D. 1.6DE HIS QUI SUI UEL ALIENI IURIS SUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro primo institutionum
pr.De iure personarum alia diuisio sequitur, quod quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. uideamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognouerimus quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt. dispiciamus itaque de his, quae in aliena potestate sunt.
1Igitur in potestate sunt serui dominorum (quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus dominis in seruos uitae necisque potestatem fuisse) et quodcumque per seruum adquiritur, id domino adquiritur.
2Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio Romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in seruos suos saeuire. nam ex constitutione diui Antonini qui sine causa seruum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur.
2 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis
pr.Si dominus in seruos saeuierit uel ad impudicitiam turpemque uiolationem compellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto diui Pii ad Aelium Marcianum proconsulem baeticae manifestabitur. cuius rescripti uerba haec sunt: ‘dominorum quidem potestatem in suos seruos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi: sed dominorum interest, ne auxilium contra saeuitiam uel famem uel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt, et si uel durius habitos quam aequum est uel infami iniuria affectos cognoueris, ueniri iube ita, ut in potestate domini non reuertantur. qui si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum seuerius exsecuturum’. diuus etiam Hadrianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegauit, quod ex leuissimis causis ancillas atrocissime tractasset.
3 · Gaius libro primo institutionum
pr.Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauerimus: quod ius proprium ciuium Romanorum est.
4 · Ulpianus libro primo institutionum
pr.Nam ciuium Romanorum quidam sunt patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae familiarum. patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis siue puberes siue impuberes: simili modo matres familiarum; filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate. nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri.
5 · Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum
pr.Nepotes ex filio mortuo auo reccidere solent in filii potestatem, hoc est patris sui: simili modo et pronepotes et deinceps uel in filii potestate, si uiuit et in familia mansit, uel in eius parentis, qui ante eos in potestate est. et hoc non tantum in naturalibus, uerum in adoptiuis quoque iuris est.
6 · Ulpianus libro nono ad Sabinum
pr.Filium eum definimus, qui ex uiro et uxore eius nascitur. sed si fingamus afuisse maritum uerbi gratia per decennium, reuersum anniculum inuenisse in domo sua, placet nobis Iuliani sententia hunc non esse mariti filium. non tamen ferendum Iulianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium adgnoscere quasi non suum. sed mihi uidetur, quod et Scaeuola probat, si constet maritum aliquamdiu cum uxore non concubuisse infirmitate interueniente uel alia causa, uel si ea ualetudine pater familias fuit, ut generare non possit, hunc, qui in domo natus est, licet uicinis scientibus, filium non esse.
7 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad Sabinum
pr.Si qua poena pater fuerit affectus, ut uel ciuitatem amittat uel seruus poenae efficiatur, sine dubio nepos filii loco succedit.
8 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum
pr.Patre furioso liberi nihilominus in patris sui potestate sunt: idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate. nam cum ius potestatis moribus sit receptum nec possit desinere quis habere in potestate, nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquam dubitandum est remanere eos in potestate. quare non solum eos liberos in potestate habebit, quos ante furorem genuit, uerum et si qui ante furorem concepti in furore editi sunt. sed et si in furore agente eo uxor concipiat, uidendum an in potestate eius nascatur filius: nam furiosus licet uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest: quod cum ita se habeat, in potestate filium habebit. proinde et si furiosa sit uxor, ex ea ante conceptus in potestate nascetur: sed et in furore eius conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestate nascetur, quia retinetur matrimonium. sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi uoluntatis reliquiis in furiosis manentibus: nam cum consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque.
1Adeo autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut et adquiratur illi commodum eius, quod filius adquisiuit.
9 · Pomponius libro sexto decimo ad Quintum Mucium
pr.Filius familias in publicis causis loco patris familias habetur, ueluti ut magistratum gerat, ut tutor detur.
10 · Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si iudex nutriri uel ali oportere pronuntiauerit, dicendum est de ueritate quaerendum, filius sit an non: neque enim alimentorum causa ueritati facit praeiudicium.
11 · Modestinus libro primo pandectarum
pr.Inuiti filii naturales uel emancipati non rediguntur in patriam potestatem.