IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 13

D. 13.1DE CONDICTIONE FURTIUA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.In furtiua re soli domino condictio competit.

2 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Condictione ex causa furtiua et furiosi et infantes obligantur, cum heredes necessarii exstiterunt, quamuis cum eis agi non possit.

3 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Si condicatur seruus ex causa furtiua, id uenire in condictionem certum est quod intersit agentis, ueluti si heres sit institutus et periculum subeat dominus hereditatis perdendae. quod et Iulianus scribit. item si mortuum hominem condicat, consecuturum ait pretium hereditatis.

4 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Si seruus uel filius familias furtum commiserit, condicendum est domino id quod ad eum peruenit: in residuum noxae seruum dominus dedere potest.

5 · Paulus libro nono ad Sabinum

pr.Ex furtiua causa filio familias condici potest: numquam enim ea condictione alius quam qui fecit tenetur aut heres eius.

6 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Proinde etsi ope consilio alicuius furtum factum sit, condictione non tenebitur, etsi furti tenetur.

7 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.Si pro fure damnum decisum sit, condictionem non impediri uerissimum est: decisione enim furti quidem actio, non autem condictio tollitur.

1Furti actio poenam petit legitimam, condictio rem ipsam. ea res facit, ut neque furti actio per condictionem neque condictio per furti actionem consumatur. is itaque, cui furtum factum est, habet actionem furti et condictionem et uindicationem, habet et ad exhibendum actionem.

2Condictio rei furtiuae, quia rei habet persecutionem, heredem quoque furis obligat, nec tantum si uiuat seruus furtiuus, sed etiam si decesserit: sed et si apud furis heredem diem suum obiit seruus furtiuus uel non apud ipsum, post mortem tamen furis, dicendum est condictionem aduersus heredem durare. quae in herede diximus, eadem erunt et in ceteris successoribus.

8 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.In re furtiua condictio ipsorum corporum competit: sed utrum tamdiu, quamdiu exstent, an uero et si desierint esse in rebus humanis? et si quidem optulit fur, sine dubio nulla erit condictio: si non optulit, durat condictio aestimationis eius: corpus enim ipsum praestari non potest.

1Si ex causa furtiua res condicatur, cuius temporis aestimatio fiat, quaeritur. placet tamen id tempus spectandum, quo res umquam plurimi fuit, maxime cum deteriorem rem factam fur dando non liberatur: semper enim moram fur facere uidetur.

2Nouissime dicendum est etiam fructus in hac actione uenire.

9 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum

pr.In condictione ex causa furtiua non pro parte quae peruenit, sed in solidum tenemur, dum soli heredes sumus, pro parte autem heres pro ea parte, pro qua heres est, tenetur.

10 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Siue manifestus fur siue nec manifestus sit, poterit ei condici. ita demum autem manifestus fur condictione tenebitur, si depraehensa non fuerit a domino possessio eius: ceterum nemo furum condictione tenetur, posteaquam dominus possessionem adpraehendit. et ideo Iulianus, ut procedat in fure manifesto tractare de condictione, ita proponit furem deprehensum aut occidisse aut fregisse aut effudisse id quod interceperat.

1Ei quoque, qui ui bonorum raptorum tenetur, condici posse Iulianus libro uicensimo secundo digestorum significat.

2Tamdiu autem condictioni locus erit, donec domini facto dominium eius rei ab eo recedat: et ideo si eam rem alienauerit, condicere non poterit.

3Unde Celsus libro duodecimo digestorum scribit, si rem furtiuam dominus pure legauerit furi, heredem ei condicere non posse: sed et si non ipsi furi, sed alii, idem dicendum est cessare condictionem, quia dominium facto testatoris, id est domini, discessit.

11 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Sed nec legatarius condicere potest: ei enim competit condictio, cui res subrepta est, uel heredi eius: sed uindicare rem legatam ab eo potest.

12 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Et ideo eleganter Marcellus definit libro septimo: ait enim: si res mihi subrepta tua remaneat, condices. sed et si dominium non tuo facto amiseris, aeque condices.

1In communi igitur re eleganter ait interesse, utrum tu prouocasti communi diuidundo iudicio an prouocatus es, ut, si prouocasti communi diuidundo iudicio, amiseris condictionem, si prouocatus es, retineas.

2Neratius libris membranarum Aristonem existimasse, refert eum, cui pignori res data sit, incerti condictione acturum, si ea subrepta sit.

13 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Ex argento subrepto pocula facta condici posse Fulcinius ait: ergo in condictione poculorum etiam caelaturae aestimatio fiet, quae impensa furis facta est, quemadmodum si infans subreptus adoleuerit, aestimatio fit adulescentis, quamuis cura et sumptibus furis creuerit.

14 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Si seruus furtiuus sub condicione legatus fuerit, pendente ea heres condictionem habebit et, si lite contestata condicio exstiterit, absolutio sequi debebit, perinde ac si idem seruus sub condicione liber esse iussus fuisset et lite contestata condicio exstitisset: nam nec petitoris iam interest hominem recipere et res sine dolo malo furis eius esse desiit. quod si pendente condicione iudicaretur, iudex aestimare debebit, quanti emptorem inuenerit.

1Cauere autem ex hac actione petitor ei cum quo agitur non debebit.

2Boue subrepto et occiso condictio et bouis et corii et carnis domino competit, scilicet si et corium et caro contrectata fuerint: cornua quoque condicentur. sed si dominus condictione bouis pretium consecutus fuerit et postea aliquid eorum, de quibus supra dictum est, condicet, omnimodo exceptione summouetur. contra si corium condixerit et pretium eius consecutus bouem condicet, offerente fure pretium bouis detracto pretio corii doli mali exceptione summouebitur.

3Idem iuris est uuis subreptis: nam et mustum et uinacia iure condici possunt.

15 · Celsus libro duodecimo digestorum

pr.Quod ab alio seruus subripuit, eius nomine liber furti tenetur: condici autem ei non potest, nisi liber contrectauit.

16 · Pomponius libro trigensimo octauo ad Quintum Mucium

pr.Qui furtum admittit uel re commodata uel deposita utendo, condictione quoque ex furtiua causa obstringitur: quae differt ab actione commodati hoc, quod, etiamsi sine dolo malo et culpa eius interierit res, condictione tamen tenetur, cum in commodati actione non facile ultra culpam et in depositi non ultra dolum malum teneatur is, cum quo depositi agetur.

17 · Papinianus libro decimo quaestionum

pr.Parui refert ad tollendam condictionem, offeratur seruus furtiuus an in aliud nomen aliumque statum obligationis transferatur: nec me mouet, praesens homo fuerit nec ne, cum mora, quae eueniebat ex furto, ueluti quadam delegatione finiatur.

18 · Scaeuola libro quarto quaestionum

pr.Quoniam furtum fit, cum quis indebitos nummos sciens acceperit, uidendum, si procurator suos nummos soluat, an ipsi furtum fiat. et Pomponius epistularum libro octauo ipsum condicere ait ex causa furtiua: sed et me condicere, si ratum habeam quod indebitum datum sit. sed altera condictione altera tollitur.

19 · Paulus libro tertio ad Neratium

pr.Iulianus ex persona filiae, quae res amouit, dandam in patrem condictionem in peculium respondit.

20 · Tryphoninus libro quinto decimo disputationum

pr.Licet fur paratus fuerit excipere condictionem et per me steterit, dum in rebus humanis res fuerat, condicere eam, postea autem perempta est, tamen durare condictionem ueteres uoluerunt, quia uidetur, qui primo inuito domino rem contrectauerit, semper in restituenda ea, quam nec debuit auferre, moram facere.