IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 12

D. 12.1DE REBUS CREDITIS SI CERTUM PETETUR ET DE CONDICTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.E re est, priusquam ad uerborum interpretationem perueniamus, pauca de significatione ipsius tituli referre.

1Quoniam igitur multa ad contractus uarios pertinentia iura sub hoc titulo praetor inseruit, ideo rerum creditarum titulum praemisit: omnes enim contractus, quos alienam fidem secuti instituimus, conplectitur: nam, ut libro primo quaestionum Celsus ait, credendi generalis appellatio est: ideo sub hoc titulo praetor et de commodato et de pignore edixit. nam cuicumque rei adsentiamur alienam fidem secuti mox recepturi quid, ex hoc contractu credere dicimur. rei quoque uerbum ut generale praetor elegit.

2 · Paulus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Mutuum damus recepturi non eandem speciem quam dedimus (alioquin commodatum erit aut depositum), sed idem genus: nam si aliud genus, ueluti ut pro tritico uinum recipiamus, non erit mutuum.

1Mutui datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensura consistunt, quoniam eorum datione possumus in creditum ire, quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem quam specie: nam in ceteris rebus ideo in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio inuito creditori solui non potest.

2Appellata est autem mutui datio ab eo, quod de meo tuum fit: et ideo, si non fiat tuum, non nascitur obligatio.

3Creditum ergo a mutuo differt qua genus a specie: nam creditum consistit extra eas res, quae pondere numero mensura continentur sic, ut, si eandem rem recepturi sumus, creditum est. item mutuum non potest esse, nisi proficiscatur pecunia, creditum autem interdum etiam si nihil proficiscatur, ueluti si post nuptias dos promittatur.

4In mutui datione oportet dominum esse dantem, nec obest, quod filius familias et seruus dantes peculiares nummos obligant: id enim tale est, quale si uoluntate mea tu des pecuniam: nam mihi actio adquiritur, licet mei nummi non fuerint.

5Uerbis quoque credimus quodam actu ad obligationem comparandam interposito, ueluti stipulatione.

3 · Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum

pr.Cum quid mutuum dederimus, etsi non cauimus, ut aeque bonum nobis redderetur, non licet debitori deteriorem rem, quae ex eodem genere sit, reddere, ueluti uinum nouum pro uetere: nam in contrahendo quod agitur pro cauto habendum est, id autem agi intellegitur, ut eiusdem generis et eadem bonitate soluatur, qua datum sit.

4 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum

pr.Si quis nec causam nec propositum faenerandi habuerit et tu empturus praedia desideraueris mutuam pecuniam nec uolueris creditae nomine antequam emisses suscipere atque ita creditor, quia necessitatem forte proficiscendi habebat, deposuerit apud te hanc eandem pecuniam, ut, si emisses, crediti nomine obligatus esses, hoc depositum periculo est eius qui suscepit. nam et qui rem uendendam acceperit, ut pretio uteretur, periculo suo rem habebit.

1Res pignori data pecunia soluta condici potest. et fructus ex iniusta causa percepti condicendi sunt: nam et si colonus post lustrum completum fructus perceperit, condici eos constat ita demum, si non ex uoluntate domini percepti sunt: nam si ex uoluntate, procul dubio cessat condictio.

2Ea, quae ui fluminum importata sunt, condici possunt.

5 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum

pr.Quod te mihi dare oporteat si id postea perierit, quam per te factum erit quominus id mihi dares, tuum fore id detrimentum constat. sed cum quaeratur, an per te factum sit, animaduerti debebit, non solum in potestate tua fuerit id nec ne aut dolo malo feceris quominus esset uel fuerit nec ne, sed etiam si aliqua iusta causa sit, propter quam intellegere deberes te dare oportere.

6 · Paulus libro uicensimo octauo ad edictum

pr.Certum est, cuius species uel quantitas, quae in obligatione uersatur, aut nomine suo aut ea demonstratione quae nominis uice fungitur qualis quantaque sit ostenditur. nam et Pedius libro primo de stipulationibus nihil referre ait, proprio nomine res appelletur an digito ostendatur an uocabulis quibusdam demonstretur: quatenus mutua uice fungantur, quae tantundem praestent.

7 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Omnia, quae inseri stipulationibus possunt, eadem possunt etiam numerationi pecuniae, et ideo et condiciones.

