IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 12

D. 12.6DE CONDICTIONE INDEBITI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Nunc uidendum de indebito soluto.

1Et quidem si quis indebitum ignorans soluit, per hanc actionem condicere potest: sed si sciens se non debere soluit, cessat repetitio.

2 · Ulpianus libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Si quis sic soluerit, ut, si apparuisset esse indebitum uel Falcidia emerserit, reddatur, repetitio locum habebit: negotium enim contractum est inter eos.

1Si quid ex testamento solutum sit, quod postea falsum uel inofficiosum uel irritum uel ruptum apparuerit, repetetur, uel si post multum temporis emerserit aes alienum, uel codicilli diu celati prolati, qui ademptionem continent legatorum solutorum uel deminutionem per hoc, quia aliis quoque legata relicta sunt. nam diuus Hadrianus circa inofficiosum et falsum testamentum rescripsit actionem dandam ei, secundum quem de hereditate iudicatum est.

3 · Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum

pr.Idem est et si solutis legatis noua et inopinata causa hereditatem abstulit, ueluti nato postumo, quem heres in utero fuisse ignorabat, uel etiam ab hostibus reuerso filio, quem pater obisse falso praesumpserat: nam utiles actiones postumo uel filio, qui hereditatem euicerat, dari oportere in eos, qui legatum perceperunt, imperator Titus Antoninus rescripsit, scilicet quod bonae fidei possessor in quantum locupletior factus est tenetur nec periculum huiusmodi nominum ad eum, qui sine culpa soluit, pertinebit.

4 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Idem diuus Hadrianus rescripsit et si aliud testamentum proferatur.

5 · Ulpianus libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Nec nouum, ut quod alius soluerit alius repetat. nam et cum minor uiginti quinque annis inconsulte adita hereditate solutis legatis in integrum restituitur, non ipsi repetitionem competere, sed ei, ad quem bona pertinent, Arrio Titiano rescriptum est.

6 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Si procurator tuus indebitum soluerit et tu ratum non habeas, posse repeti Labeo libris posteriorum scripsit: quod si debitum fuisset, non posse repeti Celsus: ideo, quoniam, cum quis procuratorem rerum suarum constituit, id quoque mandare uidetur, ut soluat creditori, neque postea exspectandum sit, ut ratum habeat.

1Idem Labeo ait, si procuratori indebitum solutum sit et dominus ratum non habeat, posse repeti.

2Celsus ait eum, qui procuratori debitum soluit, continuo liberari neque ratihabitionem considerari: quod si indebitum acceperit, ideo exigi ratihabitionem, quoniam nihil de hoc nomine exigendo mandasse uideretur, et ideo, si ratum non habeatur, a procuratore repetendum.

3Iulianus ait neque tutorem neque procuratorem soluentes repetere posse neque interesse, suam pecuniam an pupilli uel domini soluant.

7 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Quod indebitum per errorem soluitur, aut ipsum aut tantundem repetitur.

8 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Quod nomine mariti, qui soluendo non sit, alius mulieri soluisset, repetere non potest: adeo debitum esset mulieri.

9 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum

pr.Nam et maritus, si, cum facere nihil possit, dotem soluerit, in ea causa est, ut repetere non possit.

10 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.In diem debitor adeo debitor est, ut ante diem solutum repetere non possit.

11 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad Sabinum

pr.Si is, cum quo de peculio actum est, per imprudentiam plus quam in peculio est soluerit, repetere non potest.

12 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Si fundi mei usum fructum tibi dedero falso existimans me eum tibi debere et antequam repetam decesserim, condictio eius ad heredem quoque meum transibit.

13 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Naturaliter etiam seruus obligatur: et ideo, si quis nomine eius soluat uel ipse manumissus, ut Pomponius scribit, ex peculio, cuius liberam administrationem habeat, repeti non poterit: et ob id et fideiussor pro seruo acceptus tenetur et pignus pro eo datum tenebitur et, si seruus, qui peculii administrationem habet, rem pignori in id quod debeat dederit, utilis pigneraticia reddenda est.

1Item quod pupillus sine tutoris auctoritate mutuum accepit et locupletior factus est, si pubes factus soluat, non repetit.

14 · Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum

pr.Nam hoc natura aequum est neminem cum alterius detrimento fieri locupletiorem.

15 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Indebiti soluti condictio naturalis est et ideo etiam quod rei solutae accessit, uenit in condictionem, ut puta partus qui ex ancilla natus sit uel quod alluuione accessit: immo et fructus, quos is cui solutum est bona fide percepit, in condictionem uenient.

