D. 2.1DE IURISDICTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo regularum
pr.Ius dicentis officium latissimum est: nam et bonorum possessionem dare potest et in possessionem mittere, pupillis non habentibus tutores constituere, iudices litigantibus dare.
2 · Iauolenus libro sexto ex Cassio
pr.Cui iurisdictio data est, ea quoque concessa esse uidentur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit.
3 · Ulpianus libro secundo de officio quaestoris
pr.Imperium aut merum aut mixtum est. merum est imperium habere gladii potestatem ad animaduertendum facinorosos homines, quod etiam potestas appellatur. mixtum est imperium, cui etiam iurisdictio inest, quod in danda bonorum possessione consistit. iurisdictio est etiam iudicis dandi licentia.
4 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Iubere caueri praetoria stipulatione et in possessionem mittere imperii magis est quam iurisdictionis.
5 · Iulianus libro primo digestorum
pr.More maiorum ita comparatum est, ut is demum iurisdictionem mandare possit, qui eam suo iure, non alieno beneficio habet:
6 · Paulus libro secundo ad edictum
pr.et quia nec principaliter ei iurisdictio data est nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. ideoque si is, qui mandauit iurisdictionem, decesserit, antequam res ab eo, cui mandata est iurisdictio, geri coeperit, solui mandatum Labeo ait, sicut in reliquis causis.
7 · Ulpianus libro tertio ad edictum
pr.Si quis id, quod iurisdictionis perpetuae causa, non quod prout res incidit, in albo uel in charta uel in alia materia propositum erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare est.
1Serui quoque et filii familias uerbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est.
2Quod si dum proponitur uel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem uerba cessabunt, Pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec.
3In seruos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus torquendum est.
4Doli mali autem ideo in uerbis edicti fit mentio, quod, si per imperitiam uel rusticitatem uel ab ipso praetore iussus uel casu aliquis fecerit, non tenetur.
5Hoc uero edicto tenetur et qui tollit, quamuis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui alii mandat. sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandauit, qui mandauit tenebitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint uel corruperint uel mandauerint, omnes tenebuntur:
8 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.adeo quidem, ut non sufficiat unum eorum poenam luere.
9 · Paulus libro tertio ad edictum
pr.Si familia alicuius album corruperit, non similiter hic edicitur ut in furto, ne in reliquos actio detur, si tantum dominus, cum defendere uoluit, unius nomine praestiterit, quantum liber praestaret: fortasse quia hic et contempta maiestas praetoris uindicatur et plura facta intelleguntur: quemadmodum cum plures serui iniuriam fecerunt uel damnum dederunt, quia plura facta sunt, non ut in furto unum. Octauenus hic quoque domino succurrendum ait: sed hoc potest dici, si dolo malo curauerint, ut ab alio album corrumperetur, quia tunc unum consilium sit, non plura facta. idem Pomponius libro decimo notat.
10 · Ulpianus libro tertio ad edictum
pr.Qui iurisdictioni praeest, neque sibi ius dicere debet neque uxori uel liberis suis neque libertis uel ceteris, quos secum habet.
11 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Si idem cum eodem pluribus actionibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coaceruatio uero omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse Sabino Cassio Proculo placuit: quae sententia rescripto imperatoris Antonini confirmata est.
1Sed et si mutuae sunt actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agendum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa aduersarii mei sit, an apud eum litigare possim.
2Si una actio communis sit plurium personarum, ueluti familiae herciscundae, communi diuidundo, finium regundorum, utrum singulae partes spectandae sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod Ofilio et Proculo placet, quia unusquisque de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium uenit et uel uni adiudicari potest, quod Cassio et Pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est.
12 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum
pr.Magistratibus municipalibus supplicium a seruo sumere non licet, modica autem castigatio eis non est deneganda.
13 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum
pr.Eum qui iudicare iubet magistratum esse oportet.
1Magistratus autem uel is qui in potestate aliqua sit, ut puta proconsul uel praetor uel alii qui prouincias regunt, iudicare iubere eo die, quo priuati futuri essent, non possunt.
14 · Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum
pr.Est receptum eoque iure utimur, ut si quis maior uel aequalis subiciat se iurisdictioni alterius, possit ei et aduersus eum ius dici.
15 · Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus
pr.Si per errorem alius pro alio praetor fuerit aditus, nihil ualebit quod actum est. nec enim ferendus est qui dicat consensisse eos in praesidem, cum, ut Iulianus scribit, non consentiant qui errent: quid enim tam contrarium consensui est quam error, qui imperitiam detegit?
16 · Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus
pr.Solet praetor iurisdictionem mandare: et aut omnem mandat aut speciem unam: et is cui mandata iurisdictio est fungetur uice eius qui mandauit, non sua.
17 · Ulpianus libro primo opinionum
pr.Praetor sicut uniuersam iurisdictionem mandare alii potest, ita et in personas certas uel de una specie potest, maxime cum iustam causam susceptae ante magistratum aduocationis alterius partis habuerat.
18 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.Si conuenerit, ut alius praetor, quam cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur mutata uoluntas fuerit, procul dubio nemo compelletur eiusmodi conuentioni stare.
19 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum
pr.cum quaedam puella apud competentem iudicem litem susceperat, deinde condemnata erat, posteaque ad uiri matrimonium alii iurisdictioni subiecti peruenerat, quaerebatur, an prioris iudicis sententia exsequi possit. dixi posse, quia ante fuerat sententia dicta: sed et si post susceptam cognitionem ante sententiam hoc eueniet, idem putarem, sententiaque a priore iudice recte fertur. quod generaliter et in omnibus huiuscemodi casibus obseruandum est.
1Quotiens de quantitate ad iurisdictionem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est, non quantum debeatur.
20 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Extra territorium ius dicenti impune non paretur. idem est, et si supra iurisdictionem suam uelit ius dicere.