IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 1

D. 1.16DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo disputationum

pr.Proconsul ubique quidem proconsularia insignia habet statim atque urbem egressus est: potestatem autem non exercet nisi in ea prouincia sola, quae ei decreta est.

2 · Marcianus libro primo institutionum

pr.Omnes proconsules statim quam urbem egressi fuerint habent iurisdictionem, sed non contentiosam, sed uoluntariam: ut ecce manumitti apud eos possunt tam liberi quam serui et adoptiones fieri.

1Apud legatum uero proconsulis nemo manumittere potest, quia non habet iurisdictionem talem.

3 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Nec adoptare potest: omnino enim non est apud eum legis actio.

4 · Ulpianus libro primo de officio proconsulis

pr.Obseruare autem proconsulem oportet, ne in hospitiis praebendis oneret prouinciam, ut imperator noster cum patre Aufidio Seueriano rescripsit.

1Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed uice eorum milites ministerio in prouinciis funguntur.

2Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine uxore: sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum Cotta et Messala consulibus censuisse futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur deliquerint, ab ipsis ratio et uindicta exigatur.

3Antequam uero fines prouinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de aduentu suo mittere continens commendationem aliquam sui, si qua ei familiaritas sit cum prouincialibus uel coniunctio, et maxime excusantis, ne publice uel priuatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet.

4Recte autem et ordine faciet, si edictum decessori suo miserit significetque, qua die fines sit ingressurus: plerumque enim incerta haec et inopinata turbant prouinciales et actus impediunt.

5Ingressum etiam hoc eum obseruare oportet, ut per eam partem prouinciam ingrediatur, per quam ingredi moris est, et quas Graeci ἐπιδημίας appellant siue κατάπλουν obseruare, in quam primum ciuitatem ueniat uel applicet: magni enim facient prouinciales seruari sibi consuetudinem istam et huiusmodi praerogatiuas. quaedam prouinciae etiam hoc habent, ut per mare in eam prouinciam proconsul ueniat, ut Asia, scilicet usque adeo, ut imperator noster Antoninus Augustus ad desideria Asianorum rescripsit proconsuli necessitatem impositam per mare Asiam applicare καὶ τῶν μητροπόλεων Ἔφεσον primam attingere.

6Post haec ingressus prouinciam mandare iurisdictionem legato suo debet nec hoc ante facere, quam fuerit prouinciam ingressus; est enim perquam absurdum, antequam ipse iurisdictionem nanciscatur (nec enim prius ei competit, quam in eam prouinciam uenerit) alii eam mandare, quam non habet. sed si et ante fecerit et ingressus prouinciam in eadem uoluntate fuerit, credendum est uideri legatum habere iurisdictionem, non exinde ex quo mandata est, sed ex quo prouinciam proconsul ingressus est.

5 · Papinianus libro primo quaestionum

pr.Aliquando mandare iurisdictionem proconsul potest, etsi nondum in prouinciam peruenerit. quid enim si necessariam moram in itinere patiatur, maturissime autem legatus in prouinciam peruenturus sit?

6 · Ulpianus libro primo de officio proconsulis

pr.Solent etiam custodiarum cognitionem mandare legatis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipse liberet. sed hoc genus mandati extraordinarium est: nec enim potest quis gladii potestatem sibi datam uel cuius alterius coercitionis ad alium transferre, nec liberandi igitur reos ius, cum accusari apud eum non possint.

1Sicut autem mandare iurisdictionem uel non mandare est in arbitrio proconsulis, ita adimere mandatam iurisdictionem licet quidem proconsuli, non autem debet inconsulto principe hoc facere.

2Legatos non oportet principem consulere, sed proconsulem suum, et is ad consultationes legatorum debebit respondere.

