IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.15DE OFFICIO PRAEFECTI UIGILUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum

pr.Apud uetustiores incendiis arcendis triumuiri praeerant, qui ab eo, quod excubias agebant nocturni dicti sunt: interueniebant nonnumquam et aediles et tribuni plebis. erat autem familia publica circa portam et muros disposita, unde si opus esset euocabatur: fuerant et priuatae familiae, quae incendia uel mercede uel gratia extinguerent, deinde diuus Augustus maluit per se huic rei consuli.

2 · Ulpianus libro singulari de officio praefecti uigilum

pr.Pluribus uno die incendiis exortis:

3 · Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum

pr.nam salutem rei publicae tueri nulli magis credidit conuenire nec alium sufficere ei rei, quam Caesarem. itaque septem cohortes oportunis locis constituit, ut binas regiones urbis unaquaeque cohors tueatur, praepositis eis tribunis et super omnes spectabili uiro qui praefectus uigilum appellatur.

1Cognoscit praefectus uigilum de incendiariis effractoribus furibus raptoribus receptatoribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut praefecto urbi remittatur. et quia plerumque incendia culpa fiunt inhabitantium, aut fustibus castigat eos qui neglegentius ignem habuerunt, aut seuera interlocutione comminatus fustium castigationem remittit.

2Effracturae fiunt plerumque in insulis in horreisque, ubi homines pretiosissimam partem fortunarum suarum reponunt, cum uel cella effringitur uel armarium uel arca: et custodes plerumque puniuntur, et ita diuus Antoninus Erucio Claro rescripsit. ait enim posse eum horreis effractis quaestionem habere de seruis custodibus, licet in illis ipsius imperatoris portio esset.

3Sciendum est autem praefectum uigilum per totam noctem uigilare debere et coerrare calciatum cum hamis et dolabris,

4ut curam adhibeant omnes inquilinos admonere, ne neglegentia aliqua incendii casus oriatur. praeterea ut aquam unusquisque inquilinus in cenaculo habeat, iubetur admonere.

5Aduersus capsarios quoque, qui mercede seruanda in balineis uestimenta suscipiunt, iudex est constitutus, ut, si quid in seruandis uestimentis fraudulenter admiserint, ipse cognoscat.

4 · Ulpianus libro singulari de officio praefecti urbi

pr.Imperatores Seuerus et Antoninus Iunio Rufino praefecto uigilum ita rescripserunt: ‘insularios et eos, qui neglegenter ignes apud se habuerint, potes fustibus uel flagellis caedi iubere: eos autem, qui dolo fecisse incendium conuincentur, ad Fabium Cilonem praefectum urbi amicum nostrum remittes: fugitiuos conquirere eosque dominis reddere debes.’