D. 11.7DE RELIGIOSIS ET SUMPTIBUS FUNERUM ET UT FUNUS DUCERE LICEAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Qui propter funus aliquid impendit, cum defuncto contrahere creditur, non cum herede.
2 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Locum in quo seruus sepultus est religiosum esse Aristo ait.
1Qui mortuum in locum alienum intulit uel inferre curauit, tenebitur in factum actione. ‘in locum alterius’ accipere debemus siue in agro siue in aedificio. sed hic sermo domino dat actionem, non bonae fidei possessori: nam cum dicat ‘in locum alterius’, apparet de domino eum sentire, id est eo cuius locus est. sed et fructuarius inferendo tenebitur domino proprietatis. an et socius teneatur, si ignorante socio intulerit, tractari potest: est tamen uerius familiae erciscundae uel communi diuidundo conueniri eum posse.
2Praetor ait: ‘Siue homo mortuus ossaue hominis mortui in locum purum alterius aut in id sepulchrum, in quo ius non fuerit, illata esse dicentur.’ qui hoc fecit, in factum actione tenetur et poena pecuniaria subicietur.
3De ea autem illatione praetor sensit, quae sepulturae causa fit.
4Purus autem locus dicitur, qui neque sacer neque sanctus est neque religiosus, sed ab omnibus huiusmodi nominibus uacare uidetur.
5Sepulchrum est, ubi corpus ossaue hominis condita sunt. Celsus autem ait: non totus qui sepulturae destinatus est, locus religiosus fit, sed quatenus corpus humatum est.
6Monumentum est, quod memoriae seruandae gratia existat.
7Si usum fructum quis habeat, religiosum locum non facit. sed et si alius proprietatem. alius usum fructum habuit, non faciet locum religiosum nec proprietarius, nisi forte ipsum qui usum fructum legauerit intulerit, cum in alium locum inferri tam oportune non posset: et ita Iulianus scribit. alias autem inuito fructuario locus religiosus non fiet: sed si consentiat fructuarius, magis est ut locus religiosus fiat.
8Locum qui seruit nemo religiosum facit, nisi consentiat is cui seruitus debetur. sed si non minus commode per alium locum seruitute uti potest, non uidetur seruitutis impediendae causa id fieri, et ideo religiosus fit: et sane habet hoc rationem.
9Is qui pignori dedit agrum si in eum suorum mortuum intulerit, religiosum eum facit: sed et si ipse inferatur, idem est: ceterum alii concedere non potest.
3 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Ex consensu tamen omnium utilius est dicere religiosum posse fieri, idque Pomponius scribit.
4 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Scriptus heres prius quam hereditatem adeat patrem familias mortuum inferendo locum facit religiosum, nec quis putet hoc ipso pro herede eum gerere: finge enim adhuc eum deliberare de adeunda hereditate. ego etiam si non heres eum intulerit, sed quiuis alius herede uel cessante uel absente uel uerente ne pro herede gerere uideatur, tamen locum religiosum facere puto: plerumque enim defuncti ante sepeliuntur, quam quis heres eis existet. sed tunc locus fit religiosus, cum defuncti fuit: naturaliter enim uidetur ad mortuum pertinere locus in quem infertur, praesertim si in eum locum inferatur, in quem ipse destinauit: usque adeo, ut etiamsi in legatum locum sit illatus ab herede, inlatione tamen testatoris fit religiosus, si modo in alium locum tam oportune inferri non potuit.
5 · Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale
pr.Familiaria sepulchra dicuntur, quae quis sibi familiaeque suae constituit, hereditaria autem, quae quis sibi heredibusque suis constituit
6 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.uel quod pater familias iure hereditario adquisiit. sed in utroque heredibus quidem ceterisque successoribus qualescumque fuerint licet sepeliri et mortuum inferre, etiamsi ex minima parte heredes ex testamento uel ab intestato sint, licet non consentiant alii. liberis autem cuiuscumque sexus uel gradus etiam filiis familiae et emancipatis idem ius concessum est, siue extiterint heredes siue sese abstineant. exheredatis autem, nisi specialiter testator iusto odio commotus eos uetuerit, humanitatis gratia tantum sepeliri, non etiam alios praeter suam posteritatem inferre licet. liberti autem nec sepeliri nec alios inferre poterunt, nisi heredes extiterint patrono, quamuis quidam inscripserint monumentum sibi libertisque suis fecisse: et ita Papinianus respondit et saepissime idem constitutum est.
