causam contingit, pacisci non possumus. et in summa, si pactum conuentum a re priuata remotum sit, non est seruandum: ante omnia enim animaduertendum est, ne conuentio in alia re facta aut cum alia persona in alia re aliaue persona noceat.

5Si cum decem mihi deberes, pepigero, ne a te uiginti petam: in decem prodesse tibi pacti conuenti uel doli exceptionem placet. item si cum uiginti deberes, pepigerim, ne decem petam: efficeretur per exceptionem mihi opponendam, ut tantum reliqua decem exigere debeam.

6Sed si stipulatus decem aut Stichum de decem pactus sim et petam Stichum aut decem: exceptionem pacti conuenti in totum obstaturam: nam ut solutione et petitione et acceptilatione unius rei tota obligatio solueretur, ita pacto quoque conuento de una re non petenda interposito totam obligationem summoueri. sed si id actum inter nos sit, ne decem mihi, sed Stichus praestetur: possum efficaciter de Sticho agere, nulla exceptione opponenda. idem est et si de Sticho non petendo conuenerit.

7Sed si generaliter mihi hominem debeas et paciscar, ne Stichum petam: Stichum quidem petendo pacti exceptio mihi opponetur, alium autem hominem si petam, recte agam.

8Item si pactus, ne hereditatem peterem, singulas res ut heres petam: ex eo, quod pactum erit, pacti conuenti exceptio aptanda erit, quemadmodum si conuenerit ne fundum peterem et usum fructum petam, aut ne nauem aedificiumue peterem et dissolutis his singulas res petam: nisi specialiter aliud actum est.

9Si acceptilatio inutilis fuit, tacita pactione id actum uidetur, ne peteretur.

10Seruus hereditarius heredi post adituro nominatim pacisci non potest, quia nondum is dominus sit: sed si in rem pactum conuentum factum sit, heredi adquiri potest.

28 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale

pr.Contra iuris ciuilis regulas pacta conuenta rata non habentur: ueluti si pupillus sine tutoris auctoritate pactus sit ne a debitore suo peteret, aut ne intra certum tempus ueluti quinquennium peteret: nam nec solui ei sine tutoris auctoritate potest. ex diuerso autem si pupillus paciscatur, ne quod debeat a se peteretur, ratum habetur pactum conuentum: quia meliorem condicionem suam facere ei etiam sine tutoris auctoritate concessum est.

1Si curator furiosi aut prodigi pactus sit, ne a furioso aut prodigo peteretur, longe utile est curatoris recipi pactiones: sed non contra.

2Si filius aut seruus pactus sit, ne ipse peteret, inutile est pactum. si uero in rem pacti sunt, id est ne ea pecunia peteretur, ita pactio eorum rata habenda erit aduersus patrem dominumue, si liberam peculii administrationem habeant et ea res, de qua pacti sint, peculiaris sit. quod et ipsum non est expeditum: nam cum uerum est, quod Iuliano placet, etiamsi maxime quis administrationem peculii habeat concessam, donandi ius eum non habere: sequitur ut, si donandi causa de non petenda pecunia pactus sit, non debeat ratum haberi pactum conuentum. quod si pro eo ut ita pacisceretur aliquid, in quo non minus uel etiam amplius esset, consecutus fuerit, rata habenda est pactio.

29 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Sin autem dominicam pecuniam crediderit, quod credendi tempore pactus est ualere Celsus ait.

30 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale

pr.In persona tamen filii familias uidendum est, ne aliquando, et si pactus sit ne ageret, ualeat pactio: quia aliquando filius familias habet actionem, ueluti iniuriarum. sed cum propter iniuriam filio factam habeat et pater actionem, quin pactio filii nocitura non sit patri agere uolenti, dubitari non oportet.

1Qui pecuniam a seruo stipulatus est, quam sibi Titius debebat, si a Titio petat, an exceptione pacti conuenti summoueri et possit et debeat, quia pactus uideatur, ne a Titio petat, quaesitum est. Iulianus ita summouendum putat, si stipulatori in dominum istius serui de peculio actio danda est, id est si iustam causam intercedendi seruus habuit, quia forte tantandem pecuniam Titio debuit: quod si quasi fideiussor interuenit, ex qua causa in peculium actio non daretur, non esse inhibendum creditorem, quo minus a Titio petat: aeque nullo modo prohiberi eum debere, si eum seruum liberum esse credidisset.

