D. 1.21DE OFFICIO EIUS, CUI MANDATA EST IURISDICTIO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Papinianus libro primo quaestionum
pr.Quaecumque specialiter lege uel senatus consulto uel constitutione principum tribuuntur, mandata iurisdictione non transferuntur: quae uero iure magistratus competunt, mandari possunt. et ideo uidentur errare magistratus, qui cum publici iudicii habeant exercitionem lege uel senatus consulto delegatam, ueluti legis Iuliae de adulteriis et si quae sunt aliae similes, iurisdictionem suam mandant. huius rei fortissimum argumentum, quod lege Iulia de ui nominatim cauetur, ut is, cui optigerit exercitio, possit eam si proficiscatur mandare: non aliter itaque mandare poterit, quam si abesse coeperit, cum alias iurisdictio etiam a praesente mandetur. et si a familia dominus occisus esse dicetur, cognitionem praetor, quam ex senatus consulto habet, mandare non poterit.
1Qui mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius, qui mandauit, iurisdictione utitur. uerius est enim more maiorum iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur non posse transire: quare nemo dicit animaduersionem legatum proconsulis habere mandata iurisdictione. Paulus notat: et imperium, quod iurisdictioni cohaeret, mandata iurisdictione transire uerius est.
2 · Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus
pr.Mandata iurisdictione a praeside consilium non potest exercere is, cui mandatur.
1Si tutores uel curatores uelint praedia uendere, causa cognita id praetor uel praeses permittat: quod si mandauerit iurisdictionem, nequaquam poterit mandata iurisdictione eam quaestionem transferre.
3 · Iulianus libro quinto digestorum
pr.Et si praetor sit is, qui alienam iurisdictionem exsequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandatu ius dicit, quotiens partibus eius fungitur.
4 · Macer libro primo de officio praesidis
pr.Cognitio de suspectis tutoribus mandari potest. immo etiam ex mandata generali iurisdictione propter utilitatem pupillorum eam contingere constitutum est in haec uerba: ‘imperatores Seuerus et Antoninus Braduae proconsuli Africae. cum propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est, ut etiam de suspectis tutoribus possint cognoscere.’
1Ut possessio bonorum detur, uel si cui damni infecti non caueatur ut is possidere iubeatur, aut uentris nomine in possessionem mulier, uel is cui legatum est legatorum seruandorum causa in possessionem mittatur, mandari potest.
5 · Paulus libro octauo decimo ad Plautium
pr.Mandatam sibi iurisdictionem mandare alteri non posse manifestum est.
1Mandata iurisdictione priuato etiam imperium quod non est merum uidetur mandari, quia iurisdictio sine modica coercitione nulla est.