8 · Pomponius libro sexto ex Plautio

pr.Proinde mutui datio interdum pendet, ut ex post facto confirmetur: ueluti si dem tibi mutuos nummos, ut, si condicio aliqua exstiterit, tui fiant sisque mihi obligatus: item si legatam pecuniam heres crediderit, deinde legatarius eam noluit ad se pertinere, quia heredis ex die aditae hereditatis uidentur nummi fuisse, ut credita pecunia peti possit. nam Iulianus ait et traditiones ab herede factas ad id tempus redigi, quo hereditas adita fuerit, cum repudiatum sit legatum aut adpositum.

9 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Certi condictio competit ex omni causa, ex omni obligatione, ex qua certum petitur, siue ex certo contractu petatur siue ex incerto: licet enim nobis ex omni contractu certum condicere, dummodo praesens sit obligatio: ceterum si in diem sit uel sub condicione obligatio, ante diem uel condicionem non potero agere.

1Competit haec actio etiam ex legati causa et ex lege Aquilia. sed et ex causa furtiua per hanc actionem condicitur. sed et si ex senatus consulto agetur, competit haec actio, ueluti si is cui fiduciaria hereditas restituta est agere uolet.

2Siue autem suo nomine quis obligatus sit siue alieno, per hanc actionem recte conuenitur.

3Quoniam igitur ex omnibus contractibus haec certi condictio competit, siue re fuerit contractus factus siue uerbis siue coniunctim, referendae sunt nobis quaedam species, quae dignum habent tractatum, an haec actio ad petitionem eorum sufficiat.

4Numeraui tibi decem et haec alii stipulatus sum: nulla est stipulatio: an condicere decem per hanc actionem possim, quasi duobus contractibus interuenientibus, uno qui re factus est, id est numeratione, alio qui uerbis, id est inutiliter, quoniam alii stipulari non potui? et puto posse.

5Idem erit, si a pupillo fuero sine tutoris auctoritate stipulatus, cui tutore auctore credidi: nam et tunc manebit mihi condictio ex numeratione.

6Item quaeri potest et si, quod tibi numeraui, sub impossibili condicione stipuler: cum enim nulla sit stipulatio, manebit condictio.

7Sed et si ei numerauero, cui postea bonis interdictum est, mox ab eo stipuler, puto pupillo eum conparandum, quoniam et stipulando sibi adquirit.

8Si nummos meos tuo nomine dedero uelut tuos absente te et ignorante, Aristo scribit adquiri tibi condictionem: Iulianus quoque de hoc interrogatus libro decimo scribit ueram esse Aristonis sententiam nec dubitari, quin, si meam pecuniam tuo nomine uoluntate tua dedero, tibi adquiritur obligatio, cum cottidie credituri pecuniam mutuam ab alio poscamus, ut nostro nomine creditor numeret futuro debitori nostro.

9Deposui apud te decem, postea permisi tibi uti: Nerua Proculus etiam antequam moueantur, condicere quasi mutua tibi haec posse aiunt, et est uerum, ut et Marcello uidetur: animo enim coepit possidere. ergo transit periculum ad eum, qui mutuam rogauit et poterit ei condici.

10 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Quod si ab initio, cum deponerem, uti tibi si uoles permisero, creditam non esse antequam mota sit, quoniam debitu iri non est certum.

11 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Rogasti me, ut tibi pecuniam crederem: ego cum non haberem, lancem tibi dedi uel massam auri, ut eam uenderes et nummis utereris. si uendideris, puto mutuam pecuniam factam. quod si lancem uel massam sine tua culpa perdideris prius quam uenderes, utrum mihi an tibi perierit, quaestionis est. mihi uidetur Neruae distinctio uerissima existimantis multum interesse, uenalem habui hanc lancem uel massam nec ne, ut, si uenalem habui, mihi perierit, quemadmodum si alii dedissem uendendam: quod si non fui proposito hoc ut uenderem, sed haec causa fuit uendendi, ut tu utereris, tibi eam perisse, et maxime si sine usuris credidi.

1Si tibi dedero decem sic, ut nouem debeas, Proculus ait, et recte, non amplius te ipso iure debere quam nouem. sed si dedero, ut undecim debeas, putat Proculus amplius quam decem condici non posse.

