IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.7DE ADOPTIONIBUS ET EMANCIPATIONIBUS ET ALIIS MODIS QUIBUS POTESTAS SOLUITUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Modestinus libro secundo regularum

pr.Filios familias non solum natura, uerum et adoptiones faciunt.

1Quod adoptionis nomen est quidem generale, in duas autem species diuiditur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. adoptantur filii familias, adrogantur qui sui iuris sunt.

2 · Gaius libro primo institutionum

pr.Generalis enim adoptio duobus modis fit, aut principis auctoritate aut magistratus imperio. principis auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an uelit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse, et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentis sunt, siue primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.

1Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.

2Hoc uero proprium est eius adoptionis, quae per principem fit, quod is qui liberos in potestate habet si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed et liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.

3 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Si consul uel praeses filius familias sit, posse eum apud semet ipsum uel emancipari uel in adoptionem dari constat.

4 · Modestinus libro secundo regularum

pr.Magistratum, apud quem legis actio est, et emancipare filios suos et in adoptionem dare apud se posse Neratii sententia est.

5 · Celsus libro uicensimo octauo digestorum

pr.In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, uoluntas exploratur: sin autem a patre dantur in adoptionem, in his utriusque arbitrium spectandum est uel consentiendo uel non contradicendo.

6 · Paulus libro trigensimo quinto ad edictum

pr.Cum nepos adoptatur quasi ex filio natus, consensus filii exigitur, idque etiam Iulianus scribit.

7 · Celsus libro trigensimo nono digestorum

pr.Cum adoptio fit, non est necessaria in eam rem auctoritas eorum, inter quos iura adgnationis consequuntur.

8 · Modestinus libro secundo regularum

pr.Quod ne curatoris auctoritas intercederet in adrogatione ante tenuerat, sub diuo Claudio recte mutatum est.

9 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Etiam caecus adoptare uel adoptari potest.

10 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Si quis nepotem quasi ex filio natum quem in potestate habet consentiente filio adoptauerit, non adgnascitur auo suus heres, quippe cum post mortem aui quasi in patris sui reccidit potestatem.

11 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Si is qui filium haberet in nepotis locum adoptasset perinde atque si ex eo filio natus esset, et is filius auctor factus non esset: mortuo auo non esse nepotem in potestate filii.

12 · Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Qui liberatus est patria potestate, is postea in potestatem honeste reuerti non potest nisi adoptione.

13 · Papinianus libro trigensimo sexto quaestionum

pr.In omni fere iure finita patris adoptiui potestate nullum ex pristino retinetur uestigium: denique et patria dignitas quaesita per adoptionem finita ea deponitur.

14 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Sed etiam nepos ex filio apud adoptatum patrem conceptus et natus per emancipationem iura omnia perdit.

15 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Si pater familias adoptatus sit, omnia quae eius fuerunt et adquiri possunt tacito iure ad eum transeunt qui adoptauit: hoc amplius liberi eius qui in potestate sunt eum sequuntur: sed et hi, qui postliminio redeunt, uel qui in utero fuerunt cum adrogaretur, simili modo in potestatem adrogatoris rediguntur.

1Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habet, si uult nepotem quasi ex altero natum sic adoptare, potest hoc efficere, si eum emancipauerit et sic adoptauerit quasi ex altero natum. facit enim hoc quasi quilibet, non quasi auus, et qua ratione quasi ex quolibet natum potest adoptare, ita potest et quasi ex altero filio.

2In adrogationibus cognitio uertitur, num forte minor sexaginta annis sit qui adrogat, quia magis liberorum creationi studere debeat: nisi forte morbus aut ualetudo in causa sit aut alia iusta causa adrogandi, ueluti si coniunctam sibi personam uelit adoptare.

3Item non debet quis plures adrogare nisi ex iusta causa, sed nec libertum alienum, nec maiorem minor.

16 · Iauolenus libro sexto ex Cassio

pr.Adoptio enim in his personis locum habet, in quibus etiam natura potest habere.

17 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Nec ei permittitur adrogare, qui tutelam uel curam alicuius administrauit, si minor uiginti quinque annis sit qui adrogatur, ne forte eum ideo adroget, ne rationes reddat. item inquirendum est, ne forte turpis causa adrogandi subsit.