1Si adhuc monumentum purum est, poterit quis hoc et uendere et donare. si cenotaphium fit, posse hoc uenire dicendum est: nec enim esse hoc religiosum diui fratres rescripserunt.
7 · Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale
pr.Is qui intulit mortuum in alienum locum aut tollere id quod intulit aut loci pretium praestare cogitur per in factum actionem, quae tam heredi quam in heredem competit et perpetua est.
1Aduersus eum, qui in alterius arcam lapideam, in qua adhuc mortuus non erit conditus, mortuum intulerit, utilem actionem in factum proconsul dat, quia non proprie uel in sepulchrum uel in locum alterius intulisse dici potest.
8 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Ossa quae ab alio illata sunt uel corpus an liceat domino loci effodere uel eruere sine decreto pontificum seu iussu principis, quaestionis est: et ait Labeo exspectandum uel permissum pontificale seu iussionem principis, alioquin iniuriarum fore actionem aduersus eum qui eiecit.
1Si locus religiosus pro puro uenisse dicetur, praetor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res pertinet: quae actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat.
2Si in locum publicis usibus destinatum intulerit quis mortuum, praetor in eum iudicium dat, si dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, absoluendus est.
3In hac autem actione loci puri appellatio et ad aedificium producenda est.
4Nec solum domino haec actio competit, uerum ei quoque, qui eiusdem loci habet usum fructum uel aliquam seruitutem, quia ius prohibendi etiam hi habent.
5Ei, qui prohibitus est inferre in eum locum, quo ei ius inferendi esset, in factum actio competit et interdictum, etiamsi non ipse prohibitus sit, sed procurator eius, quia intellectu aliquo ipse prohibitus uidetur.
9 · Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale
pr.Liberum est ei qui prohibetur mortuum ossaue mortui inferre aut statim interdicto uti, quo prohibetur ei uis fieri, aut alio inferre et postea in factum agere: per quam consequetur actor, quanti eius interfuerit prohibitum non esse, in quam computationem cadit loci empti pretium aut conducti merces, item sui loci pretium, quem quis, nisi coactus est, religiosum facturus non esset. unde miror, quare constare uideatur neque heredi neque in heredem dandam hanc actionem: nam ut apparet, pecuniariae quantitatis ratio in eam deducitur: certe perpetuo ea inter ipsos competit.
10 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Si uenditor fundi exceperit locum sepulchri ad hoc, ut ipse posterique eius illo inferrentur, si uia uti prohibeatur, ut mortuum suum inferret, agere potest: uidetur enim etiam hoc exceptum inter ementem et uendentem, ut ei per fundum sepulturae causa ire liceret.
11 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Quod si locus monumenti hac lege uenierit, ne in eum inferrentur, quos ius est inferri, pactum quidem ad hoc non sufficit, sed stipulatione id caueri oportet.
12 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Si quis sepulchrum habeat, uiam autem ad sepulchrum non habeat et a uicino ire prohibeatur, imperator Antoninus cum patre rescripsit iter ad sepulchrum peti precario et concedi solere, ut quotiens non debetur, impetretur ab eo, qui fundum adiunctum habeat. non tamen hoc rescriptum, quod impetrandi dat facultatem, etiam actionem ciuilem inducit, sed extra ordinem interpelletur praeses et iam compellere debet iusto pretio iter ei praestari, ita tamen, ut iudex etiam de oportunitate loci prospiciat, ne uicinus magnum patiatur detrimentum.
1Senatus consulto cauetur, ne usus sepulchrorum permutationibus polluatur, id est ne sepulchrum aliae conuersationis usum accipiat.
2Praetor ait: ‘Quod funeris causa sumptus factus erit, eius reciperandi nomine in eum, ad quem ea res pertinet, iudicium dabo.’
3Hoc edictum iusta ex causa propositum est, ut qui funerauit persequatur id quod impendit: sic enim fieri, ne insepulta corpora iacerent neue quis de alieno funeretur.
