IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.2DE ORIGINE IURIS ET OMNIUM MAGISTRATUUM ET SUCCESSIONE PRUDENTIUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

pr.Facturus legum uetustarum interpretationem necessario prius ab urbis initiis repetendum existimaui, non quia uelim uerbosos commentarios facere, sed quod in omnibus rebus animaduerto id perfectum esse, quod ex omnibus suis partibus constaret: et certe cuiusque rei potissima pars principium est. deinde si in foro causas dicentibus nefas ut ita dixerim uidetur esse nulla praefatione facta iudici rem exponere: quanto magis interpretationem promittentibus inconueniens erit omissis initiis atque origine non repetita atque illotis ut ita dixerim manibus protinus materiam interpretationis tractare ? namque nisi fallor istae praefationes et libentius nos ad lectionem propositae materiae producunt et cum ibi uenerimus, euidentiorem praestant intellectum.

2 · Pomponius libro singulari enchiridii

pr.Necessarium itaque nobis uidetur ipsius iuris originem atque processum demonstrare.

1Et quidem initio ciuitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur.

2Postea aucta ad aliquem modum ciuitate ipsum Romulum traditur populum in triginta partes diuisisse, quas partes curias appellauit propterea, quod tunc rei publicae curam per sententias partium earum expediebat. et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes reges. quae omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus uiris. is liber, ut diximus, appellatur ius ciuile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.

3Exactis deinde regibus lege tribunicia omnes leges hae exoleuerunt iterumque coepit populus Romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti quam per latam legem, idque prope uiginti annis passus est.

4Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem constitui uiros, per quos peterentur leges a Graecis ciuitatibus et ciuitas fundaretur legibus: quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi: datumque est eis ius eo anno in ciuitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur neque prouocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret. qui ipsi animaduerterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem tabulas adiecerunt: et ita ex accedenti appellatae sunt leges duodecim tabularum. quarum ferendarum auctorem fuisse decemuiris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia quidam rettulerunt.

5His legibus latis coepit (ut naturaliter euenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem) necessariam esse disputatione fori. haec disputatio et hoc ius, quod sine scripto uenit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus, sed communi nomine appellatur ius ciuile.

6Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones ne populus prout uellet institueret certas sollemnesque esse uoluerunt: et appellatur haec pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones. et ita eodem paene tempore tria haec iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius ciuile, ex isdem legis actiones compositae sunt. omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset priuatis. et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est.

7Postea cum Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, Gnaeus Flauius scriba eius libertini filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret et senator et aedilis curulis. hic liber, qui actiones continet, appellatur ius ciuile Flauianum, sicut ille ius ciuile Papirianum: nam nec Gnaeus Flauius de suo quicquam adiecit libro. augescente ciuitate quia deerant quaedam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Aelius alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur ius Aelianum.

8Deinde cum esset in ciuitate lex duodecim tabularum et ius ciuile, essent et legis actiones, euenit, ut plebs in discordiam cum patribus perueniret et secederet sibique iura constitueret, quae iura plebi scita uocantur. mox cum reuocata est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea obseruari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas autem eadem esset.

9Deinde quia difficile plebs conuenire coepit, populus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam rei publicae ad senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset obseruabatur, idque ius appellabatur senatus consultum.

10Eodem tempore et magistratus iura reddebant et ut scirent ciues, quod ius de quaque re quisque dicturus esset, seque praemuniret, edicta proponebant. quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod ab honore praetoris uenerat.

11Nouissime sicut ad pauciores iuris constituendi uias transisse ipsis rebus dictantibus uidebatur per partes, euenit, ut necesse esset rei publicae per unum consuli (nam senatus non perinde omnes prouincias probe gerere poterant): igitur constituto principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset.

12Ita in ciuitate nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius ciuile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quae formam agendi continent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum edictum, unde ius honorarium nascitur, aut senatus consultum, quod solum senatu constituente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est ut quod ipse princeps constituit pro lege seruetur.

13Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in ciuitate esse, nisi sint, qui iura regere possint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci.

14Quod ad magistratus attinet, initio ciuitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse.

15Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et ueluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi.

16Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicae consulerent. qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi uindicarent, lege lata factum est, ut ab eis prouocatio esset neue possent in caput ciuis Romani animaduertere iniussu populi: solum relictum est illis, ut coercere possent et in uincula publica duci iuberent.

17Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, censores constituti sunt.

18Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec prouocandi ius fuit et quibus etiam capitis animaduersio data est. hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri.

19Et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat, quale hodie praefectorum praetorio, magistratus tamen habebantur legitimi.

20Isdem temporibus cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro creauit, qui essent plebeii magistratus. dicti tribuni, quod olim in tres partes populus diuisus erat et ex singulis singuli creabantur: uel quia tribuum suffragio creabantur.

21Itemque ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat, duos ex plebe constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt.

