D. 1.5DE STATU HOMINUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro primo institutionum
pr.Omne ius quo utimur uel ad personas pertinet uel ad res uel ad actiones.
2 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Cum igitur hominum causa omne ius constitutum sit, primo de personarum statu ac post de ceteris, ordinem edicti perpetui secuti et his proximos atque coniunctos applicantes titulos ut res patitur, dicemus.
3 · Gaius libro primo institutionum
pr.Summa itaque de iure personarum diuisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut serui.
4 · Florentinus libro nono institutionum
pr.Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid ui aut iure prohibetur.
1Seruitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.
2Serui ex eo appellati sunt, quod imperatores captiuos uendere ac per hoc seruare nec occidere solent:
3mancipia uero dicta, quod ab hostibus manu capiantur.
5 · Marcianus libro primo institutionum
pr.Et seruorum quidem una est condicio: liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini.
1Serui autem in dominium nostrum rediguntur aut iure ciuili aut gentium: iure ciuili, si quis se maior uiginti annis ad pretium participandum uenire passus est: iure gentium serui nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur.
2Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit. et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. nec interest iustis nuptiis concepit an uolgo, quia non debet calamitas matris nocere ei qui in uentre est.
3Ex hoc quaesitum est, si ancilla praegnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa ciuitate pepererit, liberum an seruum pariat. et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in uentre est liberam matrem uel medio tempore habuisse.
6 · Gaius libro primo institutionum
pr.Libertini sunt, qui ex iusta seruitute manumissi sunt.
7 · Paulus libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum conceduntur
pr.Qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur: quamquam alii antequam nascatur nequaquam prosit.
8 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Imperator Titus Antoninus rescripsit non laedi statum liberorum ob tenorem instrumenti male concepti.
9 · Papinianus libro trigensimo primo quaestionum
pr.In multis iuris nostri articulis deterior est condicio feminarum quam masculorum.
10 · Ulpianus libro primo ad Sabinum
pr.Quaeritur: hermaphroditum cui comparamus? et magis puto eius sexus aestimandum, qui in eo praeualet.
11 · Paulus libro octauo decimo responsorum
pr.Paulus respondit eum, qui uiuente patre et ignorante de coniunctione filiae conceptus est, licet post mortem aui natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est esse non uideri.
12 · Paulus libro nono decimo responsorum
pr.Septimo mense nasci perfectum partum iam receptum est propter auctoritatem doctissimi uiri Hippocratis: et ideo credendum est eum, qui ex iustis nuptiis septimo mense natus est, iustum filium esse.
13 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Seruus in causa capitali fortunae iudici a domino commissus, etsi fuerit absolutus, non fit liber.
14 · Paulus libro quarto sententiarum
pr.Non sunt liberi, qui contra formam humani generis conuerso more procreantur: ueluti si mulier monstrosum aliquid aut prodigiosum enixa sit. partus autem, qui membrorum humanorum officia ampliauit, aliquatenus uidetur effectus et ideo inter liberos connumerabitur.
15 · Tryphoninus libro decimo disputationum
pr.Arescusa, si tres pepererit libera esse testamento iussa, primo partu unum, secundo tres peperit: quaesitum est, an et quis eorum liber esset. haec condicio libertati adposita iam implenda mulieri est. sed non dubitari debet, quin ultimus liber nascatur: nec enim natura permisit simul uno impetu duos infantes de utero matris excedere, ut ordine incerto nascentium non appareat, uter in seruitute libertateue nascatur. incipiente igitur partu existens condicio efficit, ut ex libera edatur quod postea nascitur, ueluti si quaelibet alia condicio libertati mulieris adposita parturiente ea existat. uel manumissa sub hac condicione, si decem milia heredi Titioue dederit, eo momento quo parit per alium impleuerit condicionem: iam libera peperisse credenda est.
16 · Ulpianus libro sexto disputationum
pr.Idem erit, si eadem Arescusa primo duo pepererat, postea geminos ediderat: dicendum est enim non posse dici utrumque ingenuum nasci, sed eum qui posterior nascitur. quaestio ergo facti potius est, non iuris.
17 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.In orbe Romano qui sunt ex constitutione imperatoris Antonini ciues Romani effecti sunt.
18 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Imperator Hadrianus Publicio Marcello rescripsit liberam, quae praegnas ultimo supplicio damnata est, liberum parere et solitum esse seruari eam, dum partum ederet. sed si ei, quae ex iustis nuptiis concepit, aqua et igni interdictum est, ciuem Romanum parit et in potestate patris.
19 · Celsus libro uicensimo nono digestorum
pr.Cum legitimae nuptiae factae sint, patrem liberi sequuntur: uolgo quaesitus matrem sequitur.
20 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad Sabinum
pr.Qui furere coepit, et statum et dignitatem in qua fuit et magistratum et potestatem uidetur retinere, sicut rei suae dominium retinet.
21 · Modestinus libro septimo regularum
pr.Homo liber, qui se uendidit, manumissus non ad suum statum reuertitur, quo se abdicauit, sed efficitur libertinae condicionis.
22 · Modestinus libro duodecimo responsorum
pr.Herennius Modestinus respondit, si eo tempore enixa est ancilla, quo secundum legem donationis manumissa esse debuit, cum ex constitutione libera fuerit, ingenuum ex ea natum.
23 · Modestinus libro primo pandectarum
pr.Uolgo concepti dicuntur qui patrem demonstrare non possunt, uel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet. qui et spurii appellantur παρὰ τὴν σποράν.
24 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit.
25 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Ingenuum accipere debemus etiam eum, de quo sententia lata est, quamuis fuerit libertinus: quia res iudicata pro ueritate accipitur.
26 · Iulianus libro sexagensimo nono digestorum
pr.Qui in utero sunt, in toto paene iure ciuili intelleguntur in rerum natura esse. nam et legitimae hereditates his restituuntur: et si praegnas mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit postliminium habet, item patris uel matris condicionem sequitur: praeterea si ancilla praegnas subrepta fuerit, quamuis apud bonae fidei emptorem pepererit, id quod natum erit tamquam furtiuum usu non capitur: his consequens est, ut libertus quoque, quamdiu patroni filius nasci possit, eo iure sit, quo sunt qui patronos habent.
27 · Ulpianus libro quinto opinionum
pr.Eum, qui se libertinum esse fatetur, nec adoptando patronus ingenuum facere potuit.