4Funus autem eum facere oportet, quem decedens elegit: sed si non ille fecit, nullam esse huius rei poenam, nisi aliquid pro hoc emolumentum ei relictum est: tunc enim, si non paruerit uoluntati defuncti, ab hoc repellitur. sin autem de hac re defunctus non cauit, nec ulli delegatum id munus est, scriptos heredes ea res contingit: si nemo scriptus est, legitimos uel cognatos: quosque suo ordine quo succedunt.
5Sumptus funeris arbitrantur pro facultatibus uel dignitate defuncti.
6Praetor uel magistratus municipalis ad funus sumptum decernere debet, si quidem est pecunia in hereditate, ex pecunia: si non est, distrahere debet ea, quae tempore peritura sunt, quorum retentio onerat hereditatem: si minus, si quid auri argentique fuerit, distrahi aut pignerari iubebit, ut pecunia expediatur:
13 · Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale
pr.uel a debitoribus si facile exigi possit.
14 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Et si quis impediat eum qui emit, quo minus ei res tradantur, praetorem interuenire oportere tuerique huiusmodi factum si quid impediat quo minus ei res uenditae tradantur.
1Si colonus uel inquilinus sit is qui mortuus est nec sit unde funeretur, ex inuectis illatis eum funerandum Pomponius scribit et si quid superfluum remanserit, hoc pro debita pensione teneri. sed et si res legatae sint a testatore de cuius funere agitur nec sit unde funeretur, ad eas quoque manus mittere oportet: satius est enim de suo testatorem funerari, quam aliquos legata consequi. sed si adita fuerit postea hereditas, res emptori auferenda non est, quia bonae fidei possessor est et dominium habet, qui auctore iudice comparauit. legatarium tamen legato carere non oportet, si potest indemnis ab herede praestari: quod si non potest, melius est legatarium non lucrari, quam emptorem damno adfici.
2Si cui funeris sui curam testator mandauerit et ille accepta pecunia funus non duxerit, de dolo actionem in eum dandam Mela scripsit: credo tamen et extra ordinem eum a praetore compellendum funus ducere.
3Funeris causa sumptus factus uidetur is demum, qui ideo fuit ut funus ducatur, sine quo funus duci non possit, ut puta si quid impensum est in elationem mortui: sed et si quid in locum fuerit erogatum, in quem mortuus inferretur, funeris causa uideri impensum Labeo scribit, quia necessario locus paratur, in quo corpus conditur.
4Impensa peregre mortui quae facta est ut corpus perferretur, funeris est, licet nondum homo funeretur: idemque et si quid ad corpus custodiendum uel etiam commendandum factum sit, uel si quid in marmor uel uestem collocandam.
5Non autem oportet ornamenta cum corporibus condi, nec quid aliud huiusmodi, quod homines simpliciores faciunt.
6Haec actio quae funeraria dicitur ex bono et aequo oritur: continet autem funeris causa tantum impensam, non etiam ceterorum sumptuum. aequum autem accipitur ex dignitate eius qui funeratus est, ex causa, ex tempore et ex bona fide, ut neque plus imputetur sumptus nomine quam factum est neque tantum quantum factum est, si immodice factum est: deberet enim haberi ratio facultatium eius, in quem factum est, et ipsius rei, quae ultra modum sine causa consumitur. quid ergo si ex uoluntate testatoris impensum est? sciendum est nec uoluntatem sequendam, si res egrediatur iustam sumptus rationem, pro modo autem facultatium sumptum fieri.
7Sed interdum is, qui sumptum in funus fecit, sumptum non recipit, si pietatis gratia fecit, non hoc animo quasi recepturus sumptum quem fecit: et ita imperator noster rescripsit. igitur aestimandum erit arbitro et perpendendum, quo animo sumptus factus sit, utrum negotium quis uel defuncti uel heredis gerit uel ipsius humanitatis, an uero misericordiae uel pietati tribuens uel affectioni. potest tamen distingui et misericordiae modus, ut in hoc fuerit misericors uel pius qui funerauit, ut eum sepeliret, ne insepultus iaceret, non etiam ut suo sumptu fecerit: quod si iudici liqueat, non debet eum qui conuenitur absoluere: quis enim sine pietatis intentione alienum cadauer funerat? oportebit igitur testari, quem quo animo funerat, ne postea patiatur quaestionem.
