D. 12.7DE CONDICTIONE SINE CAUSA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.Est et haec species condictionis, si quis sine causa promiserit uel si soluerit quis indebitum. qui autem promisit sine causa, condicere quantitatem non potest quam non dedit, sed ipsam obligationem.
1Sed et si ob causam promisit, causa tamen secuta non est, dicendum est condictionem locum habere.
2Siue ab initio sine causa promissum est, siue fuit causa promittendi quae finita est uel secuta non est, dicendum est condictioni locum fore.
3Constat id demum posse condici alicui, quod uel non ex iusta causa ad eum peruenit uel redit ad non iustam causam.
2 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum
pr.Si fullo uestimenta lauanda conduxerit, deinde amissis eis domino pretium ex locato conuentus praestiterit posteaque dominus inuenerit uestimenta, qua actione debeat consequi pretium quod dedit? et ait Cassius eum non solum ex conducto agere, uerum condicere domino posse: ego puto ex conducto omnimodo eum habere actionem: an autem et condicere possit, quaesitum est, quia non indebitum dedit: nisi forte quasi sine causa datum sic putamus condici posse: etenim uestimentis inuentis quasi sine causa datum uidetur.
3 · Iulianus libro octauo digestorum
pr.Qui sine causa obligantur, incerti condictione consequi possunt ut liberentur: nec refert, omnem quis obligationem sine causa suscipiat an maiorem quam suscipere eum oportuerit, nisi quod alias condictione id agitur, ut omni obligatione liberetur, alias ut exoneretur: ueluti qui decem promisit, nam si quidem nullam causam promittendi habuit, incerti condictione consequitur, ut tota stipulatio accepto fiat, at si, cum quinque promittere deberet, decem promisit, incerti consequetur, ut quinque liberetur.
4 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Nihil refert, utrumne ab initio sine causa quid datum sit an causa, propter quam datum sit, secuta non sit.
5 · Papinianus libro undecimo quaestionum
pr.Auunculo nuptura pecuniam in dotem dedit neque nupsit: an eandem repetere possit, quaesitum est. dixi, cum ob turpem causam dantis et accipientis pecunia numeretur, cessare condictionem et in delicto pari potiorem esse possessorem: quam rationem fortassis aliquem secutum respondere non habituram mulierem condictionem: sed recte defendi non turpem causam in proposito quam nullam fuisse, cum pecunia quae daretur in dotem conuerti nequiret: non enim stupri, sed matrimonii gratia datam esse.
1Nouerca priuigno, nurus socero pecuniam dotis nomine dedit neque nupsit. cessare condictio prima facie uidetur, quoniam iure gentium incestum committitur: atquin uel magis in ea specie nulla causa dotis dandae fuit, condictio igitur competit.