D. 1.9DE SENATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum
pr.Consulari feminae utique consularem uirum praeferendum nemo ambigit. sed uir praefectorius an consulari feminae praeferatur, uidendum. putem praeferri, quia maior dignitas est in sexu uirili.
1Consulares autem feminas dicimus consularium uxores: adicit Saturninus etiam matres, quod nec usquam relatum est nec umquam receptum.
2 · Marcellus libro tertio digestorum
pr.Cassius Longinus non putat ei permittendum, qui propter turpitudinem senatu motus nec restitutus est, iudicare uel testimonium dicere, quia lex Iulia repetundarum hoc fieri uetat.
3 · Modestinus libro sexto regularum
pr.Senatorem remotum senatu capite non minui, sed Romae morari, diuus Seuerus et Antoninus permiserunt.
4 · Pomponius libro duodecimo ex uariis lectionibus
pr.Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore.
5 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Senatoris filium accipere debemus non tantum eum qui naturalis est, uerum adoptiuum quoque: neque intererit, a quo uel qualiter adoptatus fuerit nec interest, iam in senatoria dignitate constitutus eum susceperit an ante dignitatem senatoriam.
6 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Senatoris filius est et is, quem in adoptionem accepit, quamdiu tamen in familia eius manet: emancipatus uero nomen filii emancipatione amittit.
1A senatore in adoptionem filius datus ei qui inferioris dignitatis est, quasi senatoris filius uidetur, quia non amittitur senatoria dignitas adoptione inferioris dignitatis, non magis quam ut consularis desinat esse.
7 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Emancipatum a patre senatore quasi senatoris filium haberi placet.
1Item Labeo scribit etiam eum, qui post mortem patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. sed eum, qui posteaquam pater eius de senatu motus est, concipitur et nascitur, Proculus et Pegasus opinantur non esse quasi senatoris filium, quorum sententia uera est: nec enim proprie senatoris filius dicetur is, cuius pater senatu motus est antequam iste nasceretur. si quis conceptus quidem sit, antequam pater eius senatu moueatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est ut quasi senatoris filius intellegatur: tempus enim conceptionis spectandum plerisque placuit.
2Si quis et patrem et auum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris intellegitur. sed si pater amiserit dignitatem ante conceptionem huius, quaeri poterit an, quamuis quasi senatoris filius non intellegatur, quasi nepos tamen intellegi debeat: et magis est ut debeat, ut aui potius ei dignitas prosit, quam obsit casus patris.
8 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum
pr.Feminae nuptae clarissimis personis clarissimarum personarum appellatione continentur. clarissimarum feminarum nomine senatorum filiae, nisi quae uiros clarissimos sortitae sunt, non habentur: feminis enim dignitatem clarissimam mariti tribuunt, parentes uero, donec plebeii nuptiis fuerint copulatae: tamdiu igitur clarissima femina erit, quamdiu senatori nupta est uel clarissimo aut separata ab eo alii inferioris dignitatis non nupsit.
9 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Filiam senatoris nuptias liberti secutam patris casus non facit uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter casum patris remoti a senatu auferenda non est.
10 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad edictum
pr.Liberos senatorum accipere debemus non tantum senatorum filios, uerum omnes, qui geniti ex ipsis exue liberis eorum dicantur, siue naturales siue adoptiui sint liberi senatorum, ex quibus nati dicuntur. sed si ex filia senatoris natus sit, spectare debemus patris eius condicionem.
11 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Senatores licet in urbe domicilium habere uideantur, tamen et ibi, unde oriundi sunt, habere domicilium intelleguntur, quia dignitas domicilii adiectionem potius dedisse quam permutasse uidetur.
12 · Ulpianus libro secundo de censibus
pr.Nuptae prius consulari uiro impetrare solent a principe, quamuis perraro, ut nuptae iterum minoris dignitatis uiro nihilominus in consulari maneant dignitate: ut scio Antoninum Augustum Iuliae Mamaeae consobrinae suae indulsisse.
1Senatores autem accipiendum est eos, qui a patriciis et consulibus usque ad omnes illustres uiros descendunt, quia et hi soli in senatu sententiam dicere possunt.