IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.8DE DIUISIONE RERUM ET QUALITATE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro secundo institutionum

pr.Summa rerum diuisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani. diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae. sanctae quoque res, ueluti muri et portae, quodammodo diuini iuris sunt. quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. hae autem res, quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae. quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur, ipsius enim uniuersitatis esse creduntur: priuatae autem sunt, quae singulorum sunt.

1Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. corporales hae sunt, quae tangi possunt, ueluti fundus homo uestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles: incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, ueluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam seruitutes uocantur.

2 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.Quaedam naturali iure communia sunt omnium, quaedam uniuersitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae uariis ex causis cuique adquiruntur.

1Et quidem naturali iure omnium communia sunt illa: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris.

3 · Florentinus institutionum libro sexto

pr.item lapilli, gemmae ceteraque, quae in litore inuenimus, iure naturali nostra statim fiunt.

4 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.Nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen uillis et aedificiis et monumentis abstineatur, quia non sunt iuris gentium sicut et mare: idque et diuus Pius piscatoribus Formianis et Capenatis rescripsit.

1Sed flumina paene omnia et portus publica sunt.

5 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum

pr.Riparum usus publicus est iure gentium sicut ipsius fluminis. itaque nauem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mare reducere, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen nauigare. sed proprietas illorum est, quorum praediis haerent: qua de causa arbores quoque in his natae eorundem sunt.

1In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant,

6 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.in tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi iure postliminii reuertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificauerit, eius fiet.

1Uniuersitatis sunt non singulorum ueluti quae in ciuitatibus sunt theatra et stadia et similia et si qua alia sunt communia ciuitatium. ideoque nec seruus communis ciuitatis singulorum pro parte intellegitur, sed uniuersitatis et ideo tam contra ciuem quam pro eo posse seruum ciuitatis torqueri diui fratres rescripserunt. ideo et libertus ciuitatis non habet necesse ueniam edicti petere, si uocet in ius aliquem ex ciuibus.

2Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt.

3Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non priuate: si quis ergo priuatim sibi constituerit sacrum, sacrum non est, sed profanum. semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet.

4Religiosum autem locum unusquisque sua uoluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in commune autem sepulchrum etiam inuitis ceteris licet inferre. sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit.

5Cenotaphium quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Uergilius.

7 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum

pr.Sed diui fratres contra rescripserunt.

8 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Sanctum est, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est.

1Sanctum autem dictum est a sagminibus: sunt autem sagmina quaedam herbae, quas legati populi Romani ferre solent, ne quis eos uiolaret, sicut legati Graecorum ferunt ea quae uocantur Cerycia.

2In municipiis quoque muros esse sanctos Sabinum recte respondisse Cassius refert, prohiberique oportere ne quid in his immitteretur.

9 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Sacra loca ea sunt, quae publice sunt dedicata, siue in ciuitate sint siue in agro.

1Sciendum est locum publicum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicauit uel dedicandi dedit potestatem.

2Illud notandum est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium. sacer locus est locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in aedificio priuato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione uolunt, sacra inde euocare.

3Proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam confirmata: ut leges sanctae sunt, sanctione enim quadam sunt subnixae. quod enim sanctione quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in sanctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur.

4Muros autem municipales nec reficere licet sine principis uel praesidis auctoritate nec aliquid eis coniungere uel superponere.

5Res sacra non recipit aestimationem.

10 · Pomponius libro sexto ex Plautio

pr.Aristo ait, sicut id, quod in mare aedificatum sit, fieret priuatum, ita quod mari occupatum sit, fieri publicum.

11 · Pomponius libro secundo ex uariis lectionibus

pr.Si quis uiolauerit muros, capite punitur, sicuti si quis transcendet scalis admotis uel alia qualibet ratione. nam ciues Romanos alia quam per portas egredi non licet, cum illud hostile et abominandum sit: nam et Romuli frater remus occisus traditur ob id, quod murum transcendere uoluerit.