1Sed et si nummi alieni dati sint, condictio competet. ut uel possessio eorum reddatur: quemadmodum si falso existimans possessionem me tibi debere alicuius rei tradidissem, condicerem. sed et si possessionem tuam fecissem ita, ut tibi per longi temporis praescriptionem auocari non possit, etiam sic recte tecum per indebitam condictionem agerem.

2Sed et si usus fructus in re soluta alienus sit, deducto usu fructu a te condicam.

16 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Sub condicione debitum per errorem solutum pendente quidem condicione repetitur, condicione autem exsistente repeti non potest.

1Quod autem sub incerta die debetur, die exsistente non repetitur.

17 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Nam si cum moriar dare promisero et antea soluam, repetere me non posse Celsus ait: quae sententia uera est.

18 · Ulpianus libro quadragesimo septimo ad Sabinum

pr.Quod si ea condicione debetur, quae omnimodo exstatura est, solutum repeti non potest, licet sub alia condicione, quae an impleatur incertum est, si ante soluatur, repeti possit.

19 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum

pr.Si poenae causa eius cui debetur debitor liberatus est, naturalis obligatio manet et ideo solutum repeti non potest.

1Quamuis debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, repetitio competit: ueluti si is qui heredem se uel bonorum possessorem falso existimans creditori hereditario soluerit: hic enim neque uerus heres liberatus erit et is quod dedit repetere poterit: quamuis enim debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, repetitio competit.

2Si falso existimans debere nummos soluero, qui pro parte alieni, pro parte mei fuerunt, eius summae partem dimidiam, non corporum condicam.

3Si putem me Stichum aut Pamphilum debere, cum Stichum debeam, et Pamphilum soluam, repetam quasi indebitum solutum: nec enim pro eo quod debeo uideor id soluisse.

4Si duo rei, qui decem debebant, uiginti pariter soluerint, Celsus ait singulos quina repetituros, quia, cum decem deberent, uiginti soluissent, et quod amplius ambo soluerint, ambo repetere possunt.

20 · Iulianus libro decimo digestorum

pr.Si reus et fideiussor soluerint pariter, in hac causa non differunt a duobus reis promittendi; quare omnia, quae de his dicta sunt, et ad hos transferre licebit.

21 · Paulus libro tertio quaestionum

pr.Plane si duos reos non eiusdem pecuniae, sed alterius obligationis constitueris, ut puta Stichi aut Pamphili, et pariter duos datos, aut togam uel denaria mille, non idem dici poterit in repetitione ut partes repetant, quia nec soluere ab initio sic potuerunt. igitur hoc casu electio est creditoris, cui uelit soluere, ut alterius repetitio impediatur.

22 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum

pr.Sed et si me putem tibi aut Titio promississe, cum aut neutrum factum sit aut Titii persona in stipulatione comprehensa non sit, et Titio soluero, repetere a Titio potero.

1Cum iter excipere deberem, fundum liberum per errorem tradidi: incerti condicam, ut iter mihi concedatur.

23 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum

pr.Eleganter Pomponius quaerit, si quis suspicetur transactionem factam uel ab eo cui heres est uel ab eo cui procurator est et quasi ex transactione dederit, quae facta non est, an locus sit repetitioni. et ait repeti posse: ex falsa enim causa datum est. idem puto dicendum et si transactio secuta non fuerit, propter quam datum est: sed et si resoluta sit transactio, idem erit dicendum.

1Si post rem iudicatam quis transegerit et soluerit, repetere poterit idcirco, quia placuit transactionem nullius esse momenti: hoc enim imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit. retineri tamen atque compensari in causam iudicati, quod ob talem transactionem solutum est, potest. quid ergo si appellatum sit uel hoc ipsum incertum sit, an iudicatum sit uel an sententia ualeat? magis est, ut transactio uires habeat: tunc enim rescriptis locum esse credendum est, cum de sententia indubitata, quae nullo remedio adtemptari potest, transigitur.

2Item si ob transactionem alimentorum testamento relictorum datum sit, apparet posse repeti quod datum est, quia transactio senatus consulto infirmatur.