1Eorum dumtaxat pupillorum adrogatio permittenda est his, qui uel naturali cognatione uel sanctissima affectione ducti adoptarent, ceterorum prohibenda, ne esset in potestate tutorum et finire tutelam et substitutionem a parente factam extinguere.

2Et primum quidem excutiendum erit, quae facultates pupilli sint et quae eius, qui adoptare eum uelit, ut aestimetur ex comparatione earum, an salubris adoptio possit pupillo intellegi: deinde cuius uitae sit is, qui uelit pupillum redigere in familiam suam: tertio cuius idem aetatis sit, ut aestimetur, an melius sit de liberis procreandis cogitare eum quam ex aliena familia quemquam redigere in potestatem suam.

3Praeterea uidendum est, an non debeat permitti ei, qui uel unum habebit uel plures liberos, adoptare alium, ne aut illorum, quos iustis nuptiis procreauerit, deminuatur spes quam unusquisque liberorum obsequio paret sibi, aut qui adoptatus fuit minus percipiat quam dignum erit eum consequi.

4Interdum et ditiorem permittetur adoptare pauperiori, si uitae eius sobrietas clara sit uel affectio honesta nec incognita.

5Satisdatio autem in his casibus dari solet.

18 · Marcellus libro uicensimo sexto digestorum

pr.Non aliter enim uoluntati eius, qui adrogare pupillum uolet, si causam eius ob alia probabit, subscribendum erit, quam si cauerit seruo publico se restituturum ea, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis, ad quos res peruentura esset, si adrogatus permansisset in suo statu.

19 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.His uerbis satisdationis quae ab adrogatore praestari debet ‘ad quos ea res pertinet’ et libertatibus prospectum esse, quae secundis tabulis datae sunt, et multo magis substituto seruo, item legatariis, nemo dubitat.

1Quae satisdatio si omissa fuerit, utilis actio in adrogatorem datur.

20 · Marcellus libro uicensimo sexto digestorum

pr.Haec autem satisdatio locum habet, si impubes decessit. sed etsi de pupillo loquitur, tamen hoc et in pupilla obseruandum est.

21 · Gaius libro singulari regularum

pr.Nam et feminae ex rescripto principis adrogari possunt.

22 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Si adrogator decesserit impubere relicto filio adoptiuo et mox impubes decedat, an heredes adrogatoris teneantur? et dicendum est heredes quoque restituturos et bona adrogati et praeterea quartam partem.

1Sed an impuberi adrogator substituere possit, quaeritur: et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pubertatem substituat. ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum peruenit, sed principali prouidentia.

2Haec omnia dicenda sunt, siue in locum filii siue in locum nepotis aliquis impuberem adrogauerit.

23 · Paulus libro trigensimo quinto ad edictum

pr.Qui in adoptionem datur, his quibus adgnascitur et cognatus fit, quibus uero non adgnascitur nec cognatus fit: adoptio enim non ius sanguinis, sed ius adgnationis adfert. et ideo si filium adoptauero, uxor mea illi matris loco non est, neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata eius fit: item nec mater mea auiae loco illi est, quoniam his, qui extra familiam meam sunt, non adgnascitur: sed filiae meae is quem adoptaui frater fit, quoniam in familia mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis.

24 · Ulpianus libro primo disputationum

pr.Neque absens neque dissentiens adrogari potest.

25 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Post mortem filiae suae, quae ut mater familias quasi iure emancipata uixerat et testamento scriptis heredibus decessit, aduersus factum suum, quasi non iure eam nec praesentibus testibus emancipasset, pater mouere controuersiam prohibetur.

1Neque adoptare neque adrogare quis absens nec per alium eiusmodi sollemnitatem peragere potest.

26 · Iulianus libro septuagensimo digestorum

pr.Quem filius meus emancipatus adoptauerit, is nepos meus non erit.

27 · Iulianus libro octagensimo quinto digestorum

pr.Ex adoptiuo natus adoptiui locum optinet in iure ciuili.