2Si fugitiuus seruus nummos tibi crediderit, an condicere tibi dominus possit, quaeritur. et quidem si seruus meus, cui concessa est peculii administratio, crediderit tibi, erit mutua: fugitiuus autem uel alius seruus contra uoluntatem domini credendo non facit accipientis. quid ergo? uindicari nummi possunt, si extant, aut, si dolo malo desinant possideri, ad exhibendum agi: quod si sine dolo malo consumpsisti, condicere tibi potero.

12 · Pomponius libro sexto ex Plautio

pr.Si a furioso, cum eum compotem mentis esse putares, pecuniam quasi mutuam acceperis eaque in rem tuam uersa fuerit, condictionem furioso adquiri Iulianus ait: nam ex quibus causis ignorantibus nobis actiones adquiruntur, ex isdem etiam furioso adquiri. item si is qui seruo crediderat furere coeperit, deinde seruus in rem domini id uerterit, condici furiosi nomine posse. et si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde furere coeperit et consumpta sit ea pecunia, condictionem furioso adquiri.

13 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Nam et si fur nummos tibi credendi animo dedit, accipientis non facit, sed consumptis eis nascitur condictio.

1Unde Papinianus libro octauo quaestionum ait: si alienos nummos tibi mutuos dedi, non ante mihi teneris, quam eos consumpseris. quod si per partes eos consumpseris, an per partes tibi condicam, quaerit: et ait condicturum, si admonitus alienos nummos fuisse ideo per partem condico, quia nondum totos consumptos compereram.

2Si seruus communis decem crediderit, puto, siue administratio seruo concessa est, siue non et consumantur nummi, quinum competere actionem: nam et si communes tibi nummos credidero centum, posse me quinquaginta condicere libro octauo quaestionum Papinianus scribit, etiamsi singula corpora communia fuerint.

14 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum

pr.Si filius familias contra senatus consultum mutuatus pecuniam soluerit, patri nummos uindicanti nulla exceptio obicietur: sed si fuerint consumpti a creditore nummi, Marcellus ait cessare condictionem, quoniam totiens condictio datur, quotiens ex ea causa numerati sunt, ex qua actio esse potuisset, si dominium ad accipientem transisset: in proposito autem non esset. denique per errorem soluti contra senatus consultum crediti magis est cessare repetitionem.

15 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

pr.Singularia quaedam recepta sunt circa pecuniam creditam. nam si tibi debitorem meum iussero dare pecuniam, obligaris mihi, quamuis meos nummos non acceperis. quod igitur in duabus personis recipitur, hoc et in eadem persona recipiendum est, ut, cum ex causa mandati pecuniam mihi debeas et conuenerit, ut crediti nomine eam retineas, uideatur mihi data pecunia et a me ad te profecta.

16 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Si socius propriam pecuniam mutuam dedit, omnimodo creditam pecuniam facit, licet ceteri dissenserint: quod si communem numerauit, non alias creditam efficit, nisi ceteri quoque consentiant, quia suae partis tantum alienationem habuit.

17 · Ulpianus libro primo disputationum

pr.Cum filius familias uiaticum suum mutuum dederit, cum studiorum causa Romae ageret, responsum est a Scaeuola extraordinario iudicio esse illi subueniendum.

18 · Ulpianus libro septimo disputationum

pr.Si ego pecuniam tibi quasi donaturus dedero, tu quasi mutuam accipias, Iulianus scribit donationem non esse: sed an mutua sit, uidendum. et puto nec mutuam esse magisque nummos accipientis non fieri, cum alia opinione acceperit. quare si eos consumpserit, licet condictione teneatur, tamen doli exceptione uti poterit, quia secundum uoluntatem dantis nummi sunt consumpti.

1Si ego quasi deponens tibi dedero, tu quasi mutuam accipias, nec depositum nec mutuum est: idem est et si tu quasi mutuam pecuniam dederis, ego quasi commodatam ostendendi gratia accepi: sed in utroque casu consumptis nummis condictioni sine doli exceptione locus erit.

19 · Iulianus libro decimo digestorum

pr.Non omnis numeratio eum qui accepit obligat, sed quotiens id ipsum agitur, ut confestim obligaretur. nam et is, qui mortis causa pecuniam donat, numerat pecuniam, sed non aliter obligabit accipientem, quam si exstitisset casus, in quem obligatio collata fuisset, ueluti si donator conualuisset aut is qui accipiebat prior decessisset. et cum pecunia daretur, ut aliquid fieret, quamdiu in pendenti esset, an id futurum esset, cessabit obligatio: cum uero certum esse coepisset futurum id non esse, obligabitur qui accepisset: ueluti si Titio decem dedero, ut Stichum intra calendas manumitteret, ante kalendas nullam actionem habebo, post kalendas ita demum agere potero, si manumissus non fuerit.

