IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 12

D. 12.5DE CONDICTIONE OB TURPEM UEL INIUSTAM CAUSAM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Omne quod datur aut ob rem datur aut ob causam, et ob rem aut turpem aut honestam: turpem autem, aut ut dantis sit turpitudo, non accipientis, aut ut accipientis dumtaxat, non etiam dantis, aut utriusque.

1Ob rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res, propter quam datum est, secuta non est.

2Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiamsi res secuta sit, repeti potest:

2 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.ut puta dedi tibi ne sacrilegium facias, ne furtum, ne hominem occidas. in qua specie Iulianus scribit, si tibi dedero, ne hominem occidas, condici posse:

1Item si tibi dedero, ut rem mihi reddas depositam apud te uel ut instrumentum mihi redderes.

2Sed si dedi, ut secundum me in bona causa iudex pronuntiaret, est quidem relatum condictioni locum esse: sed hic quoque crimen contrahit (iudicem enim corrumpere uidetur) et non ita pridem imperator noster constituit litem eum perdere.

3 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Ubi autem et dantis et accipientis turpitudo uersatur, non posse repeti dicimus: ueluti si pecunia detur, ut male iudicetur.

4 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Idem si ob stuprum datum sit, uel si quis in adulterio deprehensus redemerit se: cessat enim repetitio, idque Sabinus et Pegasus responderunt.

1Item si dederit fur, ne proderetur, quoniam utriusque turpitudo uersatur, cessat repetitio.

2Quotiens autem solius accipientis turpitudo uersatur, Celsus ait repeti posse: ueluti si tibi dedero, ne mihi iniuriam facias.

3Sed quod meretrici datur, repeti non potest, ut Labeo et Marcellus scribunt, sed noua ratione, non ea, quod utriusque turpitudo uersatur, sed solius dantis: illam enim turpiter facere, quod sit meretrix, non turpiter accipere, cum sit meretrix.

4Si tibi indicium dedero, ut fugitiuum meum indices uel furem rerum mearum, non poterit repeti quod datum est: nec enim turpiter accepisti. quod si a fugitiuo meo acceperis ne eum indicares, condicere tibi hoc quasi furi possim: sed si ipse fur indicium a me accepit uel furis uel fugitiui socius, puto condictionem locum habere.

5 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Si a seruo meo pecuniam quis accepisset, ne furtum ab eo factum indicaret, siue indicasset siue non, repetitionem fore eius pecuniae Proculus respondit.

6 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Perpetuo Sabinus probauit ueterum opinionem existimantium id, quod ex iniusta causa apud aliquem sit, posse condici: in qua sententia etiam Celsus est.

7 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum

pr.Ex ea stipulatione, quae per uim extorta esset, si exacta esset pecunia, repetitionem esse constat.

8 · Paulus libro tertio quaestionum

pr.Si ob turpem causam promiseris Titio, quamuis si petat, exceptione doli mali uel in factum summouere eum possis, tamen si solueris, non posse te repetere, quoniam sublata proxima causa stipulationis, quae propter exceptionem inanis esset, pristina causa, id est turpitudo, superesset: porro autem si et dantis et accipientis turpis causa sit, possessorem potiorem esse et ideo repetitionem cessare, tametsi ex stipulatione solutum est.

9 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Si uestimenta utenda tibi commodauero, deinde pretium, ut reciperem, dedissem, condictione me recte acturum responsum est: quamuis enim propter rem datum sit et causa secuta sit, tamen turpiter datum est.

1Si rem locatam tibi uel uenditam a te uel mandatam ut redderes, pecuniam acceperis, habebo tecum ex locato uel uendito uel mandati actionem: quod si, ut id, quod ex testamento uel ex stipulatu debebas, redderes mihi, pecuniam tibi dederim, condictio dumtaxat pecuniae datae eo nomine erit. idque et Pomponius scribit.