3Si quis post transactionem nihilo minus condemnatus fuerit, dolo quidem id fit, sed tamen sententia ualet. potuit autem quis, si quidem ante litem contestatam transegerit, uolenti litem contestari opponere doli exceptionem: sed si post litem contestatam transactum est, nihilo minus poterit exceptione doli uti post secuti: dolo enim facit, qui contra transactionem expertus amplius petit. ideo condemnatus repetere potest, quod ex causa transactionis dedit. sane quidem ob causam dedit neque repeti solet quod ob causam datum est causa secuta: sed hic non uidetur causa secuta, cum transactioni non stetur. cum igitur repetitio oritur, transactionis exceptio locum non habet: neque enim utrumque debet locum habere et repetitio et exceptio.

4Si qua lex ab initio dupli uel quadrupli statuit actionem, dicendum est solutum ex falsa eius causa repeti posse.

24 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum

pr.Si is, qui perpetua exceptione tueri se poterat, cum sciret sibi exceptionem profuturam, promiserit aliquid ut liberaretur, condicere non potest.

25 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum

pr.Cum duo pro reo fideiussissent decem, deinde reus tria soluisset et postea fideiussores quina, placuit eum qui posterior soluit repetere tria posse: hoc merito, quia tribus a reo solutis septem sola debita supererant, quibus persolutis tria indebita soluta sunt.

26 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Si non sortem quis, sed usuras indebitas soluit, repetere non poterit, si sortis debitae soluit: sed si supra legitimum modum soluit, diuus Seuerus rescripsit (quo iure utimur) repeti quidem non posse, sed sorti imputandum et, si postea sortem soluit, sortem quasi indebitam repeti posse. proinde et si ante sors fuerit soluta, usurae supra legitimum modum solutae quasi sors indebita repetuntur. quid si simul soluerit? poterit dici et tunc repetitionem locum habere.

1Supra duplum autem usurae et usurarum usurae nec in stipulatum deduci nec exigi possunt et solutae repetuntur, quemadmodum futurarum usurarum usurae.

2Si quis falso se sortem debere credens usuras soluerit, potest condicere nec uidetur sciens indebitum soluisse.

3Indebitum autem solutum accipimus non solum si omnino non debeatur, sed et si per aliquam exceptionem perpetuam peti non poterat: quare hoc quoque repeti poterit, nisi sciens se tutum exceptione soluit.

4Si centum debens, quasi ducenta deberem, fundum ducentorum solui, competere repetitionem Marcellus libro uicensimo digestorum scribit et centum manere stipulationem: licet enim placuit rem pro pecunia solutam parere liberationem, tamen si ex falsa debiti quantitate maioris pretii res soluta est, non fit confusio partis rei cum pecunia (nemo enim inuitus compellitur ad communionem), sed et condictio integrae rei manet et obligatio incorrupta: ager autem retinebitur, donec debita pecunia soluatur.

5Idem Marcellus ait, si pecuniam debens oleum dederit pluris pretii quasi plus debens, uel cum oleum deberet, oleum dederit quasi maiorem modum debens, superfluum olei esse repetendum, non totum et ob hoc peremptam esse obligationem.

6Idem Marcellus adicit, si, cum fundi pars mihi deberetur, quasi totus deberetur aestimatione facta, solutio pecuniae solidi pretii fundi facta sit, repeti posse non totum pretium, sed partis indebitae pretium.

7Adeo autem perpetua exceptio parit condictionem, ut Iulianus libro decimo scripsit, si emptor fundi damnauerit heredem suum, ut uenditorem nexu uenditi liberaret, mox uenditor ignorans rem tradiderit, posse eum fundum condicere: idemque et si debitorem suum damnauerit liberare et ille ignorans soluerit.

8Qui filio familias soluerit, cum esset eius peculiaris debitor, si quidem ignorauit ademptum ei peculium, liberatur: si scit et soluit, condictionem non habet, quia sciens indebitum soluit.

9Filius familias contra Macedonianum mutuatus si soluerit et patri suo heres effectus uelit uindicare nummos, exceptione summouebitur a uindicatione nummorum.

10Si quis quasi ex compromisso condemnatus falso soluerit, repetere potest.

11Hereditatis uel bonorum possessori, si quidem defendat hereditatem, indebitum solutum condici poterit: si uero is non defendat, etiam debitum solutum repeti potest.