1Si pupillus sine tutoris auctoritate crediderit aut soluendi causa dederit, consumpta pecunia condictionem habet uel liberatur non alia ratione, quam quod facto eius intellegitur ad eum qui acceperit peruenisse: quapropter si eandem pecuniam is, qui in creditum uel in solutum acceperat, alii porro in creditum uel in solutum dederit, consumpta ea et ipse pupillo obligatur uel eum a se liberabit et eum cui dederit obligatum habebit uel se ab eo liberabit. nam omnino qui alienam pecuniam credendi causa dat, consumpta ea habet obligatum eum qui acceperit: item qui in solutum dederit, liberabitur ab eo qui acceperit.

20 · Iulianus libro octauo decimo digestorum

pr.Si tibi pecuniam donassem, ut tu mihi eandem crederes, an credita fieret? dixi in huiusmodi propositionibus non propriis uerbis nos uti, nam talem contractum neque donationem esse neque pecuniam creditam: donationem non esse, quia non ea mente pecunia daretur, ut omnimodo penes accipientem maneret: creditam non esse, quia exsoluendi causa magis daretur, quam alterius obligandi. igitur si is, qui pecuniam hac condicione accepit, ut mihi in creditum daret, acceptam dederit, non fore creditam: magis enim meum accepisse intellegi debeo. sed haec intellegenda sunt propter suptilitatem uerborum: benignius tamen est utrumque ualere.

21 · Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum

pr.Quidam existimauerunt neque eum, qui decem peteret, cogendum quinque accipere et reliqua persequi, neque eum, qui fundum suum diceret, partem dumtaxat iudicio persequi: sed in utraque causa humanius facturus uidetur praetor, si actorem compulerit ad accipiendum id quod offeratur, cum ad officium eius pertineat lites deminuere.

22 · Iulianus libro quarto ex Minicio

pr.Uinum, quod mutuum datum erat, per iudicem petitum est: quaesitum est, cuius temporis aestimatio fieret, utrum cum datum esset an cum litem contestatus fuisset an cum res iudicaretur. Sabinus respondit, si dictum esset quo tempore redderetur, quanti tunc fuisset, si dictum non esset, quanti tunc fuisset, cum petitum esset. interrogaui, cuius loci pretium sequi oporteat. respondit, si conuenisset, ut certo loco redderetur, quanti eo loco esset, si dictum non esset, quanti ubi esset petitum.

23 · Africanus libro secundo quaestionum

pr.Si eum seruum, qui tibi legatus sit, quasi mihi legatum possederim et uendiderim, mortuo eo posse te mihi pretium condicere Iulianus ait, quasi ex re tua locupletior factus sim.

24 · Ulpianus libro singulari pandectarum

pr.Si quis certum stipulatus fuerit, ex stipulatu actionem non habet, sed illa condicticia actione id persequi debet, per quam certum petitur.

25 · Ulpianus libro singulari de officio consularium

pr.Creditor, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit in pecuniam quam crediderit priuilegium exigendi habebit.

26 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Si pecuniam militis procurator eius mutuam dedit fideiussoremque accepit, exemplo eo quo si tutor pupilli aut curator iuuenis pecuniam alterutrius eorum creditam stipulatus fuerit, actionem dari militi cuius pecunia fuerit placuit.

27 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.Ciuitas mutui datione obligari potest, si ad utilitatem eius pecuniae uersae sunt: alioquin ipsi soli qui contraxerunt, non ciuitas tenebuntur.

28 · Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale

pr.Creditor, qui non idoneum pignus accepit, non amittit exactionem eius debiti quantitatis, in quam pignus non sufficit.

29 · Paulus libro quarto ad Plautium

pr.Si institorem seruum dominus habuerit, posse dici Iulianus ait etiam condici ei posse, quasi iussu eius contrahatur, a quo praepositus sit.

30 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Qui pecuniam creditam accepturus spopondit creditori futuro, in potestate habet, ne accipiendo se ei obstringat.