22Deinde cum aerarium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores, qui pecuniae praeessent, dicti ab eo quod inquirendae et conseruandae pecuniae causa creati erant.

23Et quia, ut diximus, de capite ciuis Romani iniussu populi non erat lege permissum consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus praeessent: hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex duodecim tabularum.

24Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent, quo decemuiri constituti anno uno cum magistratum prorogarent sibi et cum iniuriose tractarent neque uellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatum retineret: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. initium fuisse secessionis dicitur Uerginius quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex uetere iure in duodecim tabulas transtulerat, uindicias filiae suae a se abdixisse et secundum eum, qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas ac nefas miscuisse: indignatus, quod uetustissima iuris obseruantia in persona filiae suae defecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, uindicias secundum libertatem dixisset in persona Uindicis Uitelliorum serui, qui proditionis coniurationem indicio suo detexerat) et castitatem filiae uitae quoque eius praeferendam putaret, arrepto cultro de taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte uirginis contumeliam stupri arceret, ac protinus recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit. qui uniuersi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis signa in Auentinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique consensu partim in carcere necati. ita rursus res publica suum statum recepit.

25Deinde cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus et uellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. hique constituti sunt uario numero: interdum enim uiginti fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.

26Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui. tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum constitui:

27ita facti sunt aediles curules. cumque consules auocarentur bellis finitimis neque esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe ius redderet.

28Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in ciuitatem ueniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat.

29Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemuiri in litibus iudicandis sunt constituti.

30Constituti sunt eodem tempore et quattuoruiri qui curam uiarum agerent, et triumuiri monetales aeris argenti auri flatores, et triumuiri capitales qui carceris custodiam haberent, ut cum animaduerti oporteret interuentu eorum fieret.

31Et quia magistratibus uespertinis temporibus in publicum esse inconueniens erat, quinqueuiri constituti sunt cis Tiberim et ultis Tiberim, qui possint pro magistratibus fungi.

32Capta deinde Sardinia, mox Sicilia, item Hispania, deinde Narbonensi prouincia totidem praetores, quot prouinciae in dicionem uenerant, creati sunt, partim qui urbanis rebus, partim qui prouincialibus praeessent. deinde Cornelius Sulla quaestiones publicas constituit, ueluti de falso, de parricidio, de sicariis, et praetores quattuor adiecit. deinde Gaius Iulius Caesar duos praetores et duos aediles qui frumento praeessent et a cerere cereales constituit. ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati. diuus deinde Augustus sedecim praetores constituit. post deinde diuus Claudius duos praetores adiecit qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum diuus Titus detraxit: et adiecit diuus Nerua qui inter fiscum et priuatos ius diceret. ita decem et octo praetores in ciuitate ius dicunt.

33Et haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, obseruantur: quotiens autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is uocatur praefectus urbi. qui praefectus olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum causa introductus est et quotannis obseruatur. nam praefectus annonae et uigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem utilitatis causa constituti sunt. et tamen hi, quos Cistiberes diximus, postea aediles senatus consulto creabantur.

34Ergo ex his omnibus decem tribuni plebis, consules duo, decem et octo praetores, sex aediles in ciuitate iura reddebant.

35Iuris ciuilis scientiam plurimi et maximi uiri professi sunt: sed qui eorum maximae dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem ad hunc uel in latenti ius ciuile retinere cogitabant solumque consultatoribus uacare potius quam discere uolentibus se praestabant.

36Fuit autem in primis peritus Publius Papirius, qui leges regias in unum contulit. ab hoc Appius Claudius unus ex decemuiris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. post hunc Appius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic Centemmanus appellatus est, Appiam uiam strauit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpationibus, qui liber non exstat: idem Appius Claudius, qui uidetur ab hoc processisse, R litteram inuenit, ut pro Ualesiis Ualerii essent et pro Fusiis Furii.

37Fuit post eos maximae scientiae Sempronius, quem populus Romanus σοφὸν appellauit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus est. Gaius Scipio Nasica, qui optimus a senatu appellatus est: cui etiam publice domus in sacra uia data est, quo facilius consuli posset. deinde Quintus Mucius, qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram uellet referret Romam, utramque sustulit et ait Carthaginienses petere debere, utram mallent accipere.

38Post hos fuit Tiberius Coruncanius, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum exstat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt. deinde Sextus Aelius et frater eius Publius Aelius et Publius Atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, ut duo Aelii etiam consules fuerint, Atilius autem primus a populo Sapiens appellatus est. Sextum Aelium etiam Ennius laudauit et exstat illius liber qui inscribitur ‘tripertita’, qui liber ueluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabularum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. eiusdem esse tres alii libri referuntur, quos tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est Cato. deinde Marcus Cato princeps Porciae familiae, cuius et libri exstant: sed plurimi filii eius, ex quibus ceteri oriuntur.