3Non uero in totum xeniis abstinere debebit proconsul, sed modum adicere, ut neque morose in totum abstineat neque auare modum xeniorum excedat. quam rem diuus Seuerus et imperator Antoninus elegantissime epistula sunt moderati, cuius epistulae uerba haec sunt: ‘quantum ad xenia pertinet, audi quid sentimus: uetus prouerbium est: οὔτε πάντα οὔτε πάντοτε οὔτε παρὰ πάντων. nam ualde inhumanum est a nemine accipere, sed passim uilissimum est et omnia auarissimum.’ et quod mandatis continetur, ne donum uel munus ipse proconsul uel qui in alio officio erit accipiat ematue quid nisi uictus cottidiani causa, ad xeniola non pertinet, sed ad ea quae edulium excedant usum. sed nec xenia producenda sunt ad munerum qualitatem.

7 · Ulpianus libro secundo de officio proconsulis

pr.Si in aliam quam celebrem ciuitatem uel prouinciae caput aduenerit, pati debet commendari sibi ciuitatem laudesque suas non grauate audire, cum honori suo prouinciales id uindicent: et ferias secundum mores et consuetudinem quae retro optinuit dare.

1Aedes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint uel an aliqua refectione indigeant, et si qua coepta sunt ut consummentur, prout uires eius rei publicae permittunt, curare debet curatoresque operum diligentes sollemniter praeponere, ministeria quoque militaria, si opus fuerit, ad curatores adiuuandos dare.

2Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui Romae uel quasi magistratus uel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent:

8 · Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum

pr.et ideo maius imperium in ea prouincia habet omnibus post principem.

9 · Ulpianus libro primo de officio proconsulis

pr.Nec quicquam est in prouincia, quod non per ipsum expediatur. sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quae ad procuratorem principis respicit, melius fecerit, si abstineat.

1Ubi decretum necessarium est, per libellum id expedire proconsul non poterit: omnia enim, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum non possunt expediri.

2Circa aduocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis uideatur, nec adeo dissimulare, si quos causarum concinnatores uel redemptores depraehendat, eosque solos pati postulare, quibus per edictum eius postulare permittitur.

3De plano autem proconsul potest expedire haec: ut obsequium parentibus et patronis liberisque patronorum exhiberi iubeat: comminari etiam et terrere filium a patre oblatum, qui non ut oportet conuersari dicatur, poterit de plano: similiter et libertum non obsequentem emendare aut uerbis aut fustium castigatione.

4Obseruare itaque eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet ut omnium desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium datur uel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omnino non adhibuerunt, aut minus frequentes neque in aliqua dignitate positos aduocatos sibi prospexerunt.

5Aduocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis uel pupillis uel alias debilibus uel his, qui suae mentis non sunt, si quis eis petat: uel si nemo sit qui petat, ultro eis dare debebit. sed si qui per potentiam aduersarii non inuenire se aduocatum dicat, aeque oportebit ei aduocatum dare. ceterum oprimi aliquem per aduersarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad inuidiam eius qui prouinciae praeest spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant aduersus eum aduocationem suscipere.

6Quae etiam omnium praesidum communia sunt et debent et ab his obseruari.

10 · Ulpianus libro decimo de officio proconsulis

pr.Meminisse oportebit usque ad aduentum successoris omnia debere proconsulem agere, cum sit unus proconsulatus et utilitas prouinciae exigat esse aliquem, per quem negotia sua prouinciales explicent: ergo in aduentum successoris debebit ius dicere.

1Legatum suum ne ante se de prouincia dimittat, et lege Iulia repetundarum et rescripto diui Hadriani ad Calpurnium Rufum proconsulem Achaiae admonetur.

11 · Uenuleius Saturninus libro secundo de officio proconsulis

pr.Si quid erit quod maiorem animaduersionem exigat, reicere legatus apud proconsulem debet: neque enim animaduertendi coercendi uel atrociter uerberandi ius habet.

12 · Paulus libro secundo ad edictum

pr.Legatus mandata sibi iurisdictione iudicis dandi ius habet.

13 · Pomponius libro decimo ad Quintum Mucium

pr.Legati proconsulis nihil proprium habent, nisi a proconsule eis mandata fuerit iurisdictio.

14 · Ulpianus libro uicensimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Proconsules non amplius quam sex fascibus utuntur.

15 · Licinnius Rufinus libro tertio regularum

pr.Et legati proconsulum tutores dare possunt.

16 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Proconsul portam Romae ingressus deponit imperium.