2Si sub condicione stipulatus fuerim a te quod Titius mihi pure deberet: an deficiente condicione si a Titio petam, exceptione pacti conuenti et possim et debeam summoueri? et magis est exceptionem non esse opponendam.

31 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium

pr.Pacisci contra edictum aedilium omnimodo licet, siue in ipso negotio uenditionis gerendo conuenisset siue postea.

32 · Paulus libro tertio ad Plautium

pr.Quod dictum est, si cum reo pactum sit, ut non petatur, fideiussori quoque competere exceptionem: propter rei personam placuit, ne mandati iudicio conueniatur. igitur si mandati actio nulla sit, forte si donandi animo fideiusserit, dicendum est non prodesse exceptionem fideiussori.

33 · Celsus libro primo digestorum

pr.Auus neptis nomine, quam ex filio habebat, dotem promisit et pactus est, ne a se neue a filio suo dos peteretur. si a coherede filii dos petatur, ipse quidem exceptione conuentionis tuendus non erit, filius uero exceptione conuentionis recte utetur. quippe heredi consuli concessum est nec quicquam obstat uni tantum ex heredibus prouidere si heres factus sit, ceteris autem non consuli.

34 · Modestinus libro quinto regularum

pr.Ius adgnationis non posse pacto repudiari, non magis quam ut quis dicat nolle suum esse, Iuliani sententia est.

35 · Modestinus libro secundo responsorum

pr.Tres fratres Titius et Maeuius et Seia communem hereditatem inter se diuiserunt instrumentis interpositis, quibus diuisisse maternam hereditatem dixerunt nihilque sibi commune remansisse cauerunt. sed postea duo de fratribus, id est Maeuius et Seia, qui absentes erant tempore mortis matris suae, cognouerunt pecuniam auream a fratre suo esse subtractam, cuius nulla mentio instrumento diuisionis continebatur. quaero an post pactum diuisionis de subrepta pecunia fratribus aduersus fratrem competit actio. Modestinus respondit, si agentibus ob portionem eius, quod subreptum a Titio dicitur, generalis pacti conuenti exceptio his, qui fraudem a Titio commissam ignorantes transegerunt, obiciatur, de dolo utiliter replicari posse.

36 · Proculus libro quinto epistularum

pr.Si cum fundum meum possides, conuenisset mihi tecum, ut eius possessionem Attio traderes: uindicantem eum fundum a te non aliter me conuentionis exceptione excludi debere, quam si aut iam tradidisses, aut si tua causa id inter nos conuenisset et per te non staret quo minus traderes.

37 · Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus

pr.Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt debitori rei publicae a curatore permitti pecunias non posse et, cum Philippensibus remissae essent, reuocandas.

38 · Papinianus libro secundo quaestionum

pr.Ius publicum priuatorum pactis mutari non potest.

39 · Papinianus libro quinto quaestionum

pr.Ueteribus placet pactionem obscuram uel ambiguam uenditori et qui locauit nocere, in quorum fuit potestate legem apertius conscribere.

40 · Papinianus libro primo responsorum

pr.Tale pactum ‘profiteor te non teneri’ non in personam dirigitur, sed cum generale sit, locum inter heredes quoque litigantes habebit.

1Qui prouocauit, pactus est intra diem certum pecunia, qua transegerat, non soluta iudicatis se satisfacturum: iudex appellationis nullo alio de principali causa discusso iustam conuentionem uelut confessi sequetur.

2Post diuisionem bonorum et aeris alieni singuli creditores a singulis heredibus non interpositis delegationibus in solidum, ut conuenerat, usuras acceptauerunt: actiones, quas aduersus omnes pro partibus habent, impediendae non erunt, si non singuli pro fide rei gestae totum debitum singulis offerant.

3Pater, qui dotem promisit, pactus est, ut post mortem suam in matrimonio sine liberis defuncta filia portio dotis apud heredem suum fratrem remaneret. ea conuentio liberis a socero postea susceptis et heredibus testamento relictis per exceptionem doli proderit, cum inter contrahentes id actum sit, ut heredibus consulatur et illo tempore, quo pater alios filios non habuit, in fratrem suum iudicium supremum contulisse uideatur.

41 · Papinianus libro undecimo responsorum

pr.‘Intra illum diem debiti partem mihi si solueris, acceptum tibi residuum feram et te liberabo.’ licet actionem non habet, pacti tamen exceptionem competere debitori constitit.