8Plerique filii cum parentes suos funerant, uel alii qui heredes fieri possunt, licet ex hoc ipso neque pro herede gestio neque aditio praesumitur, tamen ne uel miscuisse se necessarii uel ceteri pro herede gessisse uideantur. solent testari pietatis gratia facere se sepulturam. quod si superuacuo fuerit factum, ad illud se munire uidentur, ne miscuisse se credantur, ad illud non, ut sumptum consequantur: quippe protestantur pietatis gratia id se facere. plenius igitur eos testari oportet, ut et sumptum possint seruare.
9Fortassis quis possit dicere interdum partem sumptus facti posse reciperari, ut quis pro parte quasi negotium gerens, pro parte pietatis gratia id faciat: quod est uerius: partem igitur sumptus consequetur, quem non donandi animo fecit.
10Iudicem, qui de ea aequitate cognoscit, interdum sumptum omnino non debere admittere modicum factum, si forte in contumeliam defuncti hominis locupletis modicus factus sit: nam non debet huius rationem habere, cum contumeliam defuncto fecisse uideatur ita eum funerando.
11Si quis, dum se heredem putat, patrem familias funerauerit, funeraria actione uti non poterit, quia non hoc animo fecit, quasi alienum negotium gerens: et ita Trebatius et Proculus putat. puto tamen et ei ex causa dandam actionem funerariam.
12Labeo ait, quotiens quis aliam actionem habet de funeris impensa consequenda, funeraria eum agere non posse: et ideo si familiae erciscundae agere possit, funeraria non acturum: plane si iam familiae erciscundae iudicio actum sit, posse agi.
13Idem Labeo ait, si prohibente herede funeraueris testatorem, ex causa competere tibi funerariam: quid enim si filium testatoris heres eius prohibuit? huic contradici potest: ‘ergo pietatis gratia funerasti’. sed pone me testatum: habiturum me funerariam actionem: de suo enim expedit mortuos funerari. et quid si testator quidem funus mihi mandauit, heres prohibet, ego tamen nihilo minus funeraui? nonne aequum est mihi funerariam competere? et generaliter puto iudicem iustum non meram negotiorum gestorum actionem imitari, sed solutius aequitatem sequi, cum hoc ei et actionis natura indulget.
14Diuus autem Marcus rescripsit eum heredem, qui prohibet funerari ab eo quem testator elegit, non recte facere: poenam tamen in eum statutam non esse.
15Qui mandatu alterius funerauit, non habet funerariam actionem, sed is scilicet, qui mandauit funerandum siue soluit ei cui mandauit siue debet. quod si pupillus mandauit sine tutore auctore, utilem funerariam dandam aduersus heredem ei qui impendit: lucrari enim heredem iniquum est. si autem pupillus funus ad se pertinens sine tutoris auctoritate mandauit, dandam in eum actionem arbitror, si et heres extitit ei qui funeratus est soluendoque hereditas est. contra si quis mandatu heredis funerauit, non posse eum funeraria agere Labeo scribit, quia habet mandati actionem.
16Si tamen quasi negotium heredis gerens funerauit, licet ratum non habeat, tamen funeraria eum agere posse Labeo scribit.
17Datur autem haec actio aduersus eos ad quos funus pertinet, ut puta aduersus heredem bonorumue possessorem ceterosque successores.
15 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Funeris impensam et patronus, qui bonorum possessionem petit contra tabulas, praestat.
16 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.In eum, ad quem dotis nomine quid peruenerit, dat praetor funerariam actionem: aequissimum enim uisum est ueteribus mulieres quasi de patrimoniis suis ita de dotibus funerari et eum, qui morte mulieris dotem lucratur, in funus conferre debere, siue pater mulieris est siue maritus.
17 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Sed si nondum pater dotem reciperauerit, uir solus conuenietur reputaturus patri, quod eo nomine praestiterit:
18 · Iulianus libro decimo digestorum
pr.impensa enim funeris aes alienum dotis est:
19 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.ideoque etiam dos sentire hoc aes alienum debet.
