IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 11

D. 11.5DE ALEATORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Praetor ait: ‘si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, uerberauerit damnumue ei dederit siue quid eo tempore dolo eius subtractum est, iudicium non dabo. in eum, qui aleae ludendae causa uim intulerit, uti quaeque res erit, animaduertam.’

1Si rapinas fecerint inter se collusores, ui bonorum raptorum non denegabitur actio: susceptorem enim dumtaxat prohibuit uindicari, non et collusores, quamuis et hi indigni uideantur.

2Item notandum, quod susceptorem uerberatum quidem et damnum passum ubicumque et quandocumque non uindicat: uerum furtum factum domi et eo tempore quo alea ludebatur, licet lusor non fuerit qui quid eorum fecerit, impune fit. domum autem pro habitatione et domicilio nos accipere debere certum est.

3Quod autem praetor negat se furti actionem daturum, uideamus utrum ad poenalem actionem solam pertineat an et si ad exhibendum uelit agere uel uindicare uel condicere. et est relatum apud Pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, quod non puto uerum: praetor enim simpliciter ait ‘si quid subtractum erit, iudicium non dabo.’

4‘In eum’, inquit, ‘qui aleae ludendae causa uim intulerit, uti quaeque res erit, animaduertam.’ haec clausula pertinet ad animaduersionem eius qui conpulit ludere, ut aut multa multetur aut in lautumias uel in uincula publica ducatur:

2 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.solent enim quidam et cogere ad lusum uel ab initio uel uicti dum retinent.

1Senatus consultum uetuit in pecuniam ludere, praeterquam si quis certet hasta uel pilo iaciendo uel currendo saliendo luctando pugnando quod uirtutis causa fiat:

3 · Marcianus libro quinto regularum

pr.in quibus rebus ex lege Titia et Publicia et Cornelia etiam sponsionem facere licet: sed ex aliis, ubi pro uirtute certamen non fit, non licet.

4 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.Quod in conuiuio uescendi causa ponitur, in eam rem familia ludere permittitur.

1Si seruus uel filius familias uictus fuerit, patri uel domino competit repetitio. item si seruus acceperit pecuniam, dabitur in dominum de peculio actio, non noxalis, quia ex negotio gesto agitur: sed non amplius cogendus est praestare, quam id quod ex ea re in peculio sit.

2Aduersus parentes et patronos repetitio eius quod in alea lusum est utilis ex hoc edicto danda est.