IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.22DE OFFICIO ADSESSORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro singulari de officio adsessorum

pr.Omne officium adsessoris, quo iuris studiosi partibus suis funguntur, in his fere causis constat: in cognitionibus postulationibus libellis edictis decretis epistulis.

2 · Marcianus libro primo de iudiciis publicis

pr.Liberti adsidere possunt. infames autem licet non prohibeantur legibus adsidere, attamen arbitror, ut aliquo quoque decreto principali refertur constitutum, non posse officio adsessoris fungi.

3 · Macer libro primo de officio praesidis

pr.Si eadem prouincia postea diuisa sub duobus praesidibus constituta est, uelut Germania, mysia, ex altera ortus in altera adsidebit nec uidetur in sua prouincia adsedisse.

4 · Papinianus libro quarto responsorum

pr.Diem functo legato Caesaris salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitutum est, debetur, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt. diuersum in eo seruatur, qui successorem ante tempus accepit.

5 · Paulus libro primo sententiarum

pr.Consiliari eo tempore quo adsidet negotia tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur.

6 · Papinianus libro primo responsorum

pr.In consilium curatoris rei publicae uir eiusdem ciuitatis adsidere non prohibetur, quia publico salario non fruitur.