20 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Neratius quaerit, si is, qui dotem dederat pro muliere, stipulatus est duas partes dotis reddi, tertiam apud maritum remanere, pactus sit, ne quid maritus in funus conferret, an funeraria maritus teneatur. et ait, si quidem ipse stipulator mulierem funerauit, locum esse pacto et inutilem ei funerariam fore: si uero alius funerauit, posse eum maritum conuenire, quia pacto hoc publicum ius infringi non possit. quid tamen si quis dotem hac lege dederit pro muliere, ut ad ipsum rediret, si in matrimonio mortua esset, aut quoquo modo soluto matrimonio? numquid hic in funus non conferat? sed cum dos morte mulieris ad eum peruenerit, potest dici conferre eum.
1Si maritus lucratur dotem, conuenietur funeraria, pater autem non. sed in hunc casum puto, si dos, quia permodica fuit, in funus non sufficit, in superfluum in patrem debere actionem dari.
2Cum mater familias decedit nec est eius soluendo hereditas, funerari eam ex dote tantum oportet. et ita Celsus scribit.
21 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.In patrem, cuius in potestate fuerit is cuius funus factum erit, competit funeraria actio pro dignitate et facultatibus.
22 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Celsus scribit: quotiens mulier decedit, ex dote, quae penes uirum remanet, et ceteris mulieris bonis pro portione funeranda est.
23 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Ueluti si in dotem centum sint, in hereditate ducenta, duas partes heres, unam uir conferet.
24 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Iulianus scribit: non deductis legatis.
25 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Nec pretiis manumissorum.
26 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Nec aere alieno deducto.
27 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Sic pro rata et maritum et heredem conferre in funus oportet.
1Maritus funeraria non conuenietur, si mulieri in matrimonio dotem soluerit, ut Marcellus scribit: quae sententia uera est: in his tamen casibus, in quibus hoc ei facere legibus permissum est.
2Praeterea maritum puto funeraria in id demum teneri quod facere potest: id enim lucrari uidetur quod praestaret mulieri si conueniretur.
28 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Quod si nulla dos esset, tunc omnem inpensam patrem praestare debere Atilicinus ait aut heredes eius mulieris, puta emancipatae. quod si neque heredes habeat neque pater soluendo sit, maritum in quantum facere potest pro hoc conueniri, ne iniuria eius uideretur quondam uxorem eius insepultam relinqui.
29 · Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale
pr.Si mulier post diuortium alii nupta decesserit, non putat Fulcinius priorem maritum, licet lucri dotem faciat, funeris impensam praestare.
1Is qui filiam familias funerauit antequam dos patri reddatur, cum marito recte agit: reddita dote patrem obligatum habet. utique autem, si cum marito actum fuerit, is eo minus patri mulieris restituturus est.
30 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Contra quoque quod pater in funus filiae inpendit aut alio agente secum funeraticia praestitit, ipse actione de dote a marito recipit.
1Sed si emancipata in matrimonio decedat, collaturos heredes bonorumue possessores et patrem pro portione dotis quam recipit et uirum pro portione dotis quam lucratus est.
31 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Si filius familias miles sit et habeat castrense peculium, puto successores eius ante teneri, sic deinde ad patrem uenire.
1Qui seruum alienum uel ancillam sepeliuit, habet aduersus dominum funerariam actionem.
2Haec actio non est annua, sed perpetua, et heredi ceterisque successoribus et in successores datur.
32 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Si possessor hereditatis funus fecerit, deinde uictus in restitutione non deduxerit quod impenderit, utilem esse ei funerariam.
1Si eodem momento temporis uir et uxor decesserit, Labeo ait in heredem uiri pro portione dotis dandam hanc actionem, quoniam id ipsum dotis nomine ad eum peruenit.
33 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Si quis fuit heres, deinde hereditas ablata sit ei quasi indigno, magis est, ut penes eum iura sepulchrorum remaneant.
34 · Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum
pr.Si locus sub condicione legatus sit, interim heres inferendo mortuum non facit locum religiosum.
35 · Marcellus libro quinto digestorum
pr.Minime maiores lugendum putauerunt eum, qui ad patriam delendam et parentes et liberos interficiendos uenerit: quem si filius patrem aut pater filium occidisset, sine scelere, etiam praemio adficiendum omnes constituerunt.