12Libertus cum se putaret operas patrono debere, soluit: condicere eum non posse, quamuis putans se obligatum soluit, Iulianus libro decimo digestorum scripsit: natura enim operas patrono libertus debet. sed et si non operae patrono sunt solutae, sed, cum officium ab eo desideraretur, cum patrono decidit pecunia et soluit, repetere non potest. sed si operas patrono exhibuit non officiales, sed fabriles, ueluti pictorias uel alias, dum putat se debere, uidendum an possit condicere. et Celsus libro sexto digestorum putat eam esse causam operarum, ut non sint eaedem neque eiusdem hominis neque eidem exhibentur: nam plerumque robur hominis, aetas temporis opportunitasque naturalis mutat causam operarum, et ideo nec uolens quis reddere potest. sed hae, inquit, operae recipiunt aestimationem: et interdum licet aliud praestemus, inquit, aliud condicimus: ut puta fundum indebitum dedi et fructus condico: uel hominem indebitum, et hunc sine fraude modico distraxisti, nempe hoc solum refundere debes, quod ex pretio habes: uel meis sumptibus pretiosiorem hominem feci, nonne aestimari haec debent? sic et in proposito, ait, posse condici, quanti operas essem conducturus. sed si delegatus sit a patrono officiales operas, apud Marcellum libro uicensimo digestorum quaeritur. et dicit Marcellus non teneri eum, nisi forte in artificio sint (hae enim iubente patrono et alii edendae sunt): sed si soluerit officiales delegatus, non potest condicere neque ei cui soluit creditori, cui alterius contemplatione solutum est quique suum recipit, neque patrono, quia natura ei debentur.

13Si decem aut Stichum stipulatus soluam quinque, quaeritur, an possim condicere: quaestio ex hoc descendit, an liberer in quinque: nam si liberor, cessat condictio, si non liberor, erit condictio. placuit autem, ut Celsus libro sexto et Marcellus libro uicensimo digestorum scripsit, non peremi partem dimidiam obligationis ideoque eum, qui quinque soluit, in pendenti habendum, an liberaretur, petique ab eo posse reliqua quinque aut Stichum et, si praestiterit residua quinque, uideri eum et priora debita soluisse, si autem Stichum praestitisset, quinque eum posse condicere quasi indebita. sic posterior solutio comprobabit, priora quinque utrum debita an indebita soluerentur. sed et si post soluta quinque et Stichus soluatur et malim ego habere quinque et Stichum reddere, an sim audiendus, quaerit Celsus. et putat natam esse quinque condictionem, quamuis utroque simul soluto mihi retinendi quod uellem arbitrium daretur.

14Idem ait et si duo heredes sint stipulatoris, non posse alteri quinque solutis alteri partem Stichi solui: idem et si duo sint promissoris heredes. secundum quae liberatio non contingit, nisi aut utrique quina aut utrique partes Stichi fuerunt solutae.

27 · Paulus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Qui loco certo debere existimans indebitum soluit, quolibet loco repetet: non enim existimationem soluentis eadem species repetitionis sequitur.

28 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Iudex si male absoluit et absolutus sua sponte soluerit, repetere non potest.

29 · Ulpianus libro secundo disputationum

pr.Interdum persona locum facit repetitioni, ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate uel furiosus uel is cui bonis interdictum est soluerit: nam in his personis generaliter repetitioni locum esse non ambigitur. et si quidem exstant nummi, uindicabuntur, consumptis uero condictio locum habebit.

30 · Ulpianus libro decimo disputationum

pr.Qui inuicem creditor idemque debitor est, in his casibus, in quibus compensatio locum non habet, si soluit, non habet condictionem ueluti indebiti soluti, sed sui crediti petitionem.

31 · Ulpianus libro primo opinionum

pr.Is, qui plus quam hereditaria portio efficit per errorem creditori cauerit, indebiti promissi habet condictionem.

32 · Iulianus libro decimo digestorum

pr.Cum is qui Pamphilum aut Stichum debet simul utrumque soluerit, si, posteaquam utrumque soluerit, aut uterque aut alter ex his desiit in rerum natura esse, nihil repetet: id enim remanebit in soluto quod superest.

1Fideiussor cum paciscitur, ne ab eo pecunia petatur, et per imprudentiam soluerit, condicere stipulatori poterit et ideo reus quidem manet obligatus, ipse autem sua exceptione tutus est. nihil autem interest, fideiussor an heres eius soluat: quod si huic fideiussori reus heres extiterit et soluerit, nec repetet et liberabitur.

2Mulier si in ea opinione sit, ut credat se pro dote obligatam, quidquid dotis nomine dederit, non repetit: sublata enim falsa opinione relinquitur pietatis causa, ex qua solutum repeti non potest.

3Qui hominem generaliter promisit, similis est ei, qui hominem aut decem debet: et ideo si, cum existimaret se Stichum promississe, eum dederit, condicet, alium autem quemlibet dando liberari poterit.