31 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium

pr.Cum fundus uel homo per condictionem petitus esset, puto hoc nos iure uti, ut post iudicium acceptum causa omnis restituenda sit, id est omne, quod habiturus esset actor, si litis contestandae tempore solutus fuisset.

1Seruum tuum imprudens a fure bona fide emi: is ex peculio, quod ad te pertinebat, hominem parauit, qui mihi traditus est. Sabinus Cassius posse te mihi hominem condicere: sed si quid mihi abesset ex negotio quod is gessisset, inuicem me tecum acturum. et hoc uerum est: nam et Iulianus ait uidendum, ne dominus integram ex empto actionem habeat, uenditor autem condicere possit bonae fidei emptori. quod ad peculiares nummos attinet, si exstant, uindicare eos dominus potest, sed actione de peculio tenetur uenditori, ut pretium soluat: si consumpti sint, actio de peculio euanescit. sed adicere debuit Iulianus non aliter domino serui uenditorem ex empto teneri, quam si ei pretium solidum et quaecumque, si cum libero contraxisset, deberentur, dominus serui praestaret. idem dici debet, si bonae fidei possessori soluissem, si tamen actiones, quas aduersus eum habeam, praestare domino paratus sim.

32 · Celsus libro quinto digestorum

pr.Si et me et Titium mutuam pecuniam rogaueris et ego meum debitorem tibi promittere iusserim, tu stipulatus sis, cum putares eum Titii debitorem esse, an mihi obligaris? subsisto, si quidem nullum negotium mecum contraxisti: sed propius est ut obligari te existimem, non quia pecuniam tibi credidi (hoc enim nisi inter consentientes fieri non potest): sed quia pecunia mea ad te peruenit, eam mihi a te reddi bonum et aequum est.

33 · Modestinus libro decimo pandectarum

pr.Principalibus constitutionibus cauetur, ne hi qui prouinciam regunt quiue circa eos sunt negotientur mutuamue pecuniam dent faenusue exerceant.

34 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Praesidis prouinciae officiales, quia perpetui sunt, mutuam pecuniam dare et faenebrem exercere possunt.

1Praeses prouinciae mutuam pecuniam faenebrem sumere non prohibetur.

35 · Modestinus libro tertio responsorum

pr.Periculum nominum ad eum, cuius culpa deterius factum probari potest, pertinet.

36 · Iauolenus libro primo epistularum

pr.Pecuniam, quam mihi sine condicione debebas, iussu meo promisisti Attio sub condicione: cum pendente condicione in eo statu sit obligatio tua aduersus me, tamquam sub contrariam condicionem eam mihi spopondisti, si pendente condicione petam, an nihil acturus sum? respondit: non dubito, quin mea pecunia, quam ipse sine condicione stipulatus sum, etiam si condicio in persona Attii, qui ex mea uoluntate eandem pecuniam sub condicione stipulatus est, non extiterit, credita esse permaneat ( perinde est enim, ac si nulla stipulatio interuenisset): pendente autem causa condicionis idem petere non possum, quoniam, cum incertum sit, an ex ea stipulatione deberi possit, ante tempus petere uideor.

37 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Cum ad praesens tempus condicio confertur, stipulatio non suspenditur et, si condicio uera sit, stipulatio tenet, quamuis tenere contrahentes condicionem ignorent, ueluti ‘si rex Parthorum uiuit, centum mihi dari spondes?’ eadem sunt et cum in praeteritum condicio confertur.

38 · Scaeuola libro primo quaestionum

pr.Respiciendum enim esse, an, quantum in natura hominum sit, possit scire eam debitu iri.

39 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Itaque tunc potestatem condicionis optinet, cum in futurum confertur.

