IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.4DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo institutionum

pr.Quod principi placuit, legis habet uigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.

1Quodcumque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit uel cognoscens decreuit uel de plano interlocutus est uel edicto praecepit, legem esse constat. haec sunt quas uolgo constitutiones appellamus.

2Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quae princeps alicui ob merita indulsit uel si quam poenam irrogauit uel si cui sine exemplo subuenit, personam non egreditur.

2 · Ulpianus fideicommissorum libro quarto

pr.In rebus nouis constituendis euidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu aequum uisum est.

3 · Iauolenus epistularum libro tertio decimo

pr.Beneficium imperatoris, quod a diuina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus.

4 · Modestinus libro secundo excusationum

pr.Αἱ μεταγενέστεραι διατάξεις ἰσχυρότεραι τῶν πρὸ αὐτῶν εἰσιν.