IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.3DE LEGIBUS SENATUSQUE CONSULTIS ET LONGA CONSUETUDINE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Lex est commune praeceptum, uirorum prudentium consultum, delictorum quae sponte uel ignorantia contrahuntur coercitio, communis rei publicae sponsio.

2 · Marcianus libro primo institutionum

pr.Nam et Demosthenes orator sic definit: τοῦτό ἐστιν νόμος, ᾧ πάντας ἀνθρώπους προσήκει πείθεσθαι διὰ πολλά, καὶ μάλιστα ὅτι πᾶς ἐστιν νόμος εὕρημα μὲν καὶ δῶρον θεοῦ, δόγμα δὲ ἀνθρώπων φρονίμων, ἐπανόρθωμα δὲ τῶν ἑκουσίων καὶ ἀκουσίων ἁμαρτημάτων, πόλεως δὲ συνθήκη κοινή, καθ’ ἣν ἅπασι προσήκει ζῆν τοῖς ἐν τῇ πόλει. sed et philosophus summae stoicae sapientiae Chrysippus sic incipit libro, quem fecit περὶ νόμου: ὁ νόμος πάντων ἐστὶ βασιλεὺς θείων τε καὶ ἀνθρωπίνων πραγμάτων· δεῖ δὲ αὐτὸν προστάτην τε εἶναι τῶν καλῶν καὶ τῶν αἰσχρῶν καὶ ἄρχοντα καὶ ἡγεμόνα, καὶ κατὰ τοῦτο κανόνα τε εἶναι δικαίων καὶ ἀδίκων καὶ τῶν φύσει πολιτικῶν ζῴων προστακτικὸν μὲν ὧν ποιητέον, ἀπαγορευτικὸν δὲ ὧν οὐ ποιητέον.

3 · Pomponius libro uicensimo quinto ad Sabinum

pr.Iura constitui oportet, ut dixit Theophrastus, in his, quae ἐπὶ τὸ πλεῖστον accidunt, non quae ἐκ παραλόγου.

4 · Celsus libro quinto digestorum

pr.Ex his, quae forte uno aliquo casu accidere possunt, iura non constituuntur:

5 · Celsus libro XVII digestorum

pr.nam ad ea potius debet aptari ius, quae et frequenter et facile, quam quae perraro eueniunt.

6 · Paulus libro XVII ad Plautium

pr.Τὸ γὰρ ἅπαξ ἢ δίς, ut ait Theophrastus, παραβαίνουσιν οἱ νομοθέται.

7 · Modestinus libro I regularum

pr.Legis uirtus haec est imperare uetare permittere punire.

8 · Ulpianus libro III ad Sabinum

pr.Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur.

9 · Ulpianus libro XVI ad edictum

pr.Non ambigitur senatum ius facere posse.

10 · Iulianus libro LVIIII digestorum

pr.Neque leges neque senatus consulta ita scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint comprehendantur, sed sufficit ea quae plerumque accidunt contineri.

11 · Iulianus libro LXXXX digestorum

pr.Et ideo de his, quae primo constituuntur, aut interpretatione aut constitutione optimi principis certius statuendum est.

12 · Iulianus libro XV digestorum

pr.Non possunt omnes articuli singillatim aut legibus aut senatus consultis compraehendi: sed cum in aliqua causa sententia eorum manifesta est, is qui iurisdictioni praeest ad similia procedere atque ita ius dicere debet.

13 · Ulpianus libro I ad edictum aedilium curulium

pr.Nam, ut ait pedius, quotiens lege aliquid unum uel alterum introductum est, bona occassio est cetera, quae tendunt ad eandem utilitatem, uel interpretatione uel certe iurisdictione suppleri.

14 · Paulus libro LIIII ad edictum

pr.Quod uero contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentias.

15 · Iulianus libro XXVII digestorum

pr.In his, quae contra rationem iuris constituta sunt, non possumus sequi regulam iuris.

16 · Paulus libro singulari de iure singulari

pr.Ius singulare est, quod contra tenorem rationis propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est.

17 · Celsus libro XXVI digestorum

pr.Scire leges non hoc est uerba earum tenere, sed uim ac potestatem.

18 · Celsus libro XXVIIII digestorum

pr.Benignius leges interpretandae sunt, quo uoluntas earum conseruetur.

19 · Celsus libro XXXIII digestorum

pr.In ambigua uoce legis ea potius accipienda est significatio, quae uitio caret, praesertim cum etiam uoluntas legis ex hoc colligi possit.

20 · Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum

pr.Non omnium, quae a maioribus constituta sunt, ratio reddi potest,

21 · Neratius libro VI membranarum

pr.et ideo rationes eorum, quae constituuntur, inquiri non oportet: alioquin multa ex his quae certa sunt subuertuntur.

22 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum

pr.Cum lex in praeteritum quid indulget, in futurum uetat.

23 · Paulus libro quarto ad Plautium

pr.Minime sunt mutanda, quae interpretationem certam semper habuerunt.

24 · Celsus libro VIIII digestorum

pr.Inciuile est nisi tota lege perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare uel respondere.

25 · Modestinus libro VIII responsorum

pr.Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas patitur, ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad seueritatem.

26 · Paulus libro IIII quaestionum

pr.Non est nouum, ut priores leges ad posteriores trahantur.

27 · Tertullianus libro I quaestionum

pr.Ideo, quia antiquiores leges ad posteriores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.

28 · Paulus libro V ad legem Iuliam et Papiam

pr.Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariae sint, idque multis argumentis probatur.

29 · Paulus libro singulari ad legem Cinciam

pr.Contra legem facit, qui id facit quod lex prohibet, in fraudem uero, qui saluis uerbis legis sententiam eius circumuenit.

30 · Ulpianus libro IIII ad edictum

pr.Fraus enim legi fit, ubi quod fieri noluit, fieri autem non uetuit, id fit: et quod distat ῥητὸν ἀπὸ διανοίας, hoc distat fraus ab eo, quod contra legem fit.

31 · Ulpianus libro XIII ad legem Iuliam et Papiam

pr.Princeps legibus solutus est: Augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi priuilegia tribuunt, quae ipsi habent.

32 · Iulianus libro LXXXIIII digestorum

pr.De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est: et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appareat, tunc ius, quo urbs Roma utitur, seruari oportet.

1Inueterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probauit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus uoluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.

33 · Ulpianus libro primo de officio proconsulis

pr.Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt obseruari solet.

34 · Ulpianus libro IIII de officio proconsulis

pr.Cum de consuetudine ciuitatis uel prouinciae confidere quis uidetur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit.

35 · Hermogenianus libro I iuris epitomarum

pr.Sed et ea, quae longa consuetudine comprobata sunt ac per annos plurimos obseruata, uelut tacita ciuium conuentio non minus quam ea quae scripta sunt iura seruantur.

36 · Paulus libro VII ad Sabinum

pr.Immo magnae auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.

37 · Paulus libro I quaestionum

pr.Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, quo iure ciuitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima enim est legum interpres consuetudo.

38 · Callistratus libro I quaestionum

pr.Nam imperator noster Seuerus rescripsit in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem uim legis optinere debere.

39 · Celsus libro XXIII digestorum

pr.Quod non ratione introductum, sed errore primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.

40 · Modestinus libro I regularum

pr.Ergo omne ius aut consensus fecit aut necessitas constituit aut firmauit consuetudo.

41 · Ulpianus libro II institutionum

pr.Totum autem ius constitit aut in adquirendo aut in conseruando aut in minuendo: aut enim hoc agitur, quemadmodum quid cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem uel ius suum conseruet, aut quomodo alienet aut amittat.