IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 11

D. 11.6SI MENSOR FALSUM MODUM DIXERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.Aduersus mensorem agrorum praetor in factum actionem proposuit. a quo falli nos non oportet: nam interest nostra, ne fallamur in modi renuntiatione, si forte uel de finibus contentio sit uel emptor scire uelit uel uenditor, cuius modi ager ueneat. ideo autem hanc actionem proposuit, quia non crediderunt ueteres inter talem personam locationem et conductionem esse, sed magis operam beneficii loco praeberi et id quod datur ei, ad remunerandum dari et inde honorarium appellari: si autem ex locato conducto fuerit actum, dicendum erit nec tenere intentionem.

1Haec actio dolum malum dumtaxat exigit: uisum est enim satis abundeque coerceri mensorem, si dolus malus solus conueniatur eius hominis, qui ciuiliter obligatus non est. proinde si imperite uersatus est, sibi imputare debet qui eum adhibuit: sed et si neglegenter, aeque mensor securus erit: lata culpa plane dolo comparabitur. sed et si mercedem accepit, non omnem culpam eum praestare propter uerba edicti: utique enim scit praetor et mercede eos interuenire.

2Is autem tenetur hac actione qui renuntiauit: sed renuntiasse et eum accipere debemus, qui per alium renuntiauit

2 · Paulus libro uicensimo quinto ad edictum

pr.uel per litteras.

1Sed si ego tibi, cum esses mensor, mandauerim, ut mensuram agri ageres et tu id Titio delegaueris et ille dolo malo quid in ea re fecerit, tu teneberis, quia dolo malo uersatus es, qui tali homini credidisti.

3 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.Si duobus mandauero et ambo dolose fecerint, aduersus singulos in solidum agi poterit, sed altero conuento, si satisfecerit, in alterum actionem denegari oportebit.

1Competit autem haec actio ei, cuius interfuit falsum modum renuntiatum non esse, hoc est uel emptori uel uenditori, cui renuntiatio offuit.

2Pomponius tamen scribit, si emptor plus dederit uenditori propter renuntiationem, quia condicere potest quod plus dedit, agi cum mensore non posse: nihil enim emptoris interesse, cum possit condicere: nisi soluendo uenditor non fuit: tunc enim mensor tenebitur.

3Sed si uenditor maiorem modum tradiderit fraudatus a mensore, consequenter dicit Pomponius non esse actionem aduersus mensorem, quia est ex uendito actio aduersus emptorem, nisi et hic emptor soluendo non sit.

4Idem Pomponius scribit, si propter iudicium adhibitus mensor fraudauerit me in renuntiatione, teneri eum, si ob hoc de iudicio minus tuli: plane si a iudice adhibitus contra me renuntiauerit dolo malo, dubitat, an teneri mihi debeat? quod magis admittit.

5Hanc actionem heredi similibusque personis dandam Pomponius scribit: sed in heredem similesque personas denegandam ait.

6Serui autem nomine magis noxale quam de peculio competere ait, quamuis ciuilis actio de peculio competat.

4 · Paulus libro uicensimo quinto ad edictum

pr.Haec actio perpetua est, quia initium rei non ad circumscriptionem, sed a suscepto negotio originem accipit.

5 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.Si mensor non falsum modum renuntiauerit, sed traxerit renuntiationem et ob hoc euenerit ut uenditor liberetur, qui adsignaturum se modum intra certum diem promisit, haec actio locum non habet: sed nec dari utilem debere Pomponius ait. erit ergo ad actionem de dolo decurrendum.

1Si, cum falsus modus renuntiatus esset, emptor cum uenditore ex empto egisset, agere poterit etiam cum mensore: sed si nihil eius interest, condemnari mensorem non oportet. quod si non de toto modo qui deerat cum uenditore egerit, sed de minore, consequenter scribit Pomponius de residuo cum mensore agi posse.

2Hoc iudicium latius praetor porrexit: nam et si cuius alterius rei mensuram falsam renuntiauisse dicetur, haec actio competit. proinde si in aedificii mensura fefellit uel in frumenti uel in uini,

6 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.siue de itineris latitudine siue de seruitute immittendi proiciendique quaeratur, siue aream uel tignum uel lapidem metiendo mentitus fuerit

7 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum

pr.uel cuius alterius rei, tenebitur.

1Et si mensor machinarius fefellerit, haec actio dabitur.

2Nec non illud quoque Pomponius dicit etiam in eum, qui mensor non fuit, fefellit tamen in modo, competere hanc actionem.

3Hoc exemplo etiam aduersus architectum actio dari debet qui fefellit: nam et diuus Seuerus aduersus architectum et redemptorem actiones dandas decreuit.

4Ego etiam aduersus tabularium puto actiones dandas, qui in computatione fefellit.