36 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium
pr.Cum loca capta sunt ab hostibus, omnia desinunt religiosa uel sacra esse, sicut homines liberi in seruitutem perueniunt: quod si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio reuersa pristino statui restituuntur.
37 · Macer libro primo ad legem uicensimam hereditatium
pr.Funeris sumptus accipitur, quidquid corporis causa ueluti unguentorum erogatum est, et pretium loci in quo defunctus humatus est, et si qua uectigalia sunt, uel sarcophagi et uectura: et quidquid corporis causa antequam sepeliatur consumptum est, funeris impensam esse existimo.
1Monumentum autem sepulchri id esse diuus Hadrianus rescripsit, quod monumenti, id est causa muniendi eius loci factum sit, in quo corpus impositum sit. itaque si amplum quid aedificari testator iusserit, ueluti incircum porticationes, eos sumptus funeris causa non esse.
38 · Ulpianus libro nono de omnibus tribunalibus
pr.Ne corpora aut ossa mortuorum detinerentur aut uexarentur neue prohiberentur quo minus uia publica transferrentur aut quominus sepelirentur, praesidis prouinciae officium est.
39 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Diui fratres edicto admonuerunt, ne iustae sepulturae traditum, id est terra conditum corpus inquietetur: uidetur autem terra conditum et si in arcula conditum hoc animo sit, ut non alibi transferatur. sed arculam ipsam, si res exigat, in locum commodiorem licere transferre non est denegandum.
40 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Si quis enim eo animo corpus intulerit, quod cogitaret inde alio postea transferre magisque temporis gratia deponere, quam quod ibi sepeliret mortuum et quasi aeterna sede dare destinauerit, manebit locus profanus.
41 · Callistratus libro secundo institutionum
pr.Si plures sint domini eius loci, ubi mortuus infertur, omnes consentire debent, cum extranei inferantur: nam ex ipsis dominis quemlibet recte ibi sepeliri constat etiam sine ceterorum consensu, maxime cum alius non sit locus in quo sepeliretur.
42 · Florentinus libro septimo institutionum
pr.Monumentum generaliter res est memoriae causa in posterum prodita: in qua si corpus uel reliquiae inferantur, fiet sepulchrum, si uero nihil eorum inferatur, erit monumentum memoriae causa factum, quod Graeci κενοτάφιον appellant.
43 · Papinianus libro octauo quaestionum
pr.Sunt personae, quae, quamquam religiosum locum facere non possunt, interdicto tamen de mortuo inferendo utiliter agunt, ut puta dominus proprietatis, si in fundum, cuius fructus alienus est, mortuum inferat aut inferre uelit: nam si intulerit, non faciet iustum sepulchrum, sed si prohibeatur, utiliter interdicto, qui de iure dominii quaeritur, aget. eademque sunt in socio, qui in fundum communem inuito socio mortuum inferre uult. nam propter publicam utilitatem, ne insepulta cadauera iacerent, strictam rationem insuper habemus, quae nonnumquam in ambiguis religionum quaestionibus omitti solet: nam summam esse rationem, quae pro religione facit.
44 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Cum in diuersis locis sepultum est, uterque quidem locus religiosus non fit, quia una sepultura plura sepulchra efficere non potest: mihi autem uidetur illum religiosum esse, ubi quod est principale conditum est, id est caput, cuius imago fit, inde cognoscimur. cum autem impetratur, ut reliquiae transferantur, desinit locus religiosus esse.
45 · Maecianus libro octauo fideicommissorum
pr.Impensa funeris semper ex hereditate deducitur, quae etiam omne creditum solet praecedere, cum bona soluendo non sint.
46 · Scaeuola libro secundo quaestionum
pr.Si plura praedia quis habuit et omnium usum fructum separatim legauerit, poterit in unum inferri et electio erit heredis et gratificationi locus: sed fructuario utilem actionem in heredem dandam ad id recipiendum, quod propter eam electionem minutus est usus fructus.
1Si heres mulieris inferat mortuam in hereditarium fundum, a marito qui debet in funus conferre pro aestimatione loci consequatur.
2Ei, cui uestimenta legantur, si in funus erogata sint, utilem actionem in heredem dandam placuit et priuilegium funerarium.