D. 1.14DE OFFICIO PRAETORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum
pr.Apud filium familias praetorem potest pater eius manumittere.
2 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Sed etiam ipsum apud se emancipari uel in adoptionem dari placet.
3 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad Sabinum
pr.Barbarius Philippus cum seruus fugitiuus esset, Romae praeturam petiit et praetor designatus est. sed nihil ei seruitutem obstetisse ait Pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin uerum est praetura eum functum. et tamen uideamus: si seruus quamdiu latuit, dignitate praetoria functus sit, quid dicemus? quae edixit, quae decreuit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem eorum, qui apud eum egerunt uel lege uel quo alio iure? et uerum puto nihil eorum reprobari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus Romanus seruo decernere hanc potestatem, sed et si scisset seruum esse, liberum effecisset. quod ius multo magis in imperatore obseruandum est.
4 · Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
pr.Praetor neque tutorem neque specialem iudicem ipse se dare potest.