40 · Paulus libro tertio quaestionum

pr.Lecta est in auditorio Aemilii Papiniani praefecti praetorio iuris consulti cautio huiusmodi: ‘Lucius Titius scripsi me accepisse a Publio Maeuio quindecim mutua numerata mihi de domo et haec quindecim proba recte dari kalendis futuris stipulatus est Publius Maeuius, spopondi ego Lucius Titius. si die supra scripta summa Publio Maeuio eiue ad quem ea res pertinebit data soluta satisue eo nomine factum non erit, tunc eo amplius, quo post soluam, poenae nomine in dies triginta inque denarios centenos denarios singulos dari stipulatus est Publius Maeuius, spopondi ego Lucius Titius. conuenitque inter nos, uti pro Maeuio ex summa supra scripta menstruos refundere debeam denarios trecenos ex omni summa ei herediue eius.’ quaesitum est de obligatione usurarum, quoniam numerus mensium, qui solutioni competebat, transierat. dicebam, quia pacta in continenti facta stipulationi inesse creduntur, perinde esse, ac si per singulos menses certam pecuniam stipulatus, quoad tardius soluta esset, usuras adiecisset: igitur finito primo mense primae pensionis usuras currere et similiter post secundum et tertium tractum usuras non solutae pecuniae pensionis crescere nec ante sortis non solutae usuras peti posse quam ipsa sors peti potuerat. pactum autem quod subiectum est quidam dicebant ad sortis solutionem tantum pertinere, non etiam ad usurarum, quae priore parte simpliciter in stipulationem uenissent, pactumque id tantum ad exceptionem prodesse et ideo non soluta pecunia statutis pensionibus ex die stipulationis usuras deberi, atque si id nominatim esset expressum. sed cum sortis petitio dilata sit, consequens est, ut etiam usurae ex eo tempore, quo moram fecit, accedant, et si, ut ille putabat, ad exceptionem tantum prodesset pactum (quamuis sententia diuersa optinuerit), tamen usurarum obligatio ipso iure non committetur: non enim in mora est is, a quo pecunia propter exceptionem peti non potest. sed quantitatem, quae medio tempore colligitur, stipulamur, cum condicio exstiterit, sicut est in fructibus: idem et in usuris potest exprimi, ut ad diem non soluta pecunia quo competit usurarum nomine ex die interpositae stipulationis praestetur.

41 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Eius, qui in prouincia Stichum seruum kalendario praeposuerat, Romae testamentum recitatum erat, quo idem Stichus liber et ex parte heres erat scriptus: qui status sui ignarus pecunias defuncti aut exegit aut credidit, ut interdum stipularetur et pignora acciperet. consulebatur quid de his iuris esset. placebat debitores quidem ei qui soluissent liberatos esse, si modo ipsi quoque ignorassent dominum decessisse. earum autem summarum nomine, quae ad Stichum peruenissent, familiae herciscundae quidem actionem non competere coheredibus, sed negotiorum gestorum dari debere. quas uero pecunias ipse credidisset, eas non ex maiore parte, quam ex qua ipse heres sit, alienatas esse: nam et si tibi in hoc dederim nummos, ut eos Sticho credas, deinde mortuo me ignorans dederis, accipientis non facies: neque enim sicut illud receptum est, ut debitores soluentes ei liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo nummos alienaret. quare si nulla stipulatio interuenisset, neque ut creditam pecuniam pro parte coheredis peti posse neque pignora teneri. quod si stipulatus quoque esset, referret, quemadmodum stipulatus esset: nam si nominatim forte Titio domino suo mortuo iam dari stipulatus sit, procul dubio inutiliter esset stipulatus. quod si sibi dari stipulatus esset, dicendum hereditati eum adquisisse: sicut enim nobismet ipsis ex re nostra per eos, qui liberi uel alieni serui bona fide seruiant, adquiratur, ita hereditati quoque ex re hereditaria adquiri. post aditam uero a coheredibus hereditatem non aeque idem dici potest, utique si scierint eum sibi coheredem datum, quoniam tunc non possunt uideri bonae fidei possessores esse, qui nec possidendi animum haberent. quod si proponatur coheredes eius id ignorasse, quod forte ipsi quoque ex necessariis fuerint, potest adhuc idem responderi: quo quidem casu illud euenturum, ut, si suae condicionis coheredes iste seruus habeat, inuicem bona fide seruire uideantur.

42 · Celsus libro sexto digestorum

pr.Si ego decem stipulatus a Titio deinceps stipuler a Seio, quanto minus a Titio consequi possim: si decem petiero a Titio, non liberatur Seius, alioquin nequicquam mihi cauetur: at si iudicatum fecerit Titius, nihil ultra Seius tenebitur. sed si cum Seio egero, quantumcumque est quo minus a Titio exigere potuero eo tempore, quo iudicium inter me et Seium acceptum est, tanto minus a Titio postea petere possum.

1Labeo ait, cum decem dari curari stipulatus sis, ideo non posse te decem dare oportere intendere, quia etiam reum locupletiorem dando promissor liberari possit: quo scilicet significat non esse cogendum eum accipere iudicium, si reum locupletem offerat.