28 · Gaius libro primo institutionum

pr.Liberum arbitrium est ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, nepotem uero in potestate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate retinere, nepotem uero manumittere: uel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

29 · Callistratus libro secundo institutionum

pr.Si pater naturalis loqui quidem non possit, alio tamen modo quam sermone manifestum facere possit uelle se filium suum in adoptionem dare: perinde confirmatur adoptio, ac si iure facta esset.

30 · Paulus libro primo regularum

pr.Et qui uxores non habent filios adoptare possunt.

31 · Marcianus libro quinto regularum

pr.Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, siue naturalis siue adoptiuus.

32 · Papinianus libro trigensimo primo quaestionum

pr.Nonnumquam autem impubes qui adoptatus est audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret, idque causa cognita per iudicem statuendum erit.

1Imperator Titus Antoninus rescripsit priuignum suum tutori adoptare permittendum.

33 · Marcianus libro quinto regularum

pr.Et si pubes factus non expedire sibi in potestatem eius redigi probauerit, aequum esse emancipari eum a patre adoptiuo atque ita pristinum ius reciperare.

34 · Paulus libro undecimo quaestionum

pr.Quaesitum est, si tibi filius in adoptionem hac lege sit datus, ut post triennium puta eundem mihi in adoptionem des, an actio ulla sit. et Labeo putat nullam esse actionem: nec enim moribus nostris conuenit filium temporalem habere.

35 · Paulus libro primo responsorum

pr.Per adoptionem dignitas non minuitur, sed augetur. unde senator etsi a plebeio adoptatus est, manet senator: similiter manet et senatoris filius.

36 · Paulus libro octauo decimo responsorum

pr.Emancipari filium a patre quocumque loco posse constat, ut exeat de patria potestate.

1Apud proconsulem etiam in ea prouincia, quam sortitus non est, et manumitti et in adoptionem dari posse placet.

37 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habet.

1Eum quem quis adoptauit, emancipatum uel in adoptionem datum iterum non potest adoptare.

38 · Marcellus libro uicensimo sexto digestorum

pr.Adoptio non iure facta a principe confirmari potest.

39 · Ulpianus libro tertio de officio consulis

pr.Nam ita diuus Marcus Eutychiano rescripsit: ‘quod desideras an impetrare debeas, aestimabunt iudices adhibitis etiam his, qui contra dicent, id est qui laederentur confirmatione adoptionis’.

40 · Modestinus libro primo differentiarum

pr.Adrogato patre familias liberi, qui in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius reccidunt potestatem. quod non similiter in adoptionem contingit: nam nepotes ex eo in aui naturalis retinentur potestate.

1Non tantum cum quis adoptat, sed et cum adrogat, maior esse debet eo, quem sibi per adrogationem uel per adoptionem filium facit, et utique plenae pubertatis: id est decem et octo annis eum praecedere debet.

2Spado adrogando suum heredem sibi adsciscere potest nec ei corporale uitium impedimento est.

41 · Modestinus libro secundo regularum

pr.Si pater filium, ex quo nepos illi est in potestate, emancipauerit et postea eum adoptauerit: mortuo eo nepos in patris non reuertitur potestatem. nec is nepos in patris reuertitur potestatem, quem auus retinuerit filio dato in adoptionem, quem denuo redadoptauit.

42 · Modestinus libro primo pandectarum

pr.Etiam infantem in adoptionem dare possumus.

43 · Pomponius libro uicensimo ad Quintum Mucium

pr.Adoptiones non solum filiorum, sed et quasi nepotum fiunt, ut aliquis nepos noster esse uideatur perinde quasi ex filio uel incerto natus sit.

44 · Proculus libro octauo epistularum

pr.Si is, qui nepotem ex filio habet, in nepotis loco aliquem adoptauit, non puto mortuo auo iura consanguinitatis inter nepotes futura esse. sed si sic adoptauit, ut etiam iure legis nepos suus esset, quasi ex Lucio puta filio suo et ex matre familias eius natus esset, contra puto.

45 · Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr.Onera eius, qui in adoptionem datus est, ad patrem adoptiuum transferuntur.

46 · Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

pr.In seruitute mea quaesitus mihi filius in potestatem meam redigi beneficio principis potest: libertinum tamen eum manere non dubitatur.