D. 1.10DE OFFICIO CONSULIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro secundo de officio consulis
pr.Officium consulis est consilium praebere manumittere uolentibus.
1Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt manumissiones. sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate uel aliqua iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit.
2Consules apud se seruos suos manumittere posse nulla dubitatio est. sed si euenerit, ut minor uiginti annis consul sit, apud se manumittere non poterit, cum ipse sit, qui ex senatus consulto consilii causam examinat: apud collegam uero causa probata potest.