39Post hos fuerunt Publius Mucius et Brutus et Manilius, qui fundauerunt ius ciuile. ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit, Brutus septem, Manilius tres: et extant uolumina scripta Manilii monumenta. illi duo consulares fuerunt, Brutus praetorius, Publius autem Mucius etiam pontifex maximus.

40Ab his profecti sunt Publius Rutilius Rufus, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit, Paulus Uerginius et Quintus Tubero ille stoicus Pansae auditor, qui et ipse consul. etiam Sextus Pompeius Gnaei Pompeii patruus fuit eodem tempore: et Coelius Antipater, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: etiam Lucius Crassus frater Publii Mucii, qui Munianus dictus est: hunc Cicero ait iurisconsultorum disertissimum.

41Post hos Quintus Mucius Publii filius pontifex maximus ius ciuile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo.

42Mucii auditores fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis Aquilius Gallus, Balbus Lucilius, Sextus Papirius, Gaius Iuuentius: ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse Seruius dicit. omnes tamen hi a Seruio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes appetant: denique nec uersantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed Seruius libros suos compleuit, pro cuius scriptura ipsorum quoque memoria habetur.

43Seruius autem Sulpicius cum in causis orandis primum locum aut pro certo post Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici sui peruenisse cumque eum sibi respondisse de iure Seruius parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita obiurgatum esse a Quinto Mucio: namque eum dixisse turpe esse Patricio et nobili et causas oranti ius in quo uersaretur ignorare. ea uelut contumelia Seruius tactus operam dedit iuri ciuili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutus a Balbo Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinae: itaque libri complures eius extant Cercinae confecti. hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti. huius uolumina complura exstant: reliquit autem prope centum et octaginta libros.

44Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: Alfenus Uarus Gaius, Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius Tucca, Aufidius Namusa, Flauius Priscus, Gaius Ateius, Pacuuius Labeo Antistius Labeonis Antisti pater, Cinna, Publicius Gellius. ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Uarus et Aulus Ofilius, ex quibus Uarus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseuerauit. is fuit Caesari familiarissimus et libros de iure ciuili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit. nam de legibus uicensimae primus conscribit: de iurisdictione idem edictum praetoris primus diligenter composuit, nam ante eum Seruius duos libros ad Brutum perquam breuissimos ad edictum subscriptos reliquit.

45Fuit eodem tempore et Trebatius, qui idem Corneli maximi auditor fuit: Aulus Cascellius, Quintus Mucius Uolusii auditor, denique in illius honorem testamento Publium Mucium nepotem eius reliquit heredem. fuit autem quaestorius nec ultra proficere uoluit, cum illi etiam Augustus consulatum offerret. ex his Trebatius peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior. Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, Trebatii complures, sed minus frequentantur.

46Post hos quoque Tubero fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patricius et transit a causis agendis ad ius ciuile, maxime postquam Quintum Ligarium accusauit nec optinuit apud Gaium Caesarem. is est Quintus Ligarius, qui cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusauit et Cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Quinto Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et priuati et complures utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectauit scribere et ideo parum libri eius grati habentur.

47Post hunc maximae auctoritatis fuerunt Ateius Capito, qui Ofilium secutus est, et Antistius Labeo, qui omnes hos audiuit, institutus est autem a Trebatio. ex his Ateius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diuiserat, ut Romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret. itaque reliquit quadringenta uolumina, ex quibus plurima inter manus uersantur. hi duo primum ueluti diuersas sectas fecerunt: nam Ateius Capito in his, quae ei tradita fuerant, perseuerabat, Labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innouare instituit.

48Et ita Ateio Capitoni Massurius Sabinus successit, Labeoni Nerua, qui adhuc eas dissensiones auxerunt. hic etiam Nerua Caesari familiarissimus fuit. Massurius Sabinus in equestri ordine fuit et publice primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio Caesare hoc tamen illi concessum erat.

49Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus diuus Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo uiri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se praepararet.

50Ergo Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet: qui in equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est.

51Huic successit Gaius Cassius Longinus natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Seruii Sulpicii: et ideo proauum suum Seruium Sulpicium appellat. hic consul fuit cum Quartino temporibus Tiberii, sed plurimum in ciuitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum Caesar ciuitate pelleret.

52Expulsus ab eo in Sardiniam, reuocatus a Uespasiano diem suum obit. Neruae successit Proculus. fuit eodem tempore et Nerua filius: fuit et alius Longinus ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque peruenit. sed Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim Cassiani, partim Proculiani, quae origo a Capitone et Labeone coeperat.

53Cassio Caelius Sabinus successit, qui plurimum temporibus Uespasiani potuit: Proculo Pegasus, qui temporibus Uespasiani praefectus urbi fuit: Caelio Sabino Priscus Iauolenus: Pegaso Celsus: patri Celso Celsus filius et Priscus Neratius, qui utrique consules fuerunt, Celsus quidem et iterum: Iauoleno Prisco Aburnius Ualens et Tuscianus, item Saluius Iulianus.