33 · Iulianus libro trigesimo nono digestorum

pr.Si in area tua aedificassem et tu aedes possideres, condictio locum non habebit, quia nullum negotium inter nos contraheretur: nam is, qui non debitam pecuniam soluerit, hoc ipso aliquid negotii gerit: cum autem aedificium in area sua ab alio positum dominus occupat, nullum negotium contrahit. sed et si is, qui in aliena area aedificasset, ipse possessionem tradidisset, condictionem non habebit, quia nihil accipientis faceret, sed suam rem dominus habere incipiat. et ideo constat, si quis, cum existimaret se heredem esse, insulam hereditariam fulsisset, nullo alio modo quam per retentionem impensas seruare posse.

34 · Iulianus libro quadragensimo digestorum

pr.Is cui hereditas tota per fideicommissum relicta est et praeterea fundus, si decem dedisset heredi, et heres suspectam hereditatem dixerit et eam ex Trebelliano restituerit, causam dandae pecuniae non habet, et ideo quod eo nomine quasi implendae condicionis gratia dederit, condictione repetet.

35 · Iulianus libro quadragensimo quinto digestorum

pr.Qui ob rem non defensam soluit, quamuis postea defendere paratus est, non repetet quod soluerit.

36 · Paulus libro quinto epitomarum Alfeni digestorum

pr.Seruus cuiusdam insciente domino magidem commodauit: is cui commodauerat pignori eam posuit et fugit: qui accepit non aliter se redditurum aiebat, quam si pecuniam accepisset: accepit a seruulo et reddidit magidem: quaesitum est, an pecunia ab eo repeti possit. respondit, si is qui pignori accepisset magidem alienam scit apud se pignori deponi, furti eum se obligasse ideoque, si pecuniam a seruulo accepisset redimendi furti causa, posse repeti: sed si nescisset alienam apud se deponi, non esse furem, item, si pecunia eius nomine, a quo pignus acceperat, a seruo ei soluta esset, non posse ab eo repeti.

37 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Seruum meum insciens a te emi pecuniamque tibi solui: eam me a te repetiturum et eo nomine condictionem mihi esse omnimodo puto, siue scisses meum esse siue ignorasses.

38 · Africanus libro nono quaestionum

pr.Frater a fratre, cum in eiusdem potestate essent, pecuniam mutuatus post mortem patris ei soluit: quaesitum est, an repetere possit. respondit utique quidem pro ea parte, qua ipse patri heres exstitisset, repetiturum, pro ea uero, qua frater heres exstiterit, ita repetiturum, si non minus ex peculio suo ad fratrem peruenisset: naturalem enim obligationem quae fuisset hoc ipso sublatam uideri, quod peculii partem frater sit consecutus, adeo ut, si praelegatum filio eidemque debitori id fuisset, deductio huius debiti a fratre ex eo fieret. idque maxime consequens esse ei sententiae, quam Iulianus probaret, si extraneo quid debuisset et ab eo post mortem patris exactum esset, tantum iudicio eum familiae herciscundae reciperaturum a coheredibus fuisse, quantum ab his creditor actione de peculio consequi potuisset. igitur et si re integra familiae herciscundae agatur, ita peculium diuidi aequum esse, ut ad quantitatem eius indemnis a coherede praestetur: porro eum, quem aduersus extraneum defendi oportet, longe magis in eo, quod fratri debuisset, indemnem esse praestandum.

1Quaesitum est, si pater filio crediderit isque emancipatus soluat, an repetere possit. respondit, si nihil ex peculio apud patrem remanserit, non repetiturum: nam manere naturalem obligationem argumento esse, quod extraneo agente intra annum de peculio deduceret pater, quod sibi filius debuisset.

2Contra si pater quod filio debuisset eidem emancipato soluerit, non repetet: nam hic quoque manere naturalem obligationem eodem argumento probatur, quod, si extraneus intra annum de peculio agat, etiam quod pater ei debuisset computetur. eademque erunt et si extraneus heres exheredato filio soluerit id, quod ei pater debuisset.

3Legati satis accepi et cum fideiussor mihi soluisset, apparuit indebitum fuisse legatum: posse eum repetere existimauit.

39 · Marcianus libro octauo institutionum

pr.Si quis, cum a fideicommissario sibi cauere poterat, non cauerit, quasi indebitum plus debito eum solutum repetere posse diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.