42 · Papinianus libro septimo decimo responsorum

pr.Inter debitorem et creditorem conuenerat, ut creditor onus tributi praedii pignerati non adgnosceret, sed eius soluendi necessitas debitorem spectaret. talem conuentionem quantum ad fisci rationem non esse seruandam respondi: pactis etenim priuatorum formam iuris fiscalis conuelli non placuit.

43 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.In emptionibus scimus, quid praestare debitor debeat quidque ex contrario emptor: quod si in contrahendo aliquid exceptum fuerit, id seruari debebit.

44 · Scaeuola libro quinto responsorum

pr.Cum in eo esset pupillus, ut ab hereditate patris abstineretur, tutor cum plerisque creditoribus decidit, ut certam portionem acciperent: idem curatores cum aliis fecerunt. quaero, an et tutor idemque creditor patris eandem portionem retinere debeat. respondi eum tutorem, qui ceteros ad portionem uocaret, eadem parte contentum esse debere.

45 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Diuisionis placitum nisi traditione uel stipulatione sumat effectum, ad actionem, ut nudum pactum, nulli prodesse poterit.

46 · Tryphoninus libro secundo disputationum

pr.Pactum inter heredem et legatarium factum, ne ab eo satis accipiatur, cum in semestribus relata est constitutio diui Marci seruari in hoc quoque defuncti uoluntatem, ualidum esse constat. nec a legatario remissa heredi satisdatio per pactionem ex paenitentia reuocari debet, cum liceat sui iuris persecutionem aut spem futurae perceptionis deteriorem constituere.

47 · Scaeuola libro primo digestorum

pr.Emptor praedii uiginti cauerat se soluturum et stipulanti spoponderat: postea uenditor cauit sibi conuenisse, ut contentus esset tredecim et ut ea intra praefinita tempora acciperet: debitor ad eorum solutionem conuentus pactus est, si ea soluta intra praefinitum tempus non essent, ut ex prima cautione ab eo petitio esset. quaesitum est an, cum posteriore pacto satisfactum non sit, omne debitum ex prima cautione peti potest. respondi secundum ea, quae proponerentur, posse.

1Lucius Titius Gaium Seium mensularium, cum quo rationem implicitam habebat propter accepta et data, debitorem sibi constituit et ab eo epistulam accepit in haec uerba: ‘ex ratione mensae, quam mecum habuisti, in hunc diem ex contractibus plurimis remanserunt apud me ad mensam meam trecenta octaginta sex et usurae quae competierint. summam aureorum, quam apud me tacitam habes, refundam tibi. si quod instrumentum a te emissum, id est scriptum, cuiuscumque summae ex quacumque causa apud me remansit, uanum et pro cancellato habebitur.’ quaesitum est, cum Lucius Titius ante hoc chirographum Seio nummulario mandauerat, uti patrono eius trecenta redderet, an propter illa uerba epistulae, quibus omnes cautiones ex quocumque contractu uanae et pro cancellato ut haberentur cautum est, neque ipse neque filii eius eo nomine conueniri possunt. respondi, si tantum ratio accepti atque expensi esset computata, ceteras obligationes manere in sua causa.

48 · Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum

pr.In traditionibus rerum quodcumque pactum sit, id ualere manifestissimum est.

49 · Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum

pr.Si quis crediderit pecuniam et pactus sit ut, quatenus facere possit debitor, eatenus agat: an pactum ualeat? et magis est hoc pactum ualere. nec enim improbum est, si quis hactenus desideret conueniri, quatenus facultates patiuntur.

50 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Non impossibile puto in contractibus depositi, commodati et locati et ceteris similibus hoc pactum: ‘ne facias furem uel fugitiuum seruum meum’, hoc est: ne sollicites ut fur fiat, ut fugitiuus fiat: ne ita neglegas seruum, ut fur efficiatur. sicut enim serui corrupti actio locum habet, ita potest etiam haec pactio locum habere, quae ad non corrumpendos seruos pertinet.

51 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Si cum te ex causa legati debere pacisci debitori tuo existimas, pactus sit ne ab eo peteres: neque iure ipso liberatur debitor neque petentem summouebit exceptione conuentionis, ut Celsus libro uicensimo scribit.

1Idem eodem loco scribit, si debitorem tuum iussisti soluere Titio, cui legatum falso debere existimas, et debitor pactus sit cum Titio suo debitore constituto: neque tibi aduersus tuum debitorem neque ipsi aduersus suum actionem peremptam.

52 · Ulpianus libro primo opinionum

pr.Epistula, qua quis coheredem sibi aliquem esse cauit, petitionem nullam aduersus possessores rerum hereditariarum dabit.

