IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 11

D. 11.8DE MORTUO INFERENDO ET SEPULCHRO AEDIFICANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Praetor ait: ‘Quo quaue illi mortuum inferre inuito te ius est, quo minus illi eo eaue mortuum inferre et ibi sepelire liceat, uim fieri ueto.’

1Qui inferendi mortuum ius habet, non prohibetur inferre: prohiberi autem inferre uidetur, siue in locum inferre prohibeatur siue itinere arceatur.

2Hoc interdicto de mortuo inferendo dominus proprietatis uti potest, quod etiam de loco puro competit.

3Item si mihi in fundum uia debeatur, in quem fundum inferre uolo, et uia prohibear, hoc interdicto posse me experiri placuit, quia inferre prohibeor qui uia uti prohibeor: idque erit probandum et si alia seruitus debeatur.

4Hoc interdictum prohibitorium esse palam est.

5Praetor ait: ‘Quo illi ius est inuito te mortuum inferre, quominus illi in eo loco sepulchrum sine dolo malo aedificare liceat, uim fieri ueto.’

6Interdictum hoc propterea propositum est, quia religionis interest monumenta exstrui et exornari.

7Facere sepulchrum siue monumentum in loco, in quo ei ius est, nemo prohibetur.

8Aedificare uidetur prohibere et qui prohibet eam materiam conuehi, quae aedificio necessaria sit. proinde et si operi necessarios prohibuit quis uenire, interdictum locum habet, et si machinam alligare quis prohibeat, si tamen eo loci prohibeat, qui seruitutem debeat: ceterum si in meo solo uelis machinam ponere, non tenebor interdicto, si iure te non patiar.

9Aedificare autem non solum qui nouum opus molitur intellegendus est, uerum is quoque, qui uult reficere.

10Is qui id agit, ut labatur sepulchrum, hoc interdicto tenetur.

2 · Marcellus libro uicensimo octauo digestorum

pr.Negat lex regia mulierem, quae praegnas mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur: qui contra fecerit, spem animantis cum grauida peremisse uidetur.

3 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Si propius aedes tuas quis aedificet sepulchrum, opus nouum tu nuntiare poteris, sed facto opere nullam habebis actionem nisi quod ui aut clam.

1Si propius aedificium alienum intra legitimum modum mortuus illatus sit, postea eum prohibere non poterit aedificii dominus, quominus alium mortuum eo inferat uel monumentum aedificet, si ab initio domino sciente hoc fecerit.

4 · Ulpianus libro secundo responsorum

pr.Longa possessione ius sepulchri non tribui ei, cui iure non competit.

5 · Ulpianus libro primo opinionum

pr.Si in eo monumento, quod imperfectum esse dicitur, reliquiae hominis conditae sunt, nihil impedit quominus id perficiatur.

1Sed si religiosus locus iam factus sit, pontifices explorare debent, quatenus salua religione desiderio reficiendi operis medendum sit.