40 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Qui exceptionem perpetuam habet, solutum per errorem repetere potest: sed hoc non est perpetuum. nam si quidem eius causa exceptio datur cum quo agitur, solutum repetere potest, ut accidit in senatus consulto de intercessionibus: ubi uero in odium eius cui debetur exceptio datur, perperam solutum non repetitur, ueluti si filius familias contra Macedonianum mutuam pecuniam acceperit et pater familias factus soluerit, non repetit.

1Si pars domus, quae in diem per fideicommissum relicta est, arserit ante diem fideicommissi cedentem et eam heres sua impensa refecerit, deducendam esse impensam ex fideicommisso constat et, si sine deductione domum tradiderit, posse incerti condici, quasi plus debito dederit.

2Si pactus fuerit patronus cum liberto, ne operae ab eo petantur, quidquid postea solutum fuerit a liberto, repeti potest.

41 · Neratius libro sexto membranarum

pr.Quod pupillus sine tutoris auctoritate stipulanti promiserit soluerit, repetitio est, quia nec natura debet.

42 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Poenae non solent repeti, cum depensae sunt.

43 · Paulus libro tertio ad Plautium

pr.Si quis iurasset se dare non oportere, ab omni contentione discedetur atque ita solutam pecuniam repeti posse dicendum est.

44 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Repetitio nulla est ab eo qui suum recepit, tametsi ab alio quam uero debitore solutum est.

45 · Iauolenus libro secundo ex Plautio

pr.Si is, qui hereditatem uendidit et emptori tradidit, id, quod sibi mortuus debuerat, non retinuit, repetere poterit, quia plus debito solutum per condictionem recte recipietur.

46 · Iauolenus libro quarto ex Plautio

pr.Qui heredis nomine legata non debita ex nummis ipsius heredis soluit, ipse quidem repetere non potest: sed si ignorante herede nummos eius tradidit, dominus, ait, eos recte uindicabit. eadem causa rerum corporalium est.

47 · Celsus libro sexto digestorum

pr.Indebitam pecuniam per errorem promisisti: eam qui pro te fideiusserat soluit. ego existimo, si nomine tuo soluerit fideiussor, te fideiussori, stipulatorem tibi obligatum fore: nec exspectandum est, ut ratum habeas, quoniam potes uideri id ipsum mandasse, ut tuo nomine solueretur: sin autem fideiussor suo nomine soluerit quod non debebat, ipsum a stipulatore repetere posse, quoniam indebitam iure gentium pecuniam soluit: quo minus autem consequi poterit ab eo cui soluit, a te mandati iudicio consecuturum, si modo per ignorantiam petentem exceptione non summouerit.

48 · Celsus libro sexto digestorum

pr.Qui promisit, si aliquid a se factum sit uel cum aliquid factum sit, dare se decem, si, priusquam id factum fuerit, quod promisit dederit, non uidebitur fecisse quod promisit atque ideo repetere potest.

49 · Modestinus libro tertio regularum

pr.His solis pecunia condicitur, quibus quoquo modo soluta est, non quibus proficit.

50 · Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

pr.Quod quis sciens indebitum dedit hac mente, ut postea repeteret, repetere non potest.

51 · Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium

pr.Ex quibus causis retentionem quidem habemus, petitionem autem non habemus, ea si soluerimus, repetere non possumus.

52 · Pomponius libro uicensimo septimo ad Quintum Mucium

pr.Damus aut ob causam aut ob rem: ob causam praeteritam, ueluti cum ideo do, quod aliquid a te consecutus sum uel quia aliquid a te factum est, ut, etiamsi falsa causa sit, repetitio eius pecuniae non sit: ob rem uero datur, ut aliquid sequatur, quo non sequente repetitio competit.

53 · Proculus libro septimo epistularum

pr.Dominus testamento seruo suo libertatem dedit, si decem det: seruo ignorante id testamentum non ualere data sunt mihi decem: quaeritur, quis repetere potest. Proculus respondit: si ipse seruus peculiares nummos dedit, cum ei a domino id permissum non esset, manent nummi domini eosque non per condictionem, sed in rem actione petere debet. si autem alius rogatu serui suos nummos dedit, facti sunt mei eosque dominus serui, cuius nomine dati sunt, per condictionem petere potest: sed tam benignius quam utilius est recta uia ipsum qui nummos dedit suum recipere.

54 · Papinianus libro secundo quaestionum

pr.Ex his omnibus causis, quae iure non ualuerunt uel non habuerunt effectum, secuta per errorem solutione condictioni locus erit.