1Si inter debitorem et eum, qui fundum pigneratum a creditore quasi debitoris negotium gereret emerit, placuit ut habita compensatione fructuum solutoque, quod reliquum deberetur, fundus debitori restitueretur: etiam heres pacto, quod defunctus fecit, fidem praestare debet.

2Pactum, ut si quas summas propter tributiones praedii pignori nexi factas creditor soluisset, a debitore reciperet, et ut tributa eiusdem praedii debitor penderet, iustum ideoque seruandum est.

3De inofficioso patris testamento acturis, ut eis certa quantitas, quoad uiueret heres, praestaretur, pactus est: produci ad perpetuam praestationem id pactum postulabatur: rescriptum est neque iure ullo neque aequitate tale desiderium admitti.

53 · Ulpianus libro quarto opinionum

pr.Sumptus quidem prorogare litiganti honestum est: pacisci autem, ut non quantitas eo nomine expensa cum usuris licitis restituatur, sed pars dimidia eius, quod ex ea lite datum erit, non licet.

54 · Scaeuola apud

pr.Si pactus sim, ne Stichum, qui mihi debebatur, petam: non intellegitur mora mihi fieri mortuoque Sticho puto non teneri reum, qui ante pactum moram non fecerat.

55 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum

pr.Si debitor sit fructuarius et paciscatur seruus, in quo usum fructum habet, ne ab eo petatur: paciscendo meliorem condicionem eius facit. item si creditor esset fructuarius et pactus esset, ne peteret, seruus autem fructuarius pacisceretur, ut peteret: beneficio pacti, quod seruus interposuisset, utiliter ad petitionem admittetur.

56 · Iulianus libro sexto ad Minicium

pr.Si conuenerit, ne dominus a colono quid peteret, et iusta causa conuentionis fuerit: nihilo minus colonus a domino petere potest.

57 · Florentinus libro octauo institutionum

pr.Qui in futurum usuras a debitore acceperat, tacite pactus uidetur, ne intra id tempus sortem petat.

1Si ex altera parte in rem, ex altera in personam pactum conceptum fuerit, ueluti ne ego petam uel ne a te petatur: heres meus ab omnibus uobis petitionem habebit et ab herede tuo omnes petere poterimus.

58 · Neratius libro tertio membranarum

pr.Ab emptione uenditione, locatione conductione ceterisque similibus obligationibus quin integris omnibus consensu eorum, qui inter se obligati sint, recedi possit, dubium non est. Aristoni hoc amplius uidebatur, si ea, quae me ex empto praestare tibi oporteret, praestitissem et cum tu mihi pretium deberes, conuenisset mihi tecum, ut rursus praestitis mihi a te in re uendita omnibus, quae ego tibi praestitissem, pretium mihi non dares tuque mihi ea praestitisses: pretium te debere desinere, quia bonae fidei, ad quam omnia haec rediguntur, interpretatio hanc quoque conuentionem admittit. nec quicquam interest, utrum integris omnibus, in quae obligati essemus, conueniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his, quae ego tibi praestitissem, consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine praestares. illud plane conuentione, quae pertinet ad resoluendum id quod actum est, perfici non potest, ut tu quod iam ego tibi praestiti contra praestare mihi cogaris: quia eo modo non tam hoc agitur, ut a pristino negotio discedamus, quam ut nouae quaedam obligationes inter nos constituantur.

59 · Paulus libro tertio regularum

pr.Per quos adquiri nobis stipulatione potest, per eosdem etiam pactis conuentis meliorem condicionem nostram fieri posse placet.

60 · Papirius Iustus libro octauo constitutionum

pr.Imperator Antoninus Auidio Cassio rescripsit, si creditores parati sint partem ex bonis licet ab extraneo consequi, rationem habendam prius necessariarum personarum, si idoneae sint.

61 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Nemo paciscendo efficere potest, ne sibi locum suum dedicare liceat aut ne sibi in suo sepelire mortuum liceat aut ne uicino inuito praedium alienet.

62 · Furius Anthianus libro primo ad edictum

pr.Si reus, postquam pactus sit a se non peti pecuniam ideoque coepit id pactum fideiussori quoque prodesse, pactus sit ut a se peti liceat: an utilitas prioris pacti sublata sit fideiussori, quaesitum est. sed uerius est semel adquisitam fideiussori pacti exceptionem ulterius ei inuito extorqueri non posse.