55 · Papinianus libro sexto quaestionum

pr.Si urbana praedia locauerit praedo, quod mercedis nomine ceperit, ab eo qui soluit non repetetur, sed domino erit obligatus. idemque iuris erit in uecturis nauium, quas ipse locauerit aut exercuerit, item mercedibus seruorum, quorum operae per ipsum fuerint locatae. nam si seruus non locatus mercedem ut domino praedoni rettulit, non fiet accipientis pecunia. quod si uecturas nauium, quas dominus locauerat, item pensiones insularum acceperit, ob indebitum ei tenebitur, qui non est liberatus soluendo. quod ergo dici solet praedoni fructus posse condici, tunc locum habet, cum domini fructus fuerunt.

56 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Sufficit ad causam indebiti incertum esse, temporaria sit an perpetua exceptionis defensio. nam si qui, ne conueniatur, donec Titius consul fiat, paciscatur, quia potest Titio decedente perpetua fieri exceptio, quae ad tempus est Titio consulatum ineunte, summa ratione dicetur, quod interim soluitur, repeti: ut enim pactum, quod in tempus certum collatum est, non magis inducit condictionem, quam si ex die debitor soluit, ita prorsum defensio iuris, quae causam incertam habet, condictionis instar optinet.

57 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Cum indebitum impuberis nomine tutor numerauit, impuberis condictio est.

1Creditor, ut procuratori suo debitum redderetur, mandauit: maiore pecunia soluta procurator indebiti causa conuenietur: quod si nominatim, ut maior pecunia solueretur, delegauit, indebiti cum eo qui delegauit erit actio, quae non uidetur perempta, si frustra cum procuratore lis fuerit instituta.

58 · Papinianus libro nono responsorum

pr.Seruo manumisso fideicommissum ita reliquit, si ad libertatem ex testamento peruenerit: post acceptam sine iudice pecuniam ingenuus pronuntiatus est: indebiti fideicommissi repetitio erit.

59 · Papinianus libro secundo definitionum

pr.Si fideiussor iure liberatus soluerit errore pecuniam, repetenti non oberit: si uero reus promittendi per errorem et ipse postea pecuniam soluerit, non repetet, cum prior solutio, quae fuit irrita, naturale uinculum non dissoluit, nec ciuile, si reus promittendi tenebatur.

60 · Paulus libro tertio quaestionum

pr.Iulianus uerum debitorem post litem contestatam manente adhuc iudicio negabat soluentem repetere posse, quia nec absolutus nec condemnatus repetere posset: licet enim absolutus sit, natura tamen debitor permanet: similemque esse ei dicit, qui ita promisit, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit, quia ex una causa alterius solutionis origo proficiscitur.

1Ubi autem quis quod pure debet sub condicione nouandi animo promisit, plerique putant pendente nouatione solutum repetere posse, quia ex qua obligatione soluat, adhuc incertum sit: idemque esse etiam, si diuersas personas ponas eandem pecuniam pure et sub condicione nouandi animo promisisse. sed hoc dissimile est: in stipulatione enim pura et condicionali eundem debiturum certum est.

61 · Scaeuola libro quinto responsorum

pr.Tutores pupilli quibusdam creditoribus patris ex patrimonio paterno soluerunt, sed postea non sufficientibus bonis pupillum abstinuerunt: quaeritur, an quod amplius creditoribus per tutores pupilli solutum est uel totum quod acceperunt restituere debeant. respondi, si nihil dolo factum esset, tutori quidem uel pupillo non deberi, creditoribus autem aliis in id, quod amplius sui debiti solutum est, teneri.

62 · Maecianus libro quarto fideicommissorum

pr.Fideicommissum in stipulatione deductum tametsi non debitum fuisset, quia tamen a sciente fidei explendae causa promissum esset, debetur.

63 · Gaius libro singulari de casibus

pr.Neratius casum refert, ut quis id quod soluerit repetere non possit, quasi debitum dederit, nec tamen liberetur: uelut si is, qui cum certum hominem deberet, statuliberum dederit: nam ideo eum non liberari, quod non in plenum stipulatoris hominem fecerit, nec tamen repetere eum posse, quod debitum dederit.

64 · Tryphoninus libro septimo disputationum

pr.Si quod dominus seruo debuit, manumisso soluit, quamuis existimans ei aliqua teneri actione, tamen repetere non poterit, quia naturale adgnouit debitum: ut enim libertas naturali iure continetur et dominatio ex gentium iure introducta est, ita debiti uel non debiti ratio in condictione naturaliter intellegenda est.

65 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium

pr.In summa, ut generaliter de repetitione tractemus, sciendum est dari aut ob transactionem aut ob causam aut propter condicionem aut ob rem aut indebitum: in quibus omnibus quaeritur de repetitione.

1Et quidem quod transactionis nomine datur, licet res nulla media fuerit, non repetitur: nam si lis fuit, hoc ipsum, quod a lite disceditur, causa uidetur esse. sin autem euidens calumnia detegitur et transactio imperfecta est, repetitio dabitur.

2Id quoque, quod ob causam datur, puta quod negotia mea adiuta ab eo putaui, licet non sit factum, quia donari uolui, quamuis falso mihi persuaserim, repeti non posse.

3Sed agere per condictionem propter condicionem legati uel hereditatis, siue non sit mihi legatum siue ademptum legatum, possum, ut repetam quod dedi, quoniam non contrahendi animo dederim, quia causa, propter quam dedi, non est secuta. idem et si hereditatem adire nolui uel non potui. non idem potest dici, si seruus meus sub condicione heres institutus sit et ego dedero, deinde manumissus adierit: nam hoc casu secuta res est.

4Quod ob rem datur, ex bono et aequo habet repetitionem: ueluti si dem tibi, ut aliquid facias, nec feceris.

5Ei, qui indebitum repetit, et fructus et partus restitui debet deducta impensa.

6In frumento indebito soluto et bonitas est et, si consumpsit frumentum, pretium repetet.

7Sic habitatione data pecuniam condicam, non quidem quanti locari potuit, sed quanti tu conducturus fuisses.

8Si seruum indebitum tibi dedi eumque manumisisti, si sciens hoc fecisti, teneberis ad pretium eius, si nesciens, non teneberis, sed propter operas eius liberti et ut hereditatem eius restituas.

9Indebitum est non tantum, quod omnino non debetur, sed et quod alii debetur, si alii soluatur, aut si id quod alius debebat alius quasi ipse debeat soluat.

66 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Haec condictio ex bono et aequo introducta, quod alterius apud alterum sine causa deprehenditur, reuocare consueuit.

67 · Scaeuola libro quinto digestorum

pr.Stichus testamento eius, quem dominum suum arbitrabatur, libertate accepta, si decem annis ex die mortis annuos decem heredibus praestitisset, per octo annos praefinitam quantitatem ut iussus erat dedit, postmodum se ingenuum comperit nec reliquorum annorum dedit et pronuntiatus est ingenuus: quaesitum est, an pecuniam, quam heredibus dedit, ut indebitam datam repetere et qua actione possit. respondit, si eam pecuniam dedit, quae neque ex operis suis neque ex re eius, cui bona fide seruiebat, quaesita sit, posse repeti.

1Tutor creditori pupilli sui plus quam debebatur exsoluit et tutelae iudicio pupillo non imputauit: quaero, an repetitionem aduersus creditorem haberet. respondit habere.

2Titius cum multos creditores haberet, in quibus et Seium, bona sua priuatim facta uenditione Maeuio concessit, ut satis creditoribus faceret: sed Maeuius soluit pecuniam Seio tamquam debitam, quae iam a Titio fuerat soluta: quaesitum est, cum postea repperiantur apochae apud Titium debitorem partim solutae pecuniae, cui magis repetitio pecuniae indebitae solutae competit, Titio debitori an Maeuio, qui in rem suam procurator factus est. respondit secundum ea quae proponerentur ei, qui postea soluisset.

3Idem quaesiit, an pactum, quod in pariationibus adscribi solet in hunc modum ‘ex hoc contractu nullam inter se controuersiam amplius esse’ impediat repetitionem. respondit nihil proponi, cur impediret.

4Lucius Titius Gaio Seio minori annis uiginti quinque pecuniam certam credidit et ab eo aliquantum usurarum nomine accepit, et Gaii Seii minoris heres aduersus Publium Maeuium a praeside prouinciae in integrum restitutus est, ne debitum hereditarium solueret, et nec quicquam de usuris eiusdem sortis, quas Seius minor annis uiginti quinque exsolueret, repetendis tractatum apud praesidem aut ab eo est pronuntiatum: quaero, an usuras, quas Gaius Seius minor annis uiginti quinque quoad uiueret creditori exsolueret, heres eius repetere possit. respondit secundum ea quae proponerentur condici id, quod usurarum nomine defunctus soluisset, non posse. item quaero, si existimes repeti non posse, an ex alio debito heres retinere eas possit